Skip to main content

Full text of "Leonis XIII Pontificis Maximi Epistolæ encyclicæ, constitutiones et apostolicæ litteræ"

See other formats


LEONIS XIII. 

EPISTOL^E ENCYCLICLE 



■+!»- 



LEONIS XIII 



PONTIFICIS MAXIMI 



EPISTCM ENCYCLO , CONSTITOTIONES 



ETU 



APOSTOLNLE LITTER^ 




AUGUSTiE TAURINORUM 
TYP. PONTIFICIA ET ARCHIEPISCOPALIS 

EQ. PETRI MARIETTI 

1892 



EPISTOLA ENCYCLICA 

ADVERSUS SOCIALISTARUM SECTAS 



LEO PP. XIII. 
VENERABILES FRATRES 

SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM 

Quod Apostolici muneris ratio a Nobis postula- 
bat, jam inde a Pontificatus Nostri principio, Lit- 
teris encyclicis ad Vos datis, Venerabiles Fratres, 
indicare haud praetermisimus lethiferam pestem, 
quse per artus intimos humanse societatis serpit, 
eamque in extremum discrimen adducit : simul 
etiam remedia efiicacissima demonstravimus, qui- 
bus ad salutem revocari, et gravissima, quse im- 
pendent , pericula possit evadere. Sed ea , quae 
tunc deploravimus, mala usque adeo brevi incre- 
verunt, ut rursus ad Vos verba convertere coga- 
raur, Propheta velut auribus nostris insonante : 
Clania, ne cesses , exalla guasi tulja vocem 
tuam i. Nullo autem neg-otio intelligitis , Vene- 
rabiles Fratres, Nos de illa hominum secta loqui, 
qui diversis ac pene barbaris norninibus Socialistoe , 
Communistm , vel Nihilistce a/ppellantur, quique 
per universum orbem diffusi, et iniquo inter se 
faedere arctissime colligati, non amplius ab oc- 
cultorum conventuum tenebris prassidium quse- 

1 Is. LVIII, 1. 

Epist. Encycl. Leonis PP. XIII 1 



— 2 — 

runt, sed palam fidenterque in lucem prodeuntes, 
quod jampridem inierunt , consilium cujuslibet 
civilis societatis fundamenta convellendi perfieere 
adnituntur. Ii nimirum sunt, qui, prout divina 
testantur eloquia, carnem quidem maculant, do- 
minationem spernunt, majestatem autem Ma- 
sphemant *. Nihil, quod humanis divinisque le- 
g"ibus ad vitge incolumitatem et decus sapienter 
decretum est, intactum vel integrum relinquunt. 
Sublimioribus potestatibus, quibus, Apostolo mo- 
nente, omnem animam decet esse subjectam, quse- 
que a Deo jus imperandi mutuantur, obedientiam 
detrectant, et perfectam omnium hominum in juri- 
bus et officiis praedicant sequalitatem. — Natura- 
lem viri ac mulieris unionem, gentibus vel bar- 
baris sacram, dehonestant; ejusque vinculum, quo 
domestica societas principaiiter continetur, infir- 
mant aut etiam libidini permittunt. — Praesen- 
tium tandem bonorum illecti cupiditate, quse ra- 
dix est omnium malorum, et quam quidam ap~ 
petentes erraverunt a fide 2 , jus proprietatis 
naturali lege sancitum impugmant; et per immane 
facinus , cum omnium hominum necessitatibus 
consulere et desideriis satisfacere videantur, quid- 
quid aut legitimse hereditatis titulo , aut ing*enii 
manuumque labore, aut victus parsimonia adqui- 
situm est, rapere et commune habere contendunt. 
Atque hsee quidem opinionum portenta in eorum 
conventibus publicant , libellis persuadent, ephe- 
meridum nube in vulgus sparg^unt. Ex quo ve- 
renda Reg"um majestas et imperium tantam sedi- 
tiosse plebis subiit invidiam, ut nefarii proditores, 
omnis freni impatientes, non semel, brevi tempo- 
ris intervallo, in ipsos regnorum Principes, impia 
ausu, arma converterint. 

Haec autem perfidorum hominum audacia, quae- 
civili consortio graviores in dies ruinas minita- 
tur, et omnium animos sollicita trepidatione per- 

1 Jud. Epist. 8. 2 I Tim. vi, 10. 



— 3 — 

cellit, caussam et originem ab iis venenatis do- 
ctrinis repetit, quse superioribus temporibus tam- 
quam vitiosa semina medios inter populos diffusse, 
tam pestiferos suo tempore fructus dederunt. 
Probe enim nostis , Venerabiles Fratres , infensis- 
simum bellum , quod in catholicam fidem inde a 
sseculo decimo sexto a NovatoribuS commotum est, 
et quam maxime in dies hucusque invaluit, eo 
tendere ut, omni revelatione submota et quolibet 
supernaturali ordine subverso , solius rationis in- 
ventis, seu potius deliramentis , aditus pateret. 
Ejusmodi error, qui perperam a ratione sibi no- 
men usurpat, cum excellendi appetentiam natura- 
liter homini insertam pelliciat et acuat, omnisque 
generis cupiditatibus laxet habenas , sponte sua 
non modo plurimorum homiuum mentes , sed ci- 
vilem etiam societatem latissime pervasit. Hinc 
nova quadam impietate ipsis vel ethnicis inaudita, 
respublicee constituta3 sunt, nulla Dei et ordinis 
ab eo prsestituti habita ratione : publicam aucto- 
ritatem nec principium, nec majestatem, nec vim 
imperandi a Deo sumere dictitatum est, sed potius 
a populi multitudine ; quse ab omni divina san- 
ctione solutam se sestimans , iis solummodo legi- 
bus subesse passa est , quas ipsa ad libitum tu- 
lisset. — Supernaturalibus fidei veritatibus, tam- 
quam rationi inimicis, impugnatis et rejectis, ipse 
humani generis Auctor ac Redemptor a studio- 
rum Universitatibus, Lyceis et Gymnasiis, atque 
ab omni publica humanaB vitae consuetudine sen- 
sim et paulatim exulare cogitur. — Futurse tan- 
dem aeternseque vitae prsemiis ac poenis oblivioni 
traditis, felicitatis ardens desiderium intra prse- 
sentis temporis spatium definitum est. — Hisce 
doctrinis longe lateque disseminatis , hac tanta 
cogitandi agendique licentia ubique parta, mirum 
non est quod infimse sortis homines, pauperculse 
domus vel oflicinae pertsesi , in aedes et fortunas 
ditiorum involare discupiant; mirum non est quod 
nulla jam publicae privataeque vita3 tranquillitas 



_ 4 — 

consistat, et ad extremam perniciem humanum 
genus jam pene devenerit. 

Supremi autem Ecclesise Pastores , quibus Do- 
minici gregis ab hostium insidiis tutandi munus 
incumbit, mature periculum avertere et fidelium 
saluti consulere studuerunt. Ut enim primum con- 
flari coeperunt clandestinae societates, quarum sinu 
errorum , quos memoravimus , semina jam tum 
fovebantur , Romani Pontifices Clemens XII , et 
Benedictus XIV impia sectarum consilia detegere, 
et de pernicie , quse latenter instrueretur, totius 
orbis fideles admonere non praetermiserunt. Post- 
quam vero ab iis, qui philosophorum nomine glo- 
riabantur, effrenis quaedam libertas homini attri- 
buta est, et jus novum, ut ajunt, contra natura- 
lem divinamque legem confingi et sanciri coeptum 
est, fel. mem. Pius Papa VI statim iniquam ea- 
rum doctrinarum indolem et falsitatem publicis 
documentis ostendit ; simulque Apostolica provi- 
dentia ruinas prsedixit, ad quas plebs misere de- 
cepta raperetur. — Sed cum nihilominus nulla 
efiicaci ratione cautum fuerit, ne prava earum 
dogmata magis in dies populis persuaderentur, 
neve in publica regnorum scita evaderent, Pius 
PP. VII et Leo PP. XII occultas sectas anathe- 
mate damnarunt, atque iterum de periculo, quod 
ab illis impendebat , societatem admonuerunt. — 
Omnibus denique manifestum est quibus gravis- 
simis verbis et quanta animi firmitate ac constan- 
tia gloriosus Decessor Noster Pius IX, f. m., sive 
allocutionibus habitis , sive Litteris encyclicis ad 
totius orbis Episcopos datis, tum contra iniqua 
sectarum conamina, tum nominatim contra jam 
ex ipsis erumpentem Socialismi pestem dimica- 
verit. 

Dolendum autem est eos, quibus communis boni 
cura demandata est , impiorum hominum fraudi- 
bus circumventos et minis perterritos in Eccle- 
siam semper suspicioso vel etiam iniquo animo 
fuisse , non intelligentes sectarum conatus in ir- 



ritum cessuros , si catholicae Ecclesiae doctrina 
Romanorumque Pontificum auctoritas, et penes 
Principes et penes populos, debito semper in ho- 
nore mansisset. Ecclesia namque Dei vivi , quse 
columna est et flrmamentum veritatis 1 , eas do- 
ctrinas et prsecepta tradit, quibus societatis inco- 
lumitati et quieti apprime prospicitur, et nefasta 
Socialismi propago radicitus evellitur. 

Quamquam enimvero Socialistae ipso Evang^elio 
abutentes , ad male cautos facilius decipiendos, 
illud ad suam sententiam detorquere consueve- 
rint, tamen tar.ta est inter eorum prava dogmata 
et purissimam Christi doctrinam dissensio , ut 
nulla major existat : Quce enim participatio ju- 
stitice cum iniquitate? aut quce societas lucis 
ad tenehras 2 ? Ii profecto dictitare non desinunt, 
ut innuimus, homines esse inter se natura aequa- 
les, ideoque contendunt nec majestati honorem 
ac reverentiam, nec legibus, nisi forte ab ipsis 
ad placitum sancitis, obedientiam deberi. — Con- 
tra vero, ex Evang-elicis documentis, ea est homi- 
num sequalitas, ut omnes eamdem naturam sor- 
titi, ad eamdem filiorum Dei celsissimam dig-ni- 
tatem vocentur, simulque ut uno eodemque fine 
omnibus praestituto, singuli secundum eamdem le- 
g*em judicandi sint, poenas aut mercedem pro me- 
rito consecuturi. Inaequalitas tamen juris et pote- 
statis ab ipso naturae Auctore dimanat, ex quo 
omnis paternitas in ccelis et in terra nomina- 
tur 3 . Principum autem et subditorum animi mu- 
tuis ofiiciis et juribus, secundum catholicam do- 
ctrinam ac prascepta, ita devinciuntur, ut et im- 
perandi temperetur libido , et obedientise ratio 
facilis, firma et nobilissima effioiatur. 

Sane Ecclesia subjectas multitudini Apostolicum 
praeceptum jug*iter inculcat : Non est potestas nisi 
a Deo ; qum autem sunt, a Deo ordinatce sunt. 
Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi re- 

1 I Tim. iii, 15. 2 ii Cor< VI 14# 

3 Ad Eph. iii, 15. 



— 6 — 

sistit: qui autem resisiunt, ipsi sibi damnatio- 
nem acquirunt. Atque iterum necessitate suMi- 
tos esse jubet non solum propter iram, sed etiam 
propter conscientiam; et omnibus debita red- 
dere, cui tributum tributum, cui vectigal vecti- 
gal, cui timorem timorem , cui honorem liono- 
rem i. Siquidem qui creavit et gubernat omnia, 
provida sua sapientia disposuit , ut infima per 
media, media per summa ad suos quseque fines 
perveniant. Sicut igitur in ipso reg-no caelesti 
Angelorum choros voluit esse distinctos, aliosque 
aliis subjectos ; sicut etiam in Ecclesia varios in- 
stituit ordinum gradus , officiorumque diversita- 
tem, ut non omnes essent Apostoli , non omnes 
Doctores, non omnes Pastores 2 ; ita etiam con- 
stituit in civili societate plures esse ordines, di- 
g-nitate, juribus, potestate diversos ; quo scilicet 
civitas, quemadmodum Ecclesia, unum esset cor- 
pus, multa membra complectens , alia aliis nobi- 
liora, sed cuncta sibi invicem necessaria et de 
communi bono sollicita. 

At vero ut populorum rectores potestate sibi 
concessa in sedificationem et non in destructionem 
utantur , Ecclesia Christi opportunissime monet 
etiam Principibus supremi judicis severitatem im- 
minere; et divinae Sapientise verba usurpans, Dei 
nomine omnibus inclamat : Prazbete aures vos 
qui continetis multitudines et placetis vobis in 
turbis nationum ; quoniam data est a Domino 
potestas vobis et virtus ab Altissimo, qui inter- 
rogabit opera vestra et cogitationes scrutabi- 

tur Quoniam judicium durissimum his qui 

prcesuni fiet Non enim subtrahet personam 

cujusquam Deus, nec verebitur magnitudinem 
cujusquam; quoniam pusillum et magnum ipse 
fecit , et wqualiter cura est illi de omnibus. 
Fortioribus autem fortior instat cruciatio 3 . 
Si tamen quandoque conting^at temere et ultra 

1 Eom. xiii. 2 I Cor. xn. 

3 Sap. vi. 



modum publicam a Principibus potestatem exer- 
-ceri, catholicae Ecclesiae doctrina in eos insurgere 
proprio marte non sinit, ne ordinis tranquillitas 
magis magisque turbetur, neve societas majus 
exinde detrimentum capiat. Oumque res eo deve- 
nerit, ut nulla alia spes salutis affulgeat, docet 
christianae patientise meritis , et instantibus ad 
Deum precibus remedium esse maturandum. — 
Quod si leg-islatorum ac principum placita aliquid 
sanciverint aut jusserint, quod divinae aut natu- 
rali leg-i repugnet, christiani nominis dig-nitas et 
offlcium atque Apostolica sententia suadent obe- 
diendum esse magis Deo quam hominibus *. 

Salutarem porro Ecclesiae virtutem, quse in ci- 
vilis societatis ordinatissimum regimen et con- 
servationem redundat, ipsa etiam domestica so- 
cietas, quse omnis civitatis et regni principium 
est, necessario sentit et experitur. Nostis enim, 
Venerabiles Fratres, rectam hujus societatis ra- 
tionem, secundum naturalis juris necessitatem, in 
indissolubili viri ac mulieris unione primo inniti, 
et mutuis parentes inter et filios, dominos ac ser- 
vos offlciis juribusque compleri. Nostis etiam per 
Socialismi plaoita eam pene dissolvi ; siquidem 
firmitate amissa, quse ex relig"ioso conjugio in 
ipsam refunditur, necesse est ipsam patris in pro- 
lem potestatem, et prolis erga genitores officia 
maxime relaxari. Contra vero honorabile in omni- 
hus connuMum 2 , quod in ipso mundi exordio ad 
humanam speciem propag-andam et conservandam 
Deus ipse instituit et inseparabile decrevit , fir- 
mius etiam et sanctius Ecclesia docet evasisse per 
Christum, qui Sacramenti ei contulit dig^nitatem, 
et sua3 cum Ecclesia unionis formam voluit re- 
ferre. Quapropter, Apostolo monente 3 , sicut Chri- 
stus caput est Ecclesise , ita vir caput est mu- 
lieris; et quemadmodum Ecclesia subjecta est 
Christo, qui eam castissimo perpetuoque amore 

1 Act. v, 29. 2 Hebri XIII 4# 

3 Eph. v, 23. 



— 8 — 

complectitur, ita et mulieres viris suis decet esse 
subjectas, ab ipsis vicissim fideli constantique af- 
fectu diligendas. — Similiter patriae atque herilis 
potestatis ita Ecclesia rationem moderatur, ut ad 
filios ac famulos in officio continendos valeat, nec 
tamen praeter modum excrescat. Secundum nam- 
que catholica documenta, in parentes et dominos 
caelestis Patris ac Domini dimanat auctoritas; quau 
idcirco ab ipso non solum originem ac vim su- 
mit, sed etiam naturam et indolem necesse est 
mutuetur. Hinc liberos Apostolus hortatur obedire 
parentibus suis in Domino , et honorare pa- 
trem suum et malrem suam, quocl est manda- 
tum primum in promissione *. Parentibus au- 
tem mandat : Et vos, patres , nolite acl iracun- 
cliam provocare fWos vestros, secl eclucate illos 
in clisciplina et correptione Domini 2 . Rursus 
autem servis ac dominis per eumdem Apostolum 
divinum praeceptuni proponitur, ut illi quidem 
obediant clominis carnalibus sicut Christo...., 
cum bona voluntate servientes sicut Domino : 
isti autem remittant minas , scientes quia o- 
mnium Dominus est in ccelis, et personarum 
acceptio non est apucl Deum 3 . Quae quidem 
omnia si secundum divinre voluntatis placitum 
diligenter a singulis, ad quos pertinet, servaren- 
tur, quselibet profecto familia caelestis domus ima- 

finem quamdam praeseferret, et prseclara exinde 
enefieia parta, non intra domesticos tantum pa- 
rietes sese continerent , sed in ipsas respublicas 
uberrime dimanarent. 

Publicae autem ac domesticre tranquillitati ca- 
tholica sapientia , naturalis divinaeque legis prae- 
ceptis suffulta, consultissime providit etiam per 
ea, quae sentit ac docet de jure dominii et parti- 
tione bonorum quse ad vitae necessitatem et uti- 
litatem sunt comparata. Cum enim Socialistae jus 
proprietatis, tamquam humanum inventum, natu- 

1 Ad Eph. vr, 1-2. 2 ibid. vers. 4. 

3 Ibid. vers. 5, 6, 7. 



— 9 — 

rali hominum aequalitati repugnans traducant, et 
communionem bonorum affectantes , pauperiem 
haud sequo animo esse perferendam , et ditiorum 
possessiones ac jura impune violari posse arbi- 
trentur ; Ecclesia multo satius et utilius inaequa- 
litatem inter homines, corporis ingeniique viribus 
naturaliter diversos, etiam in bonis possidendis 
agnoscit , et jus proprietatis ac dominii , ab ipsa 
natura profectum, intactum cuilibet et inviolatum 
esse jubet: novit enim furtum ac rapinam a Deo, 
omnis juris auctore ac vindice, ita fuisse prohi- 
bita, ut aliena vel concupiscere non liceat, fures- 
que et raptores , non secus ac adulteri et idolo- 
latrae, a caelesti regno excludantur. — Nec tamen 
idcirco pauperum curam negligit , aut ipsorum 
necessitatibus consulere pia mater prdetermittit : 
quin imo materno illos complectens affectu, et 
probe noscens eos gerere ipsius Christi personam, 
qui sibi prsestitum beneficium putat, quod vel in 
minimum pauperem a quopiam fuerit collatum, 
magno illos habet in honore : omni qua potest 
ope sublevat ; domos atque hospitia iis excipien- 
dis, alendis et curandis ubique terrarum curat 
erigenda , eaque in suam recipit tutelam. Gra- 
vissimo divites urget prsecepto, ut quod superest 
pauperibus tribuant; eosque divino terret judicio, 
quo, nisi egenorum inopiae suceurrant , seternis 
sint suppliciis mulctandi. Tandem pauperum ani- 
mos maxime recreat ac solatur , sive exemplum 
Christi objiciens, qui cum esset dives propter nos 
egenus factus est * ; sive ejusdem verba recolens, 
quibus pauperes beatos edixit et seternae beatitu- 
dinis prsemia sperare jussit. — Quis autem non 
videat optimam hanc esse vetustissimi inter pau- 
peres et divites dissidii componendi rationem? 
Sicut enim ipsa rerum factorumque evidentia de- 
monstrat, ea ratione rejecta aut posthabita, al- 
terutrum contingat necesse est, ut vel maxima 

1 II Oor. viii, 9. 



— 10 — 

humani generis pars in turpissimam mancipiorum 
conditionem relabatur, quae diu penes ethnicos 
obtinuit ; aut humana societas continuis sit agi- 
tanda motibus , rapinis ac latrociniis funestanda, 
prout recentibus etiam temporibus contigisse do- 
lemus. 

Quae cum ita sint , Venerabiles Fratres , Nos, 
quibus modo totius Ecclesiae regimen incumbit, 
sicut a Pontificatus exordiis populis ac Principi- 
bus dira tempestate jactatis portum commonstra- 
vimus, quo se tutissime reciperent; ita nunc ex- 
tremo, quod instat, periculo commoti Apostolicam 
vocem ad eos rursus attollimus; eosque per pro- 
priam ipsorum ac reipublicae salutem iterum ite- 
rumque precamur , obtestantes , ut Ecclesiam , 
de publica regnorum prosperitate tam egregie 
meritam, magistram recipiant et audiant ; plane- 
que sentiant, rationes regni et relig-ionis ita esse 
conjunctas, ut quantum de hac detrahitur, tan- 
tum de subditorum officio et de imperii majestate 
decedat. Et cum ad Socialismi pestem averten- 
dam tantam Ecclesise Christi virtutem noverint 
inesse , quanta nec humanis legibus inest , nec 
magistratuum cohibitionibus, nec militum armis, 
ipsam Ecclesiam in eam tandem conditionem li- 
bertatemque restituant , qua saluberrimam vim 
suam in totius humanse societatis commodum pos- 
sit exercere. 

Vos autem, Venerabiles Fratres, quz ingruen- 
tium inalorum origunem et indolem perspectam 
habetis , in id toto animi nisu ac contentione in- 
cumbite, ut catholica doctrina in omnium animos 
inseratur atque alte descendat. Satag-ite ut vel a 
teneris annis omnes assuescant Deum filiali a- 
more complecti, ejusque numen vereri ; Princi- 
pum leg-umque majestati obsequium praestare ; a 
cupiditatibus temperare, et ordinem quem Deus 
sive in civili sive in domestica societate consti- 
tuit , dilig"enter custodire. Iusuper adlaboretis o- 
portet ut Ecclesiae catholicye filii neque nomen 



— 11 — 

dare, neque abominatae sectae favere ulla ratione 
audeant: quin imo, per egregia facinora et hone- 
stam in omnibus agendi rationem ostendant, quam 
bene feliciterque humana consisteret societas, si 
singula membra recte factis et virtutibus prseful- 
gerent. — Tandem cum Socialismi sectatores ex 
hominum genere potissimum quserantur, qui ar- 
tes exercent vel operas locant, quique laborum 
forte pertsesi divitiarum spe ac bonorum promis- 
sione facillime alliciuntur , opportunum videtur 
artificum atque opificum societates fovere, qu?e 
sub religionis tutela constitutse omnes socios sua 
sorte contentos operumque patientes efQciant, et 
ad quietam ac tranquillam vitam agendam in- 
ducant. 

Nostris autem Vestrisque coeptis, Venerabiles 
Fratres, Ille aspiret, cui omnis boni principium 
et exitum acceptum referre cogimur. — Ceterum 
in spem praesentissimi auxilii ipsa Nos horum 
dierum erigit ratio, quibus Domini Natalis dies 
anniversaria celebritate recolitur. guam enim Chri- 
stus nascens senescenti jam mundo et in malo- 
rum extrema pene dilapso novam intulit salutem, 
eam nos quoque sperare jubet ; pacemque, quam 
tunc per Angelos hominibus nuntiavit, nobis etiam 
se daturum promisit. Neque enim alhreviata est 
manus Domini ut salvare nequeat, neque ag- 
gravata est auris ejus ut non exaudiat i. His 
igitur auspicatissimis diebus Vobis, Venerabiles 
Fratres, et fidelibus Ecclesiarum Vestrarum fausta 
omnia ac lseta ominantes, bonorum omnium Da- 
torem enixe precamur, ut rursum hominibus ap- 
pareat loenignitas et humanitas Salvatoris no- 
stri Dei ~, qui nos ab infensissimi hostis potestate 
^reptos in nobilissimam filiorum transtulit digni- 
tatem. — Atque ut citius ac plenius voti compo- 
tes simus, fervidas ad Deum preces et ipsi No- 
biscum adhibete , Venerabiles Fratres, et Beatse 

1 Is. lix, 1. * Tit. iii, 4. 



— 12 — 

Virginis Marise ab origine Immaeulatge , ejusque 
Sponsi Josephi ac beatorum Apostolorum Petri et 
Pauli, quorum suffragiis maxime confidimus, pa- 
trocinium interponite. — Interim autem divino- 
rum munerum auspicem Apostolicam Benedictio- 
nem , intimo cordis affectu , Vobis, Venerabiles 
Fratres, Vestroque Klero ac fidelibus populis uni- 
versis in Domino impertimur. 

Datum Romse apud. S. Petrum, die xxvni de- 
cembirs mdccclxxviii , Pontificatus Nostri anno 
primo. 



LEO PP. XIII. 



EPISTOLA ENCYCLICA 

DE PHILOSOPHIA CHRISTIANA 
AD MENTEM S. THOM^ AQUINATIS 
DOCTORIS ANGELICI 
IN SCHOLI8 CATHOLICIS INSTAURANDA 



LEO PP. XIII. 
VENERABILES FRATRES 

SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM 

iEterni Patris Unigenitus Fiiius, qui in terris 
apparuit, ut humano g*eneri salutem et divinae 
sapientiae lucem afferret, magnum plane ac mira- 
bile mundo contulit beneficium, cum eselos iterum 
ascensurus , Apostolis prseeepit , ut eunles doce- 
rent omnes gentes * ; Ecclesiamque a se condi- 
tam communem et supremam populorum magi- 
stram reliquit. Homines enim , quos veritas libe- 
raverat, veritate erant conservandi : neque diu 
permansissent caelestium doctrinarum fructus, per 
quos est homini- parta salus, nisi Christus Domi- 
nus erudiendis ad fidem mentibus perenne magi- 
sterium constituisset. Ecclesia vero divini Aucto- 
ris sui cum erecta promissis, tum imitata carita- 
tem, sic jussa perfecit, ut hoc semper spectarit, 
hoc maxime voluerit, de religione prascipere et 
cum erroribus perpetuo dimicare. Huc sane per- 

1 Matth. xxvnr, 19. 



._ 14 — 

tinent singulorum Episcoporum vigilati labores : 
huc Conciliorum perlatge leges ac decreta, et ma- 
xime Romanorum Pontificum sollicitudo quoti- 
diana, penes quos, beati Petri Apostolorum Prin- 
cipis in primatu successores, et jus et officium 
est docendi et confirmandi fratres in fide. — Quo- 
niam vero, Apostolo monente , per philosophiam 
et inanem fallaciam * Christifidelium mentes de- 
cipi solent, et fidei sinceritas in hominibus cor- 
rumpi, idcirco supremi Ecclesise Pastores muneris 
sui perpetuo esse duxerunt etiam veri nominis 
scientiam totis viribus provehere , simulque sin- 
gulari vigilantia providere, ut ad fidei catholicse 
normam ubique traderentur humanae disciplinse 
omnes, praesertim vero philosophia , a qua nimi- 
rum magna ex parte pendet ceterarum scientia- 
rum recta ratio. Id ipsum et Nos inter cetera 
breviter monuimus, Venerabiles Fratres, cum pri- 
mum Vos omnes per Litteras encyclieas allocuti 
sumus; sed modo rei gravitate, et temporum con- 
ditione compellimur rursus Vobiscum agere de 
ineunda philosophicorum studiorum ratione, quae 
et bono fidei apte respondeat, et ipsi humanarum 
scientiarum dignitati sit consentanea. 

Si quis in acerbitatem nostrorum temporum a- 
nimum intendat, earumque rerum rationem, quse 
publice et privatim geruntur, cogitatione com- 
plectatur, is profecto comperiet, fecundam malo- 
rum caussam, cum eorum quae premunt, tum eo- 
rum quae pertimescimus, in eo consistere, quod 
prava de divinis humanisque rebus scita, e scho- 
lis philosophorum jampridem profecta, in omnes 
civitatis ordines irrepserint, communi plurimorum 
suffragio recepta. Cum enim insitum homini na- 
tura sit, ut in agendo rationem ducem sequatur, 
si quid intelligentia peccat, in id et voluntas fa- 
cile labitur : atque ita contingit, ut pravitas opi- 
nionum, quarum est in intelligentia sedes, in hu- 

1 Colo^s. ii, 8. 



— 15 — 

manas actiones influat, easque pervertat. Ex ad- 
verso, si sana mens hominum fuerit, et solidis 
verisque principiis firmiter insistat , tum vero in 
publicum privatumque commodum plurima bene- 
ticia progignet. — Equidem non tantam humanae 
philosophiae vim et auctoritatem tribuimus , ut 
cunctis omnino erroribus propulsandis , vel evel- 
lendis parem esse judicemus : sicut enim , cum 
primum est religio christiana constituta, per ad- 
mirabile fidei lumen non persuasibilibus humance 
sapientice verbis diffusum , secl in ostensione 
spiritus et virtutis *, orbi terrarum contigit ut 
primaevse dignitati restitueretur; ita etiam in prae- 
sens ab omnipotenti potissimum virtute et auxilio 
Dei expectandum est, ut mortalium mentes, sub- 
latis errorum tenebris , resipiscant. Sed neque 
spernenda, neu posthabenda sunt naturalia adju- 
menta, quae divinse sapientiae beneficio , fortiter 
suaviterque omnia disponentis, hominum g-eneri 
suppetunt ; quibus in adjumentis rectum philoso- 
phiae usum constat esse prascipuum. Non enim 
frustra rationis lumen humanae menti Deus inse- 
ruit ; et tantum abest, ut superaddita fidei lux 
intelligentige virtutem exting-uat aut imminuat, 
ut potius perficiat, auctisque viribus, habilem ad 
majora reddat. — Ig-itur postulat ipsius divinse 
Providento ratio, ut in revocandis ad fidem et ad 
salutem populis etiam ab humana scientia praesi- 
dium quaeratur: quam industriam, probabilem ac 
sapientem, in more positam fuisse praeclarissimo- 
rum Ecclesiae Patrum , antiquitatis monumenta 
testantur. Illi scilicet neque paucas, neque tenues 
rationi partes dare consueverunt , quas omnes 
perbreviter complexus est magnus Augustinus, 
fiuic scientice tribuens... illucl quo ficles saluber- 

rima gignitur, nutritu?% defenclitur, robo- 

ratur 2 . 
Ac primo quidem philosophia, si rite a sapien- 

1 I Cor. ii, 4. 2 De Trin. lib. xiv, c. 1. 



— 16 — 

tibus usurpetur, iter ad veram fidem quodammodo 
sternere et munire valet, suorumque alumnorum 
animos ad revelationem suscipiendam convenien- 
ter praeparare : quamobrem a veteribus modo 
prmma ad christianam fidem institutio *, modo 
cliristianismi proeludium et auxilium 2 , modo ad 
Evangelium pcedagogus 3 non immerito appel- 
lata est. 

Et sane benignissimus Deus, in eo quod perti- 
net ad res divinas , non eas tantum veritates lu- 
mine fidei patefecit, quibus atting-endis impar hu- 
mana intelligentia est , sed nonuullas etiam ma- 
nifestavit, rationi non omnino impervias, ut scili- 
cet, accedente Dei auctoritate, statim et sine aliqua 
erroris admixtione omnibus innotescerent. Ex quo 
factum est, ut quaedam vera, quae vel divinitus 
ad credendum proponuntur, vel cum doctrina fidei 
arctis quibusdam vinculis colligantur, ipsi ethni- 
corum sapientes, naturali tantum ratione praelu- 
cente, cogiioverint, aptisque arg-umentis demon- 
straverint ac vindicaverint. Inmsioilia enim ipsius^ 
ut Apostolus inquit , a creatura mundi per ea, 
qucv facta sunt , intellecta conspiciuntur, sem- 
piterna quoque ejus virtus et divinitas 4 , et gen- 
tes quce legem nonhabent... ostendunt nihilomi- 
nus opus legis scriptum in cordibus suis 5 . Haec 
autem vera, vel ipsis ethnicorum sapientibus ex- 
plorata , vehementer est opportunum in revelatse 
doctrinae commodum utilitatemque convertere, ut 
reipsa ostendatur, humanam quoque sapientiam, 
atque ipsum adversariorum testimonium fidei chri- 
stianae suffrag-ari. Quam agendi rationem, nonre- 
cens introductam , sed veterem esse constat, et 
sanctis Ecclesiae Patribus ssepe usitatam. Quin 
etiam venerabiles isti relig-iosarum traditionum 
testes et custodes formam quamdam ejus rei et 
prope figuram agnoscunt in Hebrasorum facto, 

* Clem. Alex., Strom. lib. i, c. 16; ]. vn, c. 3. 

2 Orig. ad Greg. Thaum. 3 Olem. Alex., Strom. i, c. 5. 

4 Rom. i, 20. s R om# K) 14) 15i 



— 17 — 

qui iEgypto excessuri, deferre seeum jussi sunt 
argentea atque aurea iEgyptiorum vasa cum ve- 
stibus pretiosis , ut scilicet , mutato repente usa, 
religioni veri Numinis ea supellex dedicaretur, 
quse prius ignominiosis ritibus et superstitioni in- 
servierat. Gregorius Neocsesariensis a laudat Ori- 
genem hoc nomine, quod plura ex ethnicorum 
placitis ingeniose decerpta, quasi erepta hostibus 
tela, in patrocinium christianse sapientiae et per- 
niciem superstitionis singulari dexteritate retorse- 
rit. Et parem disputandi morem cum Gregorius 
Nazianzenus 2 tum Gregorius Nyssenus 3 in Ba- 
silio Magno et laudant et probant ; Hieronymus 
vero magnopere commendat in Quadrato Aposto- 
lorum discipulo , in Aristide , in Justino, in Ire- 
naeo , aliisque permultis 4 . Augustinus autem, 
Nonne aspicimus, inquit, quanto auro et argento 
et veste suffarcinatus eocierit de JEgypto Cy- 
prianus, doctor suavissimus et martyr beatis- 
simus ? quanto Lactantius ? quanto Viciorinus, 
Optatus, Hilarius ? ut de vivis taceam, quanto 
innumerabiles Grceci 5 ? Quod si vero naturalis 
ratio opimam hanc doctrinse segetem prius fudit, 
quam Christi virtute fecundaretur, multo uberio- 
rem certe progignet, posteaquam Salvatoris gra- 
tia nativas humanae mentis facultates instauravit 
et auxit. — Ecquis autem non videat, iter planum 
et facile per hujusmodi philosophandi genus ad 
fidem aperiri? 

Non his tamen limitibus utilitas circumscribi- 
tur, quae ex illo philosophandi instituto dimanat. 
Et revera divinse sapientise eloquiis graviter re- 
prehenditur eorum hominum stultitia, qui de his 
quce videntur bona, non potuerunt intelligere 
Eum qui est; neque, operibus attendentes, agno- 
■verunt quis esset artifex 6 . Igitur primo loco 

1 Orat. paneg. ad Origen. 2 Vit. JVIoys. 

3 Carm. i, Janib. 3. 4 Epist. ad Magn. 

5 De doctr. christ. 1. n, c. 40. 6 Sap. xiii, 1. 

JEJpist. EncycJ. Leonis PP. XIII 2 



— 18 — 

magnus hio et praeclarus ex humana ratione fru- 
ctus capitur; quod illa Deum esse demonstret : a 
magnitudine enim speciei et crcaturce cognosci- 
biliter poterit Creator horum videri *. — Deinde 
Deum ostendit omnium perfectionum cumulo sin- 
gulariter excellere, infinita in primis sapientia, 
quam milla usquam res latere, et summa justitia, 
quam pravus numquam vincere possit affectus, 
ideoque Deum non solum veracem esse, sed ipsam 
etiam veritatem falli et fallere nesciam. Ex quo 
consequi perspicuum est, ut humana ratio plenis- 
simam verbo Dei fidem atque auctoritatem conci- 
liet. — Simili modo ratio declarat , evangelicam 
doctrinam mirabilibus quibusdam sig*nis, tamquam 
certis certae veritatis arg-umentis, vel ab ipsa ori- 
gine emicuisse: atque ideo omnes, qui Evangelio 
fidem adjungunt, non temere adjungere. tamquam 
doctas fabulas secutos 2 , sed rationabili prorsus 
obsequio intelligentiam et judicium suum divinae 
subjicere auctoritati. Illud' autem non nrinoris 
pretii esse intelligitur, quod ratio in perspicuo 
ponat, Ecclesiam a Chrsto institutam (ut statuit 
Vaticana Synodus) ob suam admirabilem propa- 
gationem, eximiam sanctitatem et inexhaustam 
in omnibus locis fecunditatem, ob catholicam 
unitatem , invictamque stabilitatem , magnum 
quoddam et perpetuum esse motivum credibili- 
tatis, et divince suce legationis testimonium ir- 
refragabile 3 . 

Solidissimis ita positis fundamentis , perpetuus 
et multiplex adhuc requiritur philosophiae usus, 
ut sacra Theologia naturam, habitum, ing-enium- 
que verae scientiae suscipiat atque indnat. In hac 
enim nobilissima disciplinarum magnopere ne- 
cesse est, ut multse ac diversse caelestium doctri- 
narum partes in unum veluti corpus collig*antur, 
ut suis quaeque locis convenienter dispositae, et 
ex propriis principiis derivatae apto inter se nexu 

1 Sap. xin, 5. 2 II Petr. i, 16. 

3 Const. dogin. de Fid. Cath., cap. 3. 



— 19 — 

cohsereant; demum ut omnes et singulse suis iis- 
que invictis argumentis confirmentur. — Nec si- 
lentio prsetereunda, aut minimi facienda est ac- 
curatior illa atque uberior rerum, quae creduntur, 
cognitio, et ipsorum fidei mysteriorum , quoad 
fieri potest, aliquanto lucidior intelligentia, quam 
Augustinus aliique Patres et laudarunt et assequi 
studuerunt , quamque ipsa Vaticana Synodus * 
fructuosissimam esse decrevit. Eam siquidem co- 
gnitionem et intelligentiam plenius et facilius 
certe illi consequuntur, qui cum integritate vitse 
fideique studio ingenium conjungunt philosophi- 
cis disciplinis expolitum, praesertim cum eadem 
Synodus Vaticana doceat, ejusmodi sacrorum do- 
gmatum intelligentiam tum ex eorum, quce na- 
turaliter cognoscuntur, analogia; tum e myste- 
riorum ipsorum nexu inter se et cum fine Uo- 
minis ultimo peti oportere 2 . 

Postremo hoc quoque ad disciplinas philosophi- 
cas pertinet, veritates divinitus traditas religiose 
tueri, et iis qui oppugnare audeant resistere. Quam 
ad rem , magna est philosophise laus , quod fidei 
propugnaculum ac veluti firmum religionis muni- 
mentum habeatur. Est quidem , sicut Clemens 
Alexandrinus testatur, per se perfecta et nullius 
indiga Servatoris doctrina , cum sit Dei virtus 
et sapientia. Accedens autem grceca philosophia 
veritatem non facit potentiorem; sed cum debi- 
les efficiat sophistarum adversus eam argumen- 
tationes , et propulset dolosas adversus verita- 
tem insidias, dicta est vinece apta sepes et val- 
lus 3 . Profecto sicut inimici eatholici nominis, 
adversus religionem pugnaturi, bellicos appara- 
tus plerumque a philosophica ratione mutuantur, 
ita divinarum scientiarum defensores plura e phi- 
losophiae penu depromunt, quibus revelata do- 
gmata valeant propugnare. Neque mediocriter in 
eo triumphare fides christiana censenda est, quod 

1 Const. dogm. de Fid. Cath., cap. 4. 

9 Ibid. 3 strom. lib. i, c. 20. 



— 20 — 

adversariorum arma, humanae rationis artibus ad 
nocendum comparata, humana ipsa ratio potenter 
expediteque repellat. Quam speciem relig-iosi cer- 
tamiuis ab ipso gentium Apostolo usurpatam com- 
memorat S. Hieronymus scribens ad Magnum : 
Ductor christiani exercitus Paulus et orator 
invictus, pro Christo causam agens , etiam in- 
scriptionem fortuitam arte torquet in argumen- 
tum ftdei : didicerat enim a vero David extor- 
quere de manibus Uostium gladium , et Goliath 
superbissimi caput proprio mucrone truncare 1 . 
Atque ipsa Ecclesia istud a philosophia prsesi- 
dium christianos doctores petere non tantum sua- 
det, sed etiam jubet. Etenim Concilium Latera- 
nense V, posteaquam constituit, omnem assertio- 
nem veritati illuminatce fidei contrariam omnino 
falsam esse, eo quod verum vero minime con- 
tradicat 2 , philosophise doctoribus prsecipit, ut in 
dolosis arg-umentis dissolvendis studiose versen- 
tur : siquidem, ut Augustinus testatur, si ratio 
contra divinarum Scripturarum auctoritatem 
redditur, quamlibet acuta sit, fallit veri simili- 
tudine ; nam vera esse non potest 3 . 

Verum ut pretiosis hisce , quos memoravimus, 
afferendis fructibus par philosophia inveniatur, 
omnino oportet, ut ab eo tramite numquam de- 
flectat, quem et veneranda Patrum antiquitas in- 
gressa est, et Vaticana Synodus solemni auctori- 
tatis suffrag-io comprobavit. Scilicet cum plane 
compertum sit, plurimas ex ordine supernaturali 
veritates esse accipiendas, quse cujuslibet ingenii 
long-e vincunt acumen, ratio humana, proprise in- 
firmitatis conscia, majora se affectare ne audeat, 
neque easdem veritates neg-are, neve propria vir- 
tute metiri , neu pro lubitu interpretari ; sed eas 
potius plena atque humili fide suscipiat, et summi 
honoris loco habeat , quod sibi iiceat , in morem 

1 Epist. ad Magn. 

2 Bulla Apostolici Regiminis. 

3 Epist. 143 (al. 7), ad Marcellin., n. 7. 



— 21 — 

ancilfte et pedisequae, famulari caelestibus doctri- 
nis, easque aliqua ratione, Dei beneficio, attin- 
gere. — In iis autem doctrinarum capitibus, qua? 
percipere humana intelligentia naturaliter potest, 
aequum plane est, sua methodo, suisque princi- 
piis et argumentis uti philosophiam : non ita ta- 
men , ut auctoritati divime sese audacter subtra- 
here videatur. Imo, cum constet, ea, quae revela- 
tione innotescunt , certa veritate pollere , et quae 
fidei adversantur pariter cum recta ratione pu- 
gnare, noverit philosophus catholicus se fidei si- 
mul et rationis jura violaturum, si conclusionem 
aliquam amplectatur, quam revelatse doctrinae re- 
pugnare intellexerit. 

Novimus profecto non deesse, qui facultates hu- 
manae naturse plus nimio extollentes, contendunt, 
hominis intelligentiam, ubi semel divinae auctori- 
tati subjiciatur , e nativa dignitate excidere , et 
quodam quasi servitutis jugo demissam plurimum 
retardari atque impediri, quominus ad veritatis 
excellentiaeque fastigium progrediatur. — Sed 
hsec plena erroris et fallaciae sunt; eoque tandem 
spectant, ut homines, summa cum stultitia, nec 
sine crimine ingrati animi , sublimiores veritates 
repudient, et divinum beneficium fidei, ex qua 
omnium bonorum fontes etiam in civilem socie- 
tatem fluxere, sponte rejiciant. Etenim cum hu- 
mana mens certis finibus, iisque satis ang"ustis, 
conclusa teneatur , pluribus erroribus, et multa- 
rum rerum ignorationi est obnoxia. Contra fides 
christiana, cum Dei auctoritate nitatur, certissima 
est veritatis magistra; quam qui sequitur, neque 
errorum laqueis irretitur, neque incertarum opi- 
nionum rluctibus agitatur. Quapropter qui philo- 
sophiae studium cum obsequio fidei christianae 
conjungunt, ii optime philosophantur: quandoqui- 
dem divinarum veritatum splendor, animo exce- 
ptus , ipsam juvat intelligentiam ; cui non modo 
nihil de dignitate detrahit, sed nobilitatis, acumi- 
nis , firmitatis plurimum addit. — Cum vero in- 



- 22 — 

g-enii aciem intendunt in refellendis sententiis, 
quse fidei repug-nant, et in probandis, quse cum 
lide cohaerent, digne ac perutiliter rationem exer- 
cent : in illis enim prioribus, caussas erroris de- 
prehendunt, et arg-umentorum, quibus ipsae ful- 
ciuntur, vitium dignoscunt : in his autem poste- 
rioribus , rationum momentis potiuntur , quibus 
solide demonstrentur et cuilibet prudenti persua- 
deantur. Hac vero industria et exercitatione au- 
g-eri mentis opes et explicari facultates qui neg-et, 
ille veri falsique discrimen nihil conducere ad 
profectum ing^enii, absurde contendat necesse est. 
Merito ig-itur Vaticana Synodus praeclara bene- 
ficia , quse per fidem rationi prsestantur , his 
verbis commemorat : Fides rationem ab errori- 
bus lilterat ac tuelur, eamque multiplici cogni- 
tione instruit i. Atque idcirco homini, si saperet, 
non culpanda fides, veluti rationi et naturalibus 
veritatibus inimica, sed dig-na^ potius Deo grates 
essent habendse, vehementerque la^tandum, quod, 
inter multas ig-norantiae causas et in mediis erro- 
rum fluctibus, sibi fides sanctissima illuxerit, quae, 
quasi sidus amicum, citra omnem errandi formi- 
dinem portum veritatis commonstrat. 

Quod si , Venerabiles Fratres , ad historiam 
philosophiae respiciatis, cuncta, quae paullo ante 
diximus, re ipsa comprobari intellig-etis. Et sane 
philosophorum veterum, qui fidei beneficio carue- 
runt, etiam qui habebantur sapientissimi, in plu- 
ribus deterrime errarunt. Nostis enim, inter non- 
nulla vera, quam saepe falsa et absona , quam 
multa incerta et dubia tradiderint de vera divi- 
nitatis ratione, de prima rerum origine, de mundi 
g-ubernatione, de divina futurorum cognitione, de 
malorum caussa et principio, de ultimo fine ho- 
minis, aeternaque beatitudine, de virtutibus et vi- 
tiis, aliisque doctrinis, quarum vera certaque no- 
titia nihil magis est hominum g-eneri necessarium. 

1 Const. dogm. de Fid. Cath., cap. 4. 



— 23 — 

— Contra vero primi Ecclesiae Patres et Docto- 
res, qui satis intellexerant, ex divinae voluntatis 
•consiiio, restitatorem humanfe etiam scientiae esse 
Christum , qui Dei virtus est Deique sapientia !, 
et in quo sunt omnes thesauri sapientice et scien- 
tice absconditi 2 , veterum sapientum libros inve- 
stig"andos, eorumque sententias cum revelatis do- 
otrinis conferendas suscepere: prudentique delectu 
quse in illis vere dicta et sapienter cogitata oc- 
currerent, amplexi sunt, ceteris omnibus vel e- 
mendatis, vel rejectis. Nam providissimus Deus, 
sicut ad Ecclesiae defensionem martyres fortissi- 
mos, magnae anima3 prodigns, contra tyrannorum 
ssevitiem excitavit, ita philosophis falsi nominis 
aut haereticis viros sapientia maximos objecit, qui 
revelatarum veritatum thesaurum etiam rationis 
humanae prsesidio tuerentur. Itaque ab ipsis Ec- 
clesiae primordiis, catholica doctrina eos nacta est 
adversarios multo infensissimos, qui christiano- 
rum dogmata et instituta irridentes , ponebant 
plures esse deos, rnundi materiam principio caus- 
^saque caruisse, rerumque cursum caeca quadam 
vi et fatali contineri necessitate, non divinse pro- 
videntise consilio administrari. Jamvero cum his 
insanientis doctrinse magistris mature congressi 
sunt sapientes viri, quos Apologetas nominamus, 
qui, fide praeeunte , ab humana quoque sapientia 
arg^umenta sumpserunt , quibus constituerent, u- 
num Deum, omni perfectionum g-enere praestantis- 
^imum esse colendum ; res omnes e nihilo omni- 
potenti virtute productas , illius sapientia vig-ere, 
•sing-ulasque ad proprios fines dirigi ac moveri. — 
Principem inter illos sibi locum vindicat S. Justi- 
nus martyr, qui posteaquam celeberrimas grseco- 
rum Academias, quasi experiendo, lustrasset^ ple- 
noque ore nonnisi ex revelatis doctrinis, ut idem 
ipse fatetur, veritatem hauriri posse pervidisset, 
illas toto animi ardore complexus, calumniis pur- 

1 I Cor. i, 24. * Coloss. n, 3. 



— 24 — 

gavit, penes Romanorum Imperatores acriter cc- 
pioseque defendit, et non pauca grgecorum philo- 
sophorum dicta cum eis composuit. Quod et Qua- 
clratus et Aristides, Hermias et Athenagoras per 
illud tempus egregie prsestiterunt. — Neque mi- 
norem in eadem caussa gloriam adeptus est Ire- 
nceus , martyr invictus , Ecclesiae Lugdunensis- 
Pontifex : qui cum strenue refutaret perversas 
orientalium opiniones , Gnosticorum opera per fi- 
nes romani imperii disseminatas, origines haere- 
seon singularum (auctore Hieronymo) et ex qui- 
l)us philosophorum fontibus emanarint . . . expli- 
eavit i. — Nemo autem non novit Clementis 
Alexandrini disputationes, quas idem Hierony- 
mus, sic, honoris caussa , commemorat : Quid in 
illis indoctum? imo quid non de media philoso- 
phia est 2 ? Multa ipse quiclem incredibili varie- 
tate disseruit ad condendam philosophiae histo- 
riam, ad artem dialeeticam rite exercendam, ad 
concordiam rationis cum fide conciliandam utilis- 
sima. — Hunc secutus Origenes, scholse Alexan- 
drinae mag-isterio insig-nis , gTrecorum et orienta- 
lium doctrinis eruditissimus , perplura eademque 
laboriosa edidit volumina, divinis litteris expla- 
nandis, sacrisque dog"matibus illustrandis mirabi- 
iiter opportuna ; quse licet erroribus, saltem ut 
nunc extant, omnino non vacent, magnam tamen 
complectuntur vim sententiarum, quibus natura- 
les ventates et numero et firmitate aug*entur. — 
Pugnat cum haereticis Tertullianus auctoritate 
sacrarum Litterarum ; cum philosophis, mutato 
armorum g-enere, philosophice ; hos autem tam 
acute et erudite convincit, ut iisdem palam fiden- 
terque objiciat : Neque de scientia, neque de di- 
sciplina , ut putatis , cequamur 3 . — ArnoMus 
etiam, vulgatis adversus g^entiles libris, et La- 
ctantius divinis praesertim Institutionibus, pari 
eloquentia et robore dogmata ac praecepta catho- 

1 Epist. ad Magn. 2 Ibid. 

3 Apologet. § 46. 



— 25 — 

licse sapientiae persuadere hominibus strenue ni- 
tuntur, non sic philosophiam evertentes, ut Aca- 
demici solent *, sed partim suis armis , partim 
vero ex philosophorum inter se concertatione sum- 
ptis eos revincentes 2 . — Quae autem de anima 
humana , de divinis attributis , aliisque maximi 
momenti quaestionibus magnus Athanasins et 
Chrysostomus oratorum princeps, scripto relique- 
runt, ita , omnium judicio , excellunt , ut prope 
nihil ad illorum subtilitatem et copiam addi posse 
videatur. — Et ne singulis reeensendis nimii si- 
mus, summorum numero viromm , quorum est 
mentio facta, adjungimus Basilium magnum et 
utrumque Gregorium, qui, cum Athenis. ex do- 
micilio totius humanitatis, exiissent philosophiae 
omnis apparatu affatim instructi, quas sibi quisque 
doctrinae opes inflammato studio pepererat, eas 
ad haereticos refutandos, instituendosque christia- 
nos converterunt. — Sed omnibns veluti palmam 
praeripuisse visus est Augustinus , qui ingenio 
praepotens , et sacris profanisque disciplinis ad 
plenum imbutus, contra omnes suae aetatis errores 
acerrime dimicavit fide summa , doctrina pari. 
Quem ille philosophise locum non attigit ; imo 
vero quem non diligentissime investigavit, sive 
cum altissima fidei mysteria et fidelibus aperiret, 
et contra adversariorum vesanos impetus defen- 
deret ; sive cum, Academicorum aut Manichsso- 
rum commentis deletis , humanae scientiae funda- 
menta et firmitudinem in tuto collocavit, aut ma- 
lorum, quibus premuntur homines, rationem et 
originem et caussas est persecutus? Quanta de 
Angelis, de anima, de mente humana, de volun- 
tate et libero arbitrio, de religione et de beata 
vita, de tempore et seternitate, de ipsa quoque 
mutabilium corporum natura subtilissime dispu- 
tavit? — Post id tempus per Orientem Joannes 
Damascenus, Basilii et Gregorii Nazianzeni ve- 

1 Inst. vn, cap. 7, 2 De opif. Dei, cap. 21. 



- 26 - 

stigia ingressus, per Occidentem vero Boetnis et 
Anselmus, Augustini doctrinas professi, patrimo- 
nium philosophiae plurimum locupletarunt. 

Exinde medias setatis Doctores, quos Scholasti- 
cos vocant, magnge molis opus ag*gressi sunt, ni- 
mirum segetes doctrinae fecundas et uberes, am- 
plissimis Sanctorum Patrum voluminibus diffu- 
sas, diligenter congerere, congestasque uno velut 
loco condere, in posterorum usum et commodi- 
tatem. — Quae autem scholastica) disciplinae sit 
origo, indoles et excellentia, juvat hic, Venerabi- 
les Fratres, verbis sapientissimi viri Praedecessoris 
Nostri, Sixti V fusius aperire : « Divino Illius 
« munere, qui solus dat spiritum scientiae et sa- 
« pientiae et intellectus, quique Ecclesiam suam 
« per saeculorum aetates , prout opus est , novis 
« beneficiis auget, novis praesidiis instruit, inventa 
« est a majoribus nostris sapientissimis viris, Theo- 
« logia scholastica , qnam duo potissimum glo- 
« riosi Doctores, angelicus S. Thomas et seraphi- 
« cus S. Bonaventura, clarissimi hujus facultatis 
« professores... excellenti ingenio, assiduo studio, 
« mag-nis laboribus et vigiliis excoluerunt atque 
« ornarunt, eamque optime dispositam, multisque 
« modis prseclare explicatam posteris tradiderunt. 
« Et hujus quidem tam salutaris scientiae cogni- 
« tio et exercitatio, quse ab uberrimis divinarum 
« Litterarum, summorum Pontificum, sanctorum 
« Patrum et Conciliorum fontibus dimanat , sem- 
« per certe maximum Ecclesiae adjumentum af- 
« ferre potuit, sive ad Scripturas ipsas vere et 
« sane intelligendas et interpretandas , sive ad 
« Patres securius et utilius perlegendos et expli- 
« candos, sive ad varios errores et haereses dete- 
« gendas et refellendas : his vero novissimis die- 
« bus , quibus jam advenerunt tempora illa peri- 
« culosa ab Apostolo descripta, et homines blas- 
« phemi, superbi, seductores proficiunt in pejus, 
-« errantes et alios in errorem mittentes, sane ca- 
« tholicse fidei dogmatibus confirmandis et hsere- 



— 27 — 

« sibus confutandis pernecessaria est *. » Quae 
verba quamvis Theologiam scholasticam dumtaxat 
complecti videantur, tamen esse quoque de Philo- 
sophia ejusque laudibus accipienda perspicitur. 
Siquidem prseclarae dotes, quae Theologiam scho- 
lasticam hostibus veritatis fadunt tantopere for- 
midolosam , nimirum , ut idem Pontifex addit, 
« apta illa et inter se nexa rerum et caussarum 
« cohaerentia, ille ordo et dispositio tamquam mi- 
« litum in pugnando instructic, illse diluoidse de- 
« finitiones et distinctiones, illa argumentorum 
« firmitas et acutissimae disputationes, quibus lux 
« a tenebris, verum a falso distinguitur, hsereti- 
« corum mendacia multis praestigiis et fallaciis 
« involuta , tamquam veste detracta, patefiunt et 
« denudantur 2 , » prseclarse , inquimus , et mira- 
biles istae dotes unice a recto usu repetendae sunt 
ejus philosophia^, quam magistri scholastici, data 
opera et sapienti consilio, in disputationibus etiam 
theologicis, passim usurpare consueverunt. — Prse- 
terea cum illud sit scholasticorum Theologorum 
proprium ac singulare, ut scientiam humanam ac 
divinam arctissimo inter se vinculo conjunxerint, 
profecto Theologia , in qua illi excelluerunt, non 
erat tantum honoris et commendationis ab opi- 
nione hominum adeptura, si mancam atque im- 
perfectam aut levem philosophiam adhibuissent. 

Jamvero inter Scholasticos Doctores, omnium 
princeps et magister, longe eminet Thomas A- 
qui?ias ; qui, uti Cajetanus animadvertit, veteres 
doctores sacros quia summe veneratus est, ideo 
intellectum omnium quodammodo sortitus est 3 . 
Illorum doctrinas, velut dispersa cujusdam corpo- 
ris membra, in unum Thomas collegit et coagmen- 
tavit, miro ordine digessit, et magnis incremen- 
tis ita adauxit , ut catholicae EcclesiaB singulare 
prsesidium et decus jure meritoque habeatur. — 

1 Bulla Triumphantis, an. 1588. 

* Ibid. 

3 In 2 2, q. 148, a. 4, in fin. 



— 28 — 

Ille quidem ingenio docilis et acer, memoria fa- 
cilis et tenax, vitae integerrimus , veritatis unice- 
amator, divina humanaque scientia praedives, Soli 
comparatus, orbem terrarum calore virtutnm fo- 
vit , et doctrinae splendore complevit. Nulla est 
philosophiae pars, quam non acute simul et solide 
pertractarit : de legibus ratiocinandi, de Deo et 
incorporeis substantiis, de homine aliisque sensi- 
bilibus rebus, de humanis actibus eorumque prin- 
cipiis ita disputavit, ut in eo neque copiosa quse- 
stionum seges , neque apta partium dispositio, 
neque optima procedendi ratio, neque principio- 
rum firmitas aut argumentorum robur, neque di- 
cendi perspicuitas aut proprietas, neque abstrusa 
quaeque explicandi facilitas desideretur. 

Illud etiam accedifc, quod philosophicas conclu- 
siones angelicus Doctor speculatus est in rerum 
rationibus et principiis, quae quamlatissime pa- 
tent, et innnitarum fere veritatum semina suo 
velut gremio concludunt , a posterioribus magi- 
stris opportuno tempore et uberrimo cum fructu 
aperienda. Quam philosophandi rationem cum in 
erroribus refutandis pariter adhibuerit, illud a se 
ipse impetravit, ut et superiorum temporum er- 
rores omnes unus debellarit, et ad profiigandos, 
qui perpetua vice in posterum exorituri sunt, 
arma invictissima suppeditarit. — Praeterea ra- 
tionem , ut par est, a flde apprime distinguens, 
utramque tamen amice consocians, utriusque tum 
jura conservavit, tum digoitati consuluit, ita qui- 
dem ut ratio ad humanum fastigium Thomae pen- 
nis evecta, jam fere nequeat sublimius assurgere; 
neque fides a ratione fere possit plura aut vali- 
diora adjumenta praestolari, quam quse jam est 
per Thomam consecuta. 

Has ob caussas, doctissimi homines, superiori- 
bus prapsertim setatibus, theologia3 et philosophise 
laude praestantissimi, conquisitis incredibili studio 
Thomse voluminibus immortalibus, angelicae sa- 
pientiae ejus sese non tam excolendos, quam pe- 



— 29 — 

nitus innutriendos tradiderunt. — Omnes prope 
xjonditores et legiferos Ordinum religiosorum jus- 
sisse constat sodaies suos , doctrinis S. Thomse 
studere et religiosius hserere, cauto, ne cui eorum 
impune liceat a vestigiis tanti viri vel minimum 
4iscedere. Ut Dominicianam familiam praeterea- 
mus, qua3 summo hoc magistro jure quodam suo 
gloriatur, ea lege teneri Benedictinos, Carmeli- 
tas, Augustinianos, Societatem Jesu, aliosque sa- 
cros Ordines complures, statuta singulorum te- 
stantur. 

Atque hoc loco inagna cum voluptate provolat 
animus ad celeberrimas illas, quse olim in Europa 
floruerunt , Academias et Scholas , Parisiensem 
nempe, Salmantinam, Complutensem, Duacenam, 
Tolosanam, Lovaniensem, Patavinam, Bononien- 
sem, Neapolitanam, ConimbriceDsem, aliasque per- 
multas. Quarum Academiarum nomen setate quo- 
dammodo crevisse , rogatasque sententias , cum 
graviora agerentur negotia, plurimum in omnes 
partes valuisse , nemo ig*norat. Jamvero comper- 
tum est, in magnis illis humanse sapientise domi- 
ciliis, tamquam in suo regno, Thomam consedisse 
principem; atque omnium vel doctorum vel audi- 
torum animos miro consensu in unius angelici 
Doctoris magisterio et auctoritate conquievisse. 

Sed, quod pluris est, Romani Pontifices Praede- 
cessores Nostri sapientiam Thomse Aquinatis sin- 
gularibus laudum praeeoniis, et testimoniis am- 
.plissimis prosecuti sunt. Nam Clemens VI i, Ni- 
colaus V c ^, Benedictus XIII 3 aliique testantur, 
-admirabili ejus doctrina universam Ecclesiam il- 
lustrari ; S. Pius V 4 vero fatetur eadem doctrina 
haereses confusas et convictas dissipari , orbem- 
que universum a pestiferis quotidie liberari erro- 
ribus; alii cum Clemente XII 5 , uberrima bona 

1 Bulla In Ordine. 

2 Breve ad FF. Ord. Prsedic. 1451. 

3 Bulla Pretiosus. A Bulla Mirabilis. 
3 Bulla Verbo Dei. 



— 30 — 

ab ejus scriptis in Ecclesiam universam dima- 
nasse, Ipsumque eodem honore colendum esse af- 
firmant, qui summis Ecclesise doctoribus, Grego- 
rio, Ambrosio, Augustino et Hieronymo defertur; 
alii tandem S. Thomam proponere non dubitarunt 
Academiis et mag-nis Lyceis exemplar et magi- 
strum, quem tuto pede sequerentur. Qua in re 
memoratu dignissima videntur B. Urbani V verba 
ad Academiam Tolosanam : Volumus et tenore 
prcesentium vobis injungimus, ut B. Thomce do- 
ctrinam tamquam veridicam et catholicam se- 
ctemini, eamdemque studeatis totis viribus am- 
pliare *. Urbani autem exemplum Innocentius XII 2 
in Lovaniensi studiorum Universitate, et Benedi- 
ctus XIV 3 in Collegio Dionysiano Granatensium 
renovarunt. — His vero Pontificum maximorum 
de Thoma Aquinate jndiciis, veluti cumulus, In- 
nocentii VI testimonium accedat: Hujus (Thomae) 
doctrina prce ceteris , excepta canonica , liabet 
proprietatem verborum, modum dicendorum, ve- 
ritatem sententiarum, ita ut numquam qui eam 
tenuerint , inveniantur a veritatis tramite de- 
viasse; et qui eam impugnaverit, semper fuerit 
de veritate suspectus 4 . 

Ipsa quoque Concilia (Ecumenica, in quibus e- 
minet lectus ex toto orbe terrarum flos sapientia?, 
singularem Thomse Aquinati honorem habere per- 
petuo studuerunt. In Conciliis Lugdunensi, Vien- 
nensi , Florentino , Vaticano , deliberationibus et 
decretis Patrum interfuisse Thomam et pene prae- 
fuisse dixeris, adversus errores Grsecorum, hsereti- 
corum et rationalistarum ineluctabili vi et fau- 
stissimo exitu decertantem. — Sed haec maxima 
est et Thomae propria , nec cum quopiam ex do- 
ctoribus catholicis communicata laus, quod Patres 
Tridentini, in ipso medio conclavi ordini habendo, 

1 Const. 5 a dat. die 3 Aug. 1368 ad Oancell. Univ. Tolos. 

2 Litt. in form. Brev., die 6 Febr. 1694. 

3 Litt. in form. Brev., die 21 Ang. 1752. 

4 Serm. de S. Thom. 



— 31 — 

una cum divinse Scripturae codicibus et Pontifi- 
cum Maximorum decretis Summam Thomae Aqui- 
natis super altari patere voluerunt, unde consi- 
lium, rationes, oracula peterentur. 

Postremo hsec quoque palma viro incompara- 
bili reservata videbatur, ut ab ipsis catholici no- 
minis adversariis obsequia , prseconia, admiratio- 
nem extorqueret. Nam exploratum est, inter hse- 
reticarum factionum duces non defuisse, qui pa- 
lam profiterentur, sublata semel e medio doctrina 
Thomse Aquinatis, se facile posse cum omntbus 
catholicis doctoribus subire certamen et vincere, 
et Ecclesiam dissipare *. — Inanis quidem spes, 
sed testimonium non inane. 

His rebus et caussis , Venerabiles Fratres, quo- 
ties respicimus ad bonitatem, vim prseclarasque 
utilitates ejus disciplinse philosophicae, quam ma- 
jores nostri adamarunt , judicamus temere esse 
commissum, ut eidem suus honos non semper, 
nec ubique permanserit : prsesertim cum philoso- 
phiae scholasticae et usum diuturnum et maximo- 
rum virorum judicium, et, quod caput est, Eccle- 
sia3 suffragium favisse constaret. Atque in veteris 
doctrinse locum nova qua^dam philosophiae ratio 
hac illac successit, unde non ii percepti sunt fru- 
ctus optabiles ac salutares, quos Ecclesia et ipsa 
civilis societas maluissent Adnitentibus enim No- 
vatoribus sseculi XVI , placuit philosophari citra 
quempiam ad fidem respectum, petita dataque vi- 
cissim potestate quaslibet pro lubitu ingenioque 
excog"itandi. Qua ex re pronum fuit, genera phi- 
losophiae plus aaquo multiplicari, sententiasque di- 
versas atque inter se pugnantes oriri etiam de iis 
rebus, quse sunt in humanis cog-nitionibus prseci- 
pua^. A multitudine sententiarum ad haesitationes 
dubitationesque persaepe ventum est: a dubitatio- 
nibus vero in errorem quam facile mentes homi- 
num delabantur, nemo est qui non videat. — Hoc 

1 BezaBucerus. 



— 32 — 

autem novitatis studium, cum homines imitatione 
trahantur, catholicorum quoque philosophorum 
animos visum est alicubi pervasisse: qui patrimo- 
nio antiquae sapientiae posthabito, nova moliri, 
quam vetera novis aug-ere et perficere maluerunt, 
certe minus sapienti consilio , et non sine scien- 
tiarum detrimento. Etenim multiplex hoec ratio 
doctrinse, cum in mag"istrorum sing-ulorum aucto- 
ritate arbitrioque nitatur, mutabile habet funda- 
mentum , eaque de causa non firmam atque sta- 
bilem neque robustam, sicut veterem illam, sed 
nutantem et levem facit philosophiam. Cui si 
forte conting-at, hostium impetu ferendo vix pa- 
rem aliquando inveniri, ejus rei agnoscat in seipsa 
residere caussam et culpam. — Quae cum dici- 
mus, non eos profecto improbamus doctos homi- 
nes atque solertes, qui industriam et eruditionem 
suam, ac novorum inventorum opes ad excolen- 
dam philosophiam afferunt: id enim probe intelli- 
giinus ad incrementa doctrinae pertinere. Sed ma- 
gnopere cavendum est, ne in illa industria atque 
eruditione tota aut praecipua exercitatio versetur. 
— Et simili modo de sacra Theolog"ia judicetur; 
quam multiplici eruditionis adjumento juvari at- 
que illustrari quidem placet ; sed omnino necesse 
est, gravi Scholasticorum more tractari, ut, re- 
velationis et rationis conjunctis in illa viribus, in- 
victum fidei propugnaculum i esse perseveret. 

Optimo itaque consilio cultores disciplinarum 
philosophicarum non pauci, cum ad instaurandam 
utiliter philosophiam novissime animum adjece- 
rint, prseclaram Thomae Aquinatis doctrinam re- 
stituere, atque in pristinum decus vindicare stu- 
duerunt et student. Pari voluntate plures ex or- 
dine Vestro, Venerabiles Fratres, eamdem alacriter 
viam esse ingressos, magna cum animi Nostri 
laetitia cog^novimus. Quos cum laudamus vehe- 
menter, tum hortamur , ut in suscepto consilio 

1 Sixtus V, Bull. cit. 



— 33 — 

pernianeant: reliquos vero omnes ex Vobis singu- 
latim monemus, nihil Nobis esse antiquius et opta- 
bilius, quam ut sapientise rivos purissimos, ex 
angelico Doctore jugi et prsedivite vena dimanan- 
tes studiosse juventuti large copioseque universi 
praebeatis. 

Quse autem faciunt , ut magno id studio veli- 
mus, plura sunt. — Principio quidem, cum in hac 
tempestate nostra, machinationibus et astu fallacis 
cujusdam sapientiae , christiana fides oppug-nari 
soleat, cuncti adolescentes, sed ii nominatim qui 
in Ecclesise spem succrescunt, pollenti ac robu- 
sto doctrinae pabulo ob eam caussam enutriendi 
sunt, ut viribus validi, et copioso armorum appa- 
ratu instructi, mature assuescaut caussam reli- 
gionis fortiter et sapienter ag^ere, parati semper, 
secundum Apostolica monita, ad satisfactionem 
omni poscenti rationem de ea, quw in noois est, 
spe * ; et exhortari in doctrina sana, et eos qui 
contradicunt, arguere 2 . — Deinde plurimi ex 
iis hominibus qui, abalienato a fide animo, insti- 
tuta catholica oderunt, solam sibi esse mag-istram 
ac ducem rationem profitentur. Ad hos autem sa- 
nandos, et in gratiam cum fide catholica resti- 
tuendos, prseter supernaturale Dei auxilium, nihil 
csse opportunius arbitramur, quam solidam Pa- 
trum et Scholasticorum doctrinam, qui firmissima 
fidei fundamenta , divinam illius originem, cer- 
tam veritatem, arg-umenta quibus suadetur, bene- 
ficia in humanum g^enus collata, perfectamque 
cum ratione concordiam tanta evidentia et vi 
<;ommonstrant , quanta flectendis mentibus vel 
maxime invitis et repug^nantibus abunde sufiiciat. 

Domestica vero, atque civilis ipsa societas, qua3 
ob perversarum opinionum pestem quanto in di- 
scrimine versetur, universi perspicimus, profecto 
pacatior multo et securior consisteret, si in Aca- 

1 I Pet. iii, 15. a Tit. i, 9. 

Epist. Encycl. Leonis PP. XIII 3 



— 34 — 

demiis et scholis sanior traderetur, et magisterio 
Ecclesiae conformior doctrina, qualem Thomse A- 
quinatis volumina complectuntur. Quob enim de 
germana ratione libertatis, hoc tempore in licen- 
tiam abeuntis , de divina cujuslibet auctoritatis 
orig-ine, de leg-ibus earumque vi, de paterno et 
sequo summorum Principum imperio, de obtempe- 
ratione sublimioribus potestatibus , de mutua in- 
ter omnes caritate ; quse scilicet de his rebus et 
aliis generis ejusdem a Thoma disputantur, maxi- 
mum atque invictum robur habent ad evertenda 
ea juris novi principia, quae pacato rerum ordini 
et publicaB saluti periculosa esse dig-noscuntur. — 
Demum cunctse humanae disciplinae spem incre- 
menti praeiipere, plurimumque sibi debent praesi- 
dium polliceri ab hac , quae Nobis est proposita, 
disciplinarum philosophioarum instauratione. Ete- 
nim a philosophia, tamquam a moderatrice sapien- 
tia , sanam rationem rectumque modum bona? 
artes mutuari, ab eaque, tamquam vitae communi 
fonte , spiritum haurire consueverunt. Facto et 
constanti experientia comprobatur, artes liberales 
tunc maxime floruisse, cum incolumis honor et 
sapiens judicium philosophife stetit; neg-lectas vero 
et prope obliteratas jacuisse, inclinata atque erro- 
ribus vel ineptiis implicita philosophia. — Qua- 
propter etiam physicse disciplinai, qua3 nunc tanto 
sunt in pretio, et tot praeclare inventis, sing-ula- 
rem ubique cient admirationem sui, ex restituta 
veterum philosophia non modo nihil detrimenti, 
sed plurimum praesidii sunt habiturse. Illarum 
enim fructuosae exercitationi et incremento non 
sola satis est consideratio factorum, contempla- 
tioque naturae; sed, cum facta constiterint, altius 
assurg-endum est, et danda solerter opera naturis 
rerum corporearum agnoscendis, investig-andisque 
leg-ibus, quibus parent, et principiis, unde ordo 
illarum, et unitas in varietate, et mutua affinitas- 
in diversitate proficiscuntur. Quibus investigationi- 
bus mirum quantam philosophia scholastica vim^ 



— 35 — 

et lucem, et opem est allatura, si sapienti ratione 
tradatur. 

Qua in re et illud monere juvat, nonnisiper 
summam injuriam eidem philosophise vitio verti, 
quod naturalium scientiarum profectui et incre- 
mento adversetur. Cum enim Scholastici, sancto- 
rum Patrum sententiam secuti, in Anthropologia 
passim tradiderint, humanam intelligentiam non- 
nisi ex rebus sensibilibus ad noscendas res cor- 
pore materiaque carentes evehi, sponte sua intel- 
lexerunt, nihil esse philosopho utilius, quam na- 
turas arcana diligenter investigare, et in rerum 
physicarum studio diu multumque versari. Quod 
et facto suo confirmarunt: nam S. Thomas, B. Al- 
bertus magnus, aliique Scholasticorum principes, 
non ita se contemplationi philosophise dediderunt, 
ut non etiam multum operse in naturalium rerum 
cognitione collocarint: imo non pauca sunt in hoc 
genere dicta eorum et scita, quse recentes magi- 
stri probent, et cum veritate congruere fateantur. 
Praeterea, hac ipsa aetate, plures iique insignes 
scientiarum physicarum doctores palam aperteque 
testantur, inter certas ratasque recentioris Phy- 
sicae conclusiones, et philosophica Seholse princi- 
pia nullam veri nominis pugnam existere. 

Nos igitur, dum edicimus libenti gratoque a- 
nimo excipiendum esse quidquid sapienter dictum, 
quidquid utiliter fuerit a quopiam inventum atque 
excogitatum ; Vos omnes , Venerabiles Fratres, 
quam enixe hortamur, ut ad catholica? fldei tute- 
lam et decus, ad societatis bonum, ad scientiarum 
omnium incrementum auream sancti Thomae sa- 
pientiam restituatis, et quam latissime propagetis. 
Sapientiam sancti Thomae dicimus : si quid enim 
est adoctoribus Scholasticis vel nimia subtilitate 
quaesitum, vel parum considerate traditum, si quid 
cum exploratis posterioris sevi doctrinis minus 
cohserens , vel denique quoquo modo non proba- 
bile, id nullo pacto in animo est a^tati nostraa ad 
imitandum proponi. — Ceterum, doctrinam Thoma^ 



— 36 — 

Aquinatis studeant mag-istri, a Vobis intelligenter 
lecti, in discipulorum animos insinuare; ejusque 
prse ceteris soliditatem atque excellentiam in per- 
spicuo ponant. Eamdem Academise a Vcbis insti- 
tutse aut instituendae illustrent ac tueantur, et ad 
grassantium errorum refutationem adhibeant. — 
Ne autem supposita pro vera , neu corrupta pro 
sincera bibatur, providete ut sapientia Thomse ex 
ipsis ejus fontibus hauriatur , aut saltem ex iis 
rivis, quos ab ipso fonte deductos, adhuc integros 
et illimes decurrere certa et concors doctorum ho- 
minum sententia est : sed ab iis, qui exinde flu- 
xisse dicuntur, re autem alienis et non salubribus 
aquis creverunt , adolescentium animos arcendos 
curate. 

Probe autem novimus conatus Nostros irritos 
futuros, nisi communia coepta, Venerabiles Fra- 
tres , Ille secundet , qui Deus scientiarum. in 
divinis eloquiis * appellatur ; quibus etiam mone- 
mur omne datum optimum et omne donum per- 
fectum desursum esse , descendens a Patre lu- 
minum 2 . Et rursus : Si quis indiget sapientia, 
postulet a Deo, qui dat omnious affluenter, et 
non improperat ; et daoitur ei 3 . — Ig"itur hac 
quoque in re exempla sequamur Doctoris ang*e- 
lici, qui numquam se lectioni aut scriptioni dedit, 
nisi propitiato precibus Deo; quique candide con- 
fessus est, quidquid sciret, non tam se studio aut 
labore suo sibi peperisse quam divinitus accepisse: 
ideoque humili et concordi obsecratione Deum si- 
mul omnes exoremus, ut in Ecclesise filios spiri- 
tum scientise et intellectus emittat, et aperiat eis 
sensum ad intellig^endam sapientiam. Atque ad 
uberiores percipiendos divinae bonitatis fructus, 
etiam B. Virginis Marise, quse sedes sapientise ap- 
pellatur , efficacissimum patrocinium apud Deum 
interponite; simulque deprecatores adhibete puris- 
simum Virgnnis Sponsum B. Josephum, et Petrum 



1 I Eeg. n, s. 2 JaCi h 17. 

3 Ibid. i, 5. 



— 37 — 

ac Paullum Apostolos maximos, qui orbem terra- 
rum, impura errorum lue corruptum, veritate re- 
novarunt , et cselestis sapientise lumine comple- 
verunt. 

Denique divini auxilii spe freti, et pastorali Ve- 
stro studio confisi , Apostolicam benedictionem, 
caelestium munerum auspicem et singularis No- 
strse benevolentiae testem Vobis omnibus, Venera- 
biles Fratres, universoque Clero et populo singulis 
commisso, peramanter in Domino impertimur. 

Datum Romae apud S. Petrum, die 4 Augusti 
an. 1879, Pontificatus Nostri anno secundo. 



LEO PP. XIII. 



LITTERiE APOSTOLIC^ 

DE SANCTO THOMA AQUINATE 

PATRONO OELESTI 

STUDIORUM OPTIMORUM COOPTANDO 



LEO PP. XIII. 



AD PERPETUAM REI MEMORIAM 

Cum hoc sit et natura insitum et ab Ecclesia ca- 
tholica comprobatum, ut a viris sanctitate praeclaris 
patrocinium, ab excellentibus autem perfectisque 
in aliquo genere exempla ad imitandum homines 
exquirant ; idcirco Ordines religiosi non pauci, 
Lycea, coetus litteratorum , Apostolica Sede ap- 
probante , jamdiu magistrum ac patronum sib. 
sanctum Thomam Aqumatem esse voluerunt, qui 
doctrina et virtute , solis instar , semper eluxit. 
Nostris vero temporibus, aucto passim studio do- 
ctrinarum Ejus, plurimi extiterunt, qui peterent, 
ut cunctis ille Lyceis, Academiis, et scholis gen- 
tium catholicarum, hujus Apostolicse Sedis auctori- 
tate, patronus assignaretur. Hoc quidem optare 
se plures Episcopi significarunt, datis in id litte- 
ris cum singularibus tum communibus ; hoc pa- 
riter studuerunt multarum Academiarum sodales 
et collegia doctorum supplice atque humili obse- 
cratione deposcere. — Quorum omnium incensas 
desiderio preces cum differre visum esset, ut pro- 
ductione temporis augerentur, idonea ad rem op- 



— 39 — 

portunitas accessit ab Encyclicis Litteris Nostris 
De philosophia christiana ad mentem S. Thomm 
Aquinatis Doctoris Angelici in scholis catholicis 
instauranda , quas superiore anno hoc ipso die 
publicavimus. Etenim Episcopi, Academiae, docto- 
res decuriales Lyceorum, atque ex omni terrarum 
regione cultores artium optimaram se Nobis dicto 
audientes et esse et futuros una pene voce et con- 
sentientibus animis testati sunt : imo velle se in 
tradendis philosophicis ac theologicis disciplinis 
sancti Thomae vestigiis penitus insistere; sibi enim 
non secus ac Nobis, exploratum esse affirmant, in 
doctrinis Thomisticis eximiam quamdam inesse 
prsestantiam, et ad sananda mala, quibus nostra 
premitur setas, vim virtutemque singularem. Nos 
igitur, qui diu multumque cupimus, florere scho- 
las disciplinarum universas tam excellenti magi- 
stro in fidem et clientelam commendatas, quoniam 
tam clara et testata sunt communia omnium de- 
sideria, maturitatem advenisse censemus decer- 
nendi, ut Thomae Aquinatis immortale decus novse 
hujus accessione laudis cumuletur. 

Hoc est autem caussarum, quibus permovemur, 
caput et summa ; eminere inter omnes sanctum 
Thomam, quem in variis scientiarum studiis, tam- 
quam exemplar, catholici homines intueantur. Et 
sane prseclara lumina animi et ingenii, quibus ad 
imitationem sui jure vocet alios, in eo sunt omnia: 
doctrina uberrima, incorrupta, apte disposita ; ob- 
sequium fidei et cum veritatibus divinitus traditis 
mira consensio ; integritas vitae cum splendore 
virtutum maximarum. 

Doctrina quidem est tanta, ut sapientiam a ve- 
teribus denuentem, maris instar, omnem compre- 
hendat. Quidquid est vere dictum aut prudenter 
disputatum a philosophis ethnicorum, ab Ecclesiae 
Patribus et Doctoribus , a summis viris qui ante 
ipsum noruerunt, non modo ille penitus dig^novit, 
sed auxit, perfecit, digessit tam luculenta perspi- 
cuitate formarum, tam accurata disserendi ratione, 



— 40 — 

et tanta proprietate sermonis, ut facultatem imi- 
tandi posteris reliquisse, superandi potestatem ade- 
misse videatur. Atque illud est permagnum, quod 
ejus doctrina, cum instructa sit atque apparata 
principiis latissime patentibus, non ad unius dum- 
taxat, sed ad omnium temporum necessitates est 
apta, et ad pervincendos errores perpetua vice re- 
nascentes raaxime accoraodata. Eadem vero, sua 
se vi et ratione confirmans, invicta consistit, atque 
adversarios terret vehementer. 

Neque minoris aestimanda, christianorum prse- 
sertim hominum judicio, rationis et fidei perfecta 
convenientia. Evidenter enim sanctus Doctor de- 
monstrat, quae ex rerum genere naturalium vera 
sunt , ab iis dissidere non posse , quse , Deo au- 
ctore , creduntur ; quamobrem sequi et colere fi- 
dem christianam , non esse humilem et minime 
g-enerosam rationis servitutem , sed nobile obse- 
quium, quo mens ipsa juvatur et ad sublimiora 
eruditur ; denique inteiligentiam et fidem a Deo 
ambas proficisci, non simultatum secum exercen- 
darum caussa, sed ut sese amicitia? vinculo colli- 
gatse mutuis ofHciis tueantur. — Cujus convenien- 
tiae mirabilisque concordiae cunctis beati Thomse 
scriptis expressa imago perspicitur. In iis enim ex- 
cellit atque eminet modo inteliigentia, quae quod 
vult, fide praeeunte, consequitur in pervestigatione 
natura? ; modo fides, quse rationis ope illustratur 
ac defenditur, sic tamen, ut suam quseque invio- 
late teneat et vim et dig-nitatem ; atque, ubi res 
postulat , amba3 quasi foedere icto ad utriusque 
inimicos debellandos conjunguntur. Ac si magno- 
pere semper interfuit. firmam rationis et fidei ma- 
nere concordiam, multo magis post sseculum XVI 
interesse existimandum est; quoniam per id tem- 
pus spargi sernina coeperunt finem et modum 
transeuntis libertatis , quae facit ut humana ratio 
divinam auctoritatem aperte repudiet, armisque a 
philosophia qusesitis religiofcas veritates pervellat 
atque oppugnet. 



— 41 — 

Postremo Angelicus Doctor noa est rnagis do- 
ctrina , quam virtute et sanctitate magnus. Est 
autem virtus ad periclitandas ingenii vires, adipi- 
scendamque doctrinam praeparatio optima ; quam 
qui negligunt, solidam fructuosamque sapientiam 
falso se consecuturos putant , propterea quod in 
malevolam animam non introibit sapientia, nec 
habitabit in corpore subdito peccatis *. Ista vero 
comparatio animi, quae ab indole virtutis profici- 
scitur, in Thoma Aquinate extitit non modo excel- 
lens atque prsestans, sed plane digna, quse aspecta- 
bili signo divinitus consignaretur. Etenim cum 
maximam voluptatis illecebram victor evasisset, 
hoc veluti prsemium fortitudinis tulit a Deo pu- 
dicissimus adolescens, ut lumbos sibi arcanum in 
modum constringi, atque una libidinis faces extin- 
gui sentiret. Quo facto, perinde vixit, ac esset ab 
omni corporis contagione sejunctus, cum ipsis an- 
gelicis spiritibus non minus innocentia, quam in- 
genio comparandus. 

His de caussis dignum prorsus Angelicum Do- 
ctorem judicamus, qui pneses tutelaris studiorum 
cooptetur. Quod cum libenter facimus, tum illa 
Nos consideratio movet, futurum ut patrocinium 
hominis maximi et sanctissimi multum valeat ad 
philosophicas theologicasque disciplinas, summa 
cum utilitate reipublicae, instaurandas. Nam, ubi 
se scholse catholicse in disciplinam et clientelam 
Doctoris Angelici tradiderint, facile florebit sa- 
pientia veri nominis, firmis hausta principiis, ra- 
tione atque ordine explicata. Ex probitate doctri- 
narum probitas gignetur vitse cum privatse tum 
publicae : probe vivendi consuetudinem salus po- 
pulorum, ordo, pacata rerum tranquillitas conse- 
quentur. — Qui in scientia rerum sacrarum ela- 
borant, tam acriter hoc tempore lacessita, ex vo- 
luminibus sancti Thomae habituri sunt , quo fun- 
damenta fidei christianse ample demonstrent, quo 

1 Sap. i, 4. 



— 42 — 

veritates supernaturales persuadeant, quo nefarios 
hostium impetus a religione sanctissima propul- 
sent. Eaque ex re humanae disciplinae omnes non 
impediri aut tardari cursus suos, sed incitari au- 
gerique sentient; ratio vero in gratiam cum fide, 
sublatis dissidiorum caussis, redibit, eamque in 
indagatione veri sequetur ducem. Demum quot- 
quot sunt homines discendi cupidi, tanti magistri 
exemplis prseceptisque conformati, comparare sese 
integritate morum assuescent ; nec eam rerum 
scientiam consectabuntur, quae a caritate sejuncta 
inflat animos et de via deflectit, sed eam quae 
sicut a Patre luminum et scientiarum Domino 
exordia capit, sic ad eum recta perducit. 

Placuit autem hac super re sacri etiam Consilii 
legitimis ritibus cognoscendis perrogare senten- 
tiam ; quam cum perspexerimus, dissentiente ne- 
mine, votis Nostris plane congruere, Nos ad glo- 
riam omnipotentis Dei et honorem Doctoris Ange- 
lici , ad incrementa scientiarum et communem 
societatis humange utilitatem , sanctum Thomam 
Doctorem Angelicum suprema auctoritate Nostra 
Patronum declaramus Universitatum studiorum, 
Academiarum , Lyceorum , scholarum catholica- 
rum, atque uti talem ab omnibus haberi, coli, 
atque observari volumus, ita tamen ut sanctis 
cselitibus, quos jam Academise aut Lycea sibi forte 
patronos singulares delegerint, suus honos suus- 
que gradus etiam in posterum permanere intel- 
ligatur. 

Datum Roraae apud S. Petrum sub Annulo Pi- 
scatoris die iv Augusti mdccclxxx , Pontificatus 
Nostri anno tertio. 



TH. Card. MERTEL. 



DE OPERIBUS S. THOMJ] AQUINATIS 
EX INTEGRO EDENDIS 



LEO PP. XIII. 



MOTU PROPRIO 

Placere Nobis, omnia sancti Thomae Aquinatis 
Opera de integro publicari, superiore anno signi- 
ficavimus per Litteras Nostras idibus octobribus 
datas ad Cardinalem Praefectum Sacri Consilii 
studiis disciplinarum regundis. Ejusque caussam 
propositi hanc esse diximus , ut long-e lateque 
fiuat Angelici Doctoris excellens sapientia , qua 
opprimendis opinionibus perversis nostrorum tem- 
porum fere nihil est aptius, conservandae veritati 
nihil eflicacius. Nunc autem quia commodum vi- 
detur esse manum operi admovere, decernenda 
Nobis nonnulla esse censemus, quae spem lsetam 
portendunt, futurum ut coepta Nostra ad exitus 
pervehantur optatos. 

Primum itaque , ne Almse Urbi Nostrae haec 
pereat laus, editionem, quam supra diximus, reser- 
vatam esse volumus OfflcinaB librariaB Sacri Con- 
silii Christiano nomini propagando, clarae jam ob 
alia magnse molis et laudati operis edita volumina. 

Editioni autem curandae destinamus ac praecipua 
auctoritate praeesse volumus tres sanctae Romanae 
Ecclesiae Cardinales ; suilicet Antoninum de Luca 
Praefectum Sacri Consilii studiis regundis; Joannem 
Simeoni Praefectum Sacri Consilii Christiano nomini 



— 44 — 

propagando ; Thomam Zigliara ex Familia Domi- 
niciana, ad disciplinam S. Thomse apprime insti- 
tutum atque eruditum. His autem jus et potestas 
esto statuendi ac decerneudi Nostfo nomine quid- 
quid ad rem pertinere intellexerint. Quare prospi- 
ciant ut omnia ac sing-ula Ang-elici Doctoris Opera 
integra prodeant, additis clarissimorum Interpre- 
tum Thomas de Vio Cardinalis Cajetani in Sum- 
mam Theologicam et Francisci de Sylvestris Fer- 
rariensis in Summam contra Gentiles commen- 
tariis. Similiter curent et provideant ne litterarum 
optima forma, ne accurata emendatio, ne intelli- 
gens in rerum singnlarum delectu judicium desi- 
deretur ; ac demum constituant quo ordine, quo 
tempore sing-ula volumina in lucem oporteat 
proferri. 

Quod vero ad expensas attinet, arg^enteorum 
italicorum CCC millia Nos ultro damus atque ad- 
dicimus suppeditandis sumptibus in praesenti ne- 
cessariis. Reliquo autem tempore necessarios sup- 
peditari volumus ex ejusdem Sacri Consilii Fidei 
propag^andas aerario : cui tamen quidquid erit ven- 
dendis exemplaribus redactum pecunise , tamdiu 
in rem cedat, quoad par ratio fuerit acceptorum et 
expensorum. Si quidquam eidem accrevisse contin- 
gat, accrescentem pecuniam omnem insumi jube- 
mus in lucubrationes eorum Scriptorum edendas, 
qui S. Thomaj Aquinatis illustrandis operibus ma- 
xime excellant. Cui vero inter illos scnptores de- 
cerni primas oporteat, viderint ipsi Cardinales 
quos nominavimus: hoc tantum monemus, eos scri- 
ptores esse ceteris anteponendos, quorum doctrina 
majorem fructuum ubertatem sit allatura, et tem- 
porum necessitatibus accomodatior esse videatur. 

Datum Romae apud sanctum Petrum die 18 Ja- 
nuarii 1880, Pontificatus Nostri anno secundo. 



LEO PP. XIII. 



EPISTOLA ENCYCLICA 

DE SECTA MASSONUM 



LEO PP. XIII. 
VENERABILES FRATRES 

SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM 

Humanum genus, posteaquam a creatore, mu- 
nerumque cselestium largitore Deo, invidia Dia- 
boli, miserrime defecit, in partes duas diversas 
adversasque discessit ; quarum altera assidue pro 
veritate et virtute propugnat, altera pro iis, quse 
virtuti sunt veritatique contraria. — Alterum Dei 
est in terris regnum , vera scilicet Jesu Christi 
Ecclesia, cui qui volunt ex animo et convenienter 
ad salutem adhserescere, necesse est Deo et Uni- 
genito Filio ejus tota mente ac summa voluntate 
servire: alterum Satanse est regnum, cujus in di- 
tione et potestate sunt quicumque funesta ducis 
sui et primorum parentum exempla secuti, parere 
divinse aeternseque legi recusant, et multa postha- 
bito Deo, multa contra Deum contendunt. Duplex 
boc regnum , duarum instar civitatum contrariis 
legibus contraria in studia abeuntium , acute vi- 
dit descripsitque Augustinus, et utriusque efficien- 
tem caussam subtili brevitate complexus est , iis 
verbis : Fecerunt civitates duas amores duo : 
terrenam scilicet amor sui usque ad contem- 
ptum Dei : ccelestem vero amor Dei usque ad con- 



— 46 — 

temptum sui *. — Vario ac multiplici cum armo- 
rum tum dimicationis g-enere altera adversus al- 
teram omni saeculorurn aetate conflixit, quamquam 
non eodem semper ardore atque impetu. Hoc au- 
tem tempore, qui deterioribus favent partibus vi~ 
dentur simul conspirare vehementissimeque cuncti 
contendere, auctore et adjutrice ea quam Masso- 
num appellant, longe lateque diffusa et firmiter 
constituta hominum societate. Nihil enim jam 
dissimulantes consilia sua, excitant sese adversus 
Dei numen audacissime : Ecclesise sanctse perni- 
ciem palam aperteque moliuntur, idque eo propo- 
sito, ut gentes christianas partis per Jesum Chri- 
stum Servatorem beneficiis, si fieri posset, funditus 
despolient. — Quibus Nos ingemiscentes malis, 
illud saepe ad Deum clamare, urgente animum 
caritate , compellimur : Ecce inimici tui sonue- 
runt, et qui oderunt te, extulerunt caput. Super 
populum tuum malignaverunt consilium: et co- 
gitaverunt adversus sanctos tuos. Dixerunt: Ve- 
nite, et disperdamus eos de gente 2 . 

In tam prsesenti discrimine , in tam immani 
pertinacique christiani nominis oppugnatione, No~ 
strum est indicare periculum, designare adversa- 
rios, horumque consiliis atque artibus , quantum 
possumus, resistere ut aeternum ne pereant quo- 
rum Nobis est commissa salus : et Jesu Christi 
regnum, quod tuendum accepimus, non modo stet 
et permaneat integrum , sed novis usque incre- 
mentis ubique terrarum amplificetur. 

Romani Poutifices Decessores Nostri, pro salute 
populi christiani sedulo vigilantes, hunc tam ca- 
pitalem hostem ex occultse coujurationis tenebris 
prosilientem, quis esset, quid vellet, celeriter agno- 
verunt; iidemque prsecipientes cogitatione futura, 
principes simul et populos, signo velut dato, mo- 
nuerunt ne se paratis ad decipiendum artibus in- 
sidiisque capi paterentur. — Prima significatia 

1 De Clvit. Dei Lib. xiv, c. 17. 
1 Ps. lxxxti, 2-4 



— 47 — 

periculi per Clementem XII anno mdccxxxviii 
facta * : cujus est a Benedicto XIV 2 confirmata 
ac renovata Constitutio. Utriusque vestigiis in- 
gressus est Pius VII 3 : ac Leo XII Constitutione 
Apostolica « Quo graviora 4 » superiorum Ponti- 
ficum bac de re acta et decreta complexus , rata 
ac firma in perpetuum esse jussit. In eamdem 
sententiam Pius VIII 5 , Gregorius XVI 6 ? per- 
ssepe vero Pius IX 7 , locuti sunt. 

Videlicet cum sectse Massonicse institutum et 
ingenium compertum esset ex manifestis rerum 
indiciis, cognitione caussarum, prolatis in lucem 
legibus ejus, ritibus, commentariis, ip^is s?epe acce- 
dentibus testimoniis eorum qui essent conscii, haec 
Apostolica Sedes denuntiavit aperteque edixit, se- 
ctam Massonum , contra jus fasque constitutam, 
non minus esse christianae rei, quam civitati per- 
niciosam: propositisque pcenis, quibus solet Eccle- 
sia gravius in sontes animadvertere , interdixit 
atque imperavit, ne quis illi nomen societati daret. 
Qua ex re irati gregales, earum vim sententia- 
rum subterfugere aut debilitare se posse partim 
contemnendo, partim calumniando rati, Pontifices 
maximos, qui ea decreverant, criminati sunt aut 
non justa decrevisse , aut modum in decernendo 
transisse. Hac sane ratione Constitutionum Aposto- 
licarum Clementis XII , Benedicti XIV, itemque 
Pii VII et Pii IX conati sunt auctoritatem et 
pondus eludere. Verum in ipsa illa societate non 
defuere, qui vel inviti faterentur, quod erat a ro- 
manis Pontificibus factum, id esse, spectata do- 
ctrina disciplinaque catholica, jure factum. In quo 
Pontificibus valde assentiri plures viri principes 

1 Const. In eminenti, die 24 Aprilis 1738. 

2 Const. Providas, die 18 Maji 1751. 

3 Const. Ecclesiam a Jesu Christo, die 13 Septembris 1821. 

4 Const. data die 13 Martii 1825. 

5 Encyc. Traditi, die 21 Maji 1829. 

6 Encyc. Mirari, die 15 Augusti 1832. 

7 Encyc. Qui pluribus , die 9 Novemb. 1846. Alloc. Mul- 
tiplices inter, die 25 Septemb. 1865, etc. 



— 48 — 

rerumque publicarum rectores visi sunt, quibus 
curae fu.it societatem Massonicam vel apud Apo- 
stolicam Sedem arguere, vel per se, latis in id 
legibus, noxae damnare, ut in Hollandia, Austria, 
Helvetia , Hispania, Bavaria, Sabaudia, aliisque 
Italiae partibus. 

Quod tamen prse ceteris interest, prudentiam 
Decessorum Nostrorum rerum eventus comproba- 
vit. Ipsorum enim providae paternaeque curae nec 
semper nec ubique optatos habuerunt exitus : id- 
que vel hominum, qui in ea noxa essent, simula- 
tione et astu, vel inconsiderata levitate ceterorum, 
quorum maxime interfuisset diligenter attendere. 
Quare unius sseculi dimidiatique spatio secta Mas- 
sonum ad incrementa properavit opinione majora; 
inferendoque sese per audaciam et dolos in omnes 
reipublicae ordines, tantum jam posse ccepit, ut 
prope dominari in civitatibus videatur. Ex hoc 
tam celeri formidolosoque cursu illa revera est in 
Ecclesiam, in potestatem principum, in salutem 
publicam pernicies consecuta, quam Deeessores 
Nostri multo ante providerant. Eo enim perven- 
tum est, ut valde sit reliquo tempore metuendum 
non Ecclesiae quidem , quse longe firmius habet 
fundamentum , quam ut hominum opera labefa- 
ctari queat, sed earum caussa civitatum, in quibus 
nimis polleat ea, de qua loquimur, aut alise homi- 
num sectae non absimiles, quae priori illi sese ad- 
ministras et satellites impertiunt. 

His de caussis, ubi primum ad Ecclesiae guber- 
nacula accessimus , vidimus planeque sensimus 
huic tanto malo resistere oppositu auctoritatis 
Nostrae, quoad fieri posset, oportere. — Sane op- 
portunam saepius occasionem nacti, persecuti su- 
mus praecipua quaedam doctrinarum capita , in 
quas Massonicarum opinionum influxisse maxime 
perversitas videbatur. Ita Litteris Nostris Ency- 
clicis « Quocl Apostolici muneris » aggressi sumus 
Socialistarum et Communistarum portenta con- 
vincere: aliis deinceps « Arcanum » veram ger- 



— 49 — 

manamque notionem societatis domesticas , cujus 
est in matrimonio fons et origo, tuendam et ex- 
plicandam curavimus: iis insuper, quarum initium 
est « Diuturnum, » potestatis politicae formam ad 
principia christianse sapientise expressam propo- 
suimus, cum ipsa rerum natura, cum populorum 
principumque salute mirifice cohserentern. Nunc 
autem, Decessorum Nostrorum exemplo, in Mas- 
sonicam ipsam societatem, in doctrinam ejus uni- 
versam, et consilia, et sentiendi consuetudinem et 
agendi, animum recta intendere decrevimus, quo 
vis illius malefica mag-is magisque illustretur, id- 
que valeat ad funestse pestis prohibenda contagia. 

Varia3 sunt hominum sectge, quse quamquam 
nomine, ritu, forma, origine differentes, cum ta- 
men communione quadam propositi summarum- 
que sententiarum similitudine inter se continean- 
tur, re congruunt cum secta Massonum , quse 
cujusdam est instar centri unde abeunt et quo 
redeunt universae. Qua?, quamvis nunc nolle ad- 
modum videantur latere in tenebris, et suos agant 
costus in luce oculisque civium, et suas edant 
ephemeridas, nihilominus tamen, re penitus per- 
specta, genus societatum clandestinarum morem- 
que retinent. Plura quippe in iis sunt arcanis si- 
milia, qua3 non externos solum, sed gregales etiam. 
bene multos exquisitissima diligentia celari lex 
est: cujusmodi sunt intima atque ultima consilia, 
summi factionum principes , occulta qua^dam et 
intestina conventicula : item decreta, et qua via, 
quibus auxiliis perficienda. Huc sane facit multi- 
plex illud inter socios discrimen et juris et officii 
et muneris : huc rata ordinum graduumque di- 
stinctio, et illa, qua reguntur, severitas disciplina3. 
Initiales spondere, immo pra^cipuo sacramento ju- 
rare ut plurimum jubentur, nemini se ullo un- 
quam tempore ullove modo socios, notas, doctri- 
nas indicaturos. Sic ementita specie eodemque 
semper tenore simulationis quam maxime Masso- 

Epist. Encycl. Leonis PP. XIII 4 



— 50 — 

nes, ut olim Manichsei, laborant abdere sese, nul- 
losque, prseter suos, habere testes. Latebras com- 
modum quaerunt, sumpia sibi litteratorum sopho- 
rumve persona, eruditionis caussa sociatorum : 
habent in lingua promptum cultioris urbanitatis 
studium, tenuioris plebis caritatem: unice velle se 
meliores res multitudini quaerere, et quae habentur 
in civili societate commoda cum quamplurimis 
communicare. Quse quidem consilia quamvis vera 
essent, nequaquam tamen in istis onmia. Prseterea 
qui cooptati sunt, promittaut ac recipiant necesse 
est, ducibus ac magistris se dicto audientes futu- 
ros cum obsequio fideque maxima : ad quemlibet 
eorum nutum sigmificationemque paratos, impe- 
rata facturos : si secus fecerint, tum dira omnia 
ac mortem ipsam non recusare. Revera si qui pro- 
didisse disciplinam , vel mandatis restitisse judi- 
centur, supplicium de iis non raro sumitur, et 
audacia quidem ac dexteritate tanta, ut specula- 
tricem ac vindicem scelerum justitiam sicarius 
perssepe fallat. — Atqui simulare, et velle in oc- 
culto latere : obligare sibi homines , tamquam 
mancipia, tenacissimo nexu, nec satis declarata 
caussa : alieno addictos arbitrio ad omne facinus 
adhibere: armare ad csedem dextras, qusesita im- 
punitate peccandi, immanitas quaedam est, quam 
rerum natura non patitur. Quapropter societatem, 
de qua loquimur, cum justitia et naturali hone- 
state pugriare, ratio et veritas ipsa convincit. 

Eo vel mag*is, quod ipsius naturam ab honestate 
dissidentem alia quoque argumenta eademque il- 
lustria redarguunt. Ut enim mag-na sit in homi- 
nibus astutia celandi consuetudoque mentiendi, 
fieri tamen non potest, ut unaquseque caussa ex 
iis rebus, quarum caussa est, qualis in se sit non 
aliqua ratione appareat. Non potest arbor bona 
malos frucius facere ; neque arbor mala bonos 
fructus facere *. Fructus autem secta Massonum 

1 Matth. vu, 18. 



— 51 — 

perniciosos gignit maximaque acerbitate permixtos. 
Nam ex certissimis indiciis, quae supra commemo- 
ravimus, erumpit illud, quod est consiliorum suo- 
rum ultimum, scilicet evertere funditus omnem 
eam, quam instituta christiana pepererunt, disci- 
plinam religionis reique publiese, novamque ad 
ingenium suum extruere, ductis e medio Natura- 
lismo fundamentis et legibus. 

Hsec, quas diximus aut dicturi sumus, de secta 
Massonica intelligi oportet spectata in genere suo, 
et quatenus sibi cognatas foederatasque complecti- 
tur societates : non autem de sectatoribus earum 
singulis. In quorum numero utique possunt esse, 
nec pauci , qui quamvis culpa non careant quod 
sese istius modi implicuerint societatibus, tamen 
nec sint flagitiose factorum per se ipsi participes, 
et illud ultimum ignorent quod illse nituntur adi- 
pisci. Similiter ex consociationibus ipsis noimullse 
fortasse nequaquam probant conclusiones quasdam 
extremas, quas, cum ex principiis communibus 
necessario consequantur, consentaneum esset am- 
plexari, nisi per se foeditate sua turpitudo ipsa 
deterreret. Item nonnullas locorum temporumve 
ratio suadet minora conari , quam aut ipsse vel- 
lent aut ceterae solent: non idcirco tamen aliecae 
a Massonico foedere putandae, quia Massonicum 
foedus non tam est ab actis perfectisque rebus, 
quam a sententiarum summa judicandum. 

Jamvero Naturalistarum caput est , quod no- 
mine ipso satis declarant, humanam naturam hu~ 
manamque rationem cunctis in rebus magistram 
esse et principem oportere. Quo constituto, officia 
erga Deum vel minus curant, vel opinionibus per- 
vertunt errantibus et vagis. Negant enim quicquam 
esse Deo auctore traditum : nullum probant de 
religione dogma, nihil veri, quod non hominum 
intelligentia comprehendat , nullum magistrum, 
cui propter auctoritatem officii sit jure creden- 
dum. Quoniam autem munus est Ecclesise catho- 
licse singulare sibique unice proprium doctrinas 



— 52 — 

divinitus acceptas auctoritatemque magisterii cum 
ceteris ad salutem cselestibus adjumentis plene 
complecti et incorrupta integritate tueri , idcirco 
in ipsam maxima est inimicorum iracundia impe- 
tusque conversus. — Nunc vero in iis rebus, quse 
religionem attingunt, spectetur quid agat, praeser- 
tim ubi est ad agendi licentiam liberior, secta 
Massonum : omninoque judicetur, nonne plane re 
exequi Naturalistarum decreta velle videatur. 
Longo sane pertinacique labore in id datur opera, 
nihil ut Ecclesiae magisterium, nihil auctoritas in 
civitate possit : ob eamque caussam vulgo praedi- 
cant et pugnant , rem sacram remque civilem 
esse penitus distrahendas. Quo facto saluberri- 
mam religionis catholicse virtutem a legibus , ab 
administratione reipublicae excludunt: illudque est 
consequens , ut prseter instituta ac prsecepta Ec- 
clesise totas constituendas putent civitates. — Nec 
vero non curare Ecclesiam, optimam ducem, satis 
habent , nisi hostiliter faciendo laeserint. Et sane 
fundamenta ipsa religionis catholicse adoriri fando, 
scribendo, docendo, impune licet: non juribus Ec- 
clesiae parcitur, non munera, quibus est divinitus 
aucta , salva sunt. Agendarum rerum facultas 
quam minima illi relinquitur, idque legibus spe- 
cie quidem non nimis vim inferentibus, re vera 
natis aptis ad impediendam libertatem. Item im- 
positas Clero videmus leges singulares et graves, 
multum ut ei de numero, multum de rebus neces- 
sariis in dies decedat : reliquias bonorum Eccle- 
sise maximis adstrictas vinculis, potestati et arbi- 
trio administratorum reipublicse permissas : soda- 
litates ordinum religiosorum sublatas, dissipatas. 
— At vero in Sedem Apostolicam romanumque 
Pontificem longe est inimicorum incitata conten- 
tio. Is quidem primum fictis de caussis deturbatus 
est propugnaculo libertatis jurisque sui, principatu 
civili : mox in statum compulsus iniquum simul 
et objectis undique dinicultatibus intolerabilem : 
donec ad haec tempora perventum est, quibus se- 



— 53 — 

ctarum fautores, quod abscondite secum agitarant 
diu, aperte denunciant, sacram tollendam Pontifi- 
cum potestatem, ipsumque divino jure institutum 
funditus delendum Pontificatum. Quam rem, si 
cetera deessent, satis indicat hominum qui conscii 
sunt testimonium , quorum plerique cum ssepe 
alias, tum recenti memoria rursus hoc Massonum 
verum esse declararunt, velle eos maxime exer- 
cere catholicum nomen implacabilibus inimicitiis, 
nec ante quieturos, quam excisa omma viderint, 
quaecumque summi Pontifices religionis caussa in- 
stituissent. — Quod si, qui adscribuntur in nume- 
rum, nequaquam ejurare conceptis verbis instituta 
catholica jubentur, id sane tantum abest, ut con- 
siliis Massonum repugnet , ut potius adserviat. 
Primum enim simpiices et incautos facile deci- 
piunt hac via, multoque pluribus invitamenta prae- 
bent. Tum vero obviis quibuslibet ex quovis reli- 
gionis ritu accipiendis, hoc assequuntur, ut re 
ipsa suadeant magnum illum hujus temporis er- 
rorem, religionis curam relinqui oportere in me- 
diis, nec ullum esse inter g-enera discrimen. Quae 
quidem ratio comparata ad interitum est religio- 
num omnium, nominatim ad catholicse, quse cum 
una ex omnibus vera sit , exaequari cum ceteris 
sine injuria summa non potest. 

Sed long-ius Naturalistse progrediuntur. In ma- 
ximis enim rebus tota errare via audacter in- 
gressi, prsecipiti cursu ad extrema delabuntur, 
sive humanse imbecillitate naturse , sive consilio 
justas superbise pcenas repetentis Dei. Ita fit, ut 
illis ne ea quidem certa et fixa permaneant, quae 
naturali lumine rationis perspiciuntur, qualia pro- 
fecto illa sunt, Deum esse, animos hominum ab 
omni esse materise concretione segregatos, eos- 
demque immortales. — Atqui secta Massonum ad 
hos ipsos scopulos non dissimili cursus errore ad- 
haerescit. Quamvis enim Deum esse generatim pro- 
fiteantur, id tamen non hserere in sing^ulorum 
mentibus firma assensione judicioque stabili con- 



— 54 — 

stitutum, ipsi sibi sunt testes. Neque enim dissi- 
mulant, hanc de Deo qusestionem maximum apud 
ipsos esse fontem caussamque dissidii: immo non 
mediocrem hac ipsa de re constat extitisse inter 
eos proximo etiam tempore contentionem. Re au- 
tem vera initiatis magnam secta licentiam dat, ut 
alterutrum liceat suo jure defendere, Deum esse, 
Deum nullum esse: et qui nullum esse praefracte 
contendant, tam facile initiantur, quam qui Deum 
esse opinantur quidem, sed de eo prava sentiunt, 
ut Pantheistse solent: quod nihil est aliud, quam di- 
vinse naturse absurdam quamdam speciem retinere, 
veritatem tollere. Quo everso infirmatove maximo 
fundamento, consequens est ut illa quoque vacil- 
lent, quse natura admonente cognoscuntur, cun- 
ctas res libera creatoris Dei voluntate extitisse : 
mundum providentia regi: nullum esse animorum 
interitum : huic , quse in terris agitur, hominum 
vitse successuram alteram eamque sempiternam. 

His autem dilapsis, quae sunt tamquam natura3 
principia , ad cognitionem usumque pra^cipua, 
quales futuri sint privati publicique mores, facile 
apparet. — Silemus de virtutibus divinioribus, 
quas absque sing-ulari Dei munere et dono nec 
exercere potest quisquam, nec consequi : quarum 
profecto necesse est nullum in iis vestigium repe- 
riri. qui redemptionem generis humani, qui gra- 
tiam caelestem, qui sacramenta, adipiscendamque 
in cselis felicitatem pro ignotis aspernantur. — De 
onlciis loquimur, qua3 a naturali honestate ducun- 
tur. Mundi enim opifex idemque providus g^uber- 
nator Deus : lex seterna naturalem ordinem con- 
servari jubens, perturbari vetans : ultimus homi- 
num finis multo excelsior rebus humanis extra 
haec mundana hospitia constitutus: hi fontes, ha3C 
principia sunt totius justitia^ et honestatis. Ea si 
tollantur, quod Naturalistae idemque Massones so- 
lent , continuo justi et injusti scientia ubi consi- 
stat , et quo se tueatur omnino non habebit. Et 
sane disciplina morum , qua3 Massonum familiae 



— 55 - 



probatur unice , et qua informari adolescentem 
aetatem contendunt oportere, ea est quam et civi- 
carn nominant et solutam ac liberam; scilicet in 
qua opinio nulla sit religionis inclusa. At vero 
quam inops illa sit, quam firmitatis expers, et ad 
omnem auram cupiditatum mobilis, satis ostendi- 
tur ex iis, qui partim jam apparent poenitendis 
fructibus. Ubi enim regnare illa liberius ccepit, 
demota loco institutione christiana, ibi celeriter 
deperire probi integrique mores: opinionum tetra 
portenta convalescere : plenoque gradu audacia 
ascendere maleficiorum. Quod quidem vulg-o con- 
queruntur et deplorant: idemque non pauci ex iis, 
qui minime vellent, perspicua veritate compulsi, 
haud raro testantur. 

Praeterea , quoniam est hominum natura primi 
labe peccati inquinata, et ob hanc caussam multo 
ad vitia quam ad virtutes propensior, hoc omnino 
ad honestatem requiritur, cohibere motus animi 
turbidos et appetitus obedientes facere rationi. In 
quo certamine despicientia saepissime adhibenda 
est rerum humanarum , maximique exhauriendi 
labcres ac molestise , quo suum semper teneat 
ratio victrix principatum. Verum Naturalistae et 
Massones, nulla adhibita iis rebus fide, quas Deo 
auctore cog^novimus , parentem g-eneris humani 
neg*ant deliquisse: proptereaque liberum arbitrium 
nihil viribus attenuatum et inclinatum x putant. 
Quin immo exag^erantes naturae virtutem et ex- 
cellentiam, in eaque principium et normam justi- 
tiae unice collocantes, ne cogfitare quidern possunt, 
ad sedandos illius impetus reg-endosque appetitus 
assidua contentione et summa opus esse constan- 
tia. Ex quo videmus vulg*o suppeditari hominibus 
illecebras multas cupiditatum: ephemeridas com- 
mentariosque nulla nec temperantia nec verecun- 
dia : ludos scenicos ad licentiam insig^nes : arg-u- 
menta artium ex iis, quas vocant verismi, legubus 

1 Conc. Trid. Sess. vi, De Justif., c. 1. 



- 56 — 

proterve quaesita : excogitata subtiliter vitae arti- 
ficia delicatse et mollis: omnia denique conquisita 
voluptatum blandimenta, quibus sopita virtus con- 
niveat. In quo flag-itiose faciunt , sed sibi admo- 
dum constant, qui expectationem tollunt bonorum 
caelestium, omnemque ad res mortales felicitatem 
abjiciunt et quasi demergrmt in terram. — Quse 
autem commemorata sunt illud confirmare potest 
non tam re, quam dictu inopinatum. Cum enim 
hominibus versutis et callidis nemo fere soleat 
tam obnoxie servire, quam quorum est cupidita- 
tum dominatu enervatus et fractus animus, re- 
perti in secta Massonum sunt , qui edicerent ac 
proponerent, consilio et arte enitendum ut infinita 
vitiorum licentia exsaturetur multitudo: hoc enim 
facto, in potestate sibi et arbitrio ad quselibet au- 
denda facile futuram. 

Qnod ad convictum attinet domesticum , his 
fere continetur omnis Naturalistarum disciplina. 
Matrimonium ad negotiorum contrahendorum per- 
tinere g-enus: rescindi ad voluntatem eorum, qui 
contraxerint , jure posse : penes g^ubernatores rei 
civilis esse in maritale vinclum potestatem. In 
educandis liberis nihil de religione prsecipiatur ex 
certa destinataque sententia : iutegrum sing-ulis 
esto, cum adoleverit setas, quod maluerint sequi. 
— Atqui ha?c ipsa assentiuntur plane Massones : 
neque assentiuntur solum, sed jamdiu student in 
morem consuetudinemque deducere. Multis jam 
in regionibus, iisdemque eatholici nominis, consti- 
tutum est ut, praeter conjunctas ritu civili, justse 
ne habeantur nuptiae: alibi divortia fieri, leg*e li- 
cet: alibi, ut quamprimum liceat, datur opera. Ita 
ad illud festinat cursus , ut matrimonia in aliam 
naturam convertantur, hoc est in conjunctiones 
instabiles et fluxas, quas libido congMutinet, et 
eadem mutata dissolvat. — Summa autem con- 
spiratione voluntatum illuc etiam spectat secta 
Massonum, ut institutionem ad se rapiat adole- 
scentium. Mollem enim et flexibilem setatem fa- 



— 57 — 

cile se posse sentiunt arbitratu suo fingere, et, 
quo velint, torquere : eaque re nihil esse opportu- 
nius ad sobolem civium, qualem ipsi meditantur, 
talem reipublicae educendam. Quocirca in educa- 
tione doctrinaque puerili nullas Ecclesiae ministris 
nec magisterii nec vigilantiae sinunt esse partes : 
pluribusque jam locis consecuti sunt, ut omnis sit 
penes viros laicos adolescentium institutio: item- 
que ut in mores informandos nihil admisceatur 
de iis , quse hominem jungunt Deo, permagnis 
sanctissimisque officiis. 

Sequuntur civilis decreta prudentise. Quo in ge- 
nere statuunt Naturalistae, homines eodem esse 
jure omnes, et aequa ac pari in omnes partes con- 
ditione : unumquemque esse natura liberum : im- 
perandi alteri jus habere neminem : velle autem, 
ut homines cujusquam auctoritati pareant, aliunde 
quam ex ipsis qusesitae , id quidem esse vim in- 
ferre. Omnia igitur in libero populo esse : impe- 
rium jussu vel concessu populi teneri, ita quidem 
ut, mutata voluntate populari, principes de gradu 
dejici vel invitos liceat. Fontem omnium jurium 
officiorumque civilium vel in multitudine inesse, 
vel in potestate gubernante civitatem, eaque no- 
vissimis informata disciplinis. Praeterea atheam 
esse rempublicam oportere : in variis religionis 
formis nullam esse caussam, cur alia alii antepo- 
natur: eodem omnes loco habendas. 

Hsec autem ipsa Massonibus aeque placere, et 
ad hanc similitudinem atque exemplar velle eos 
constituere res publicas, plus est cognitum, quam 
ut demonstrari oporteat. Jamdiu quippe omnibus 
viribus atque opibus id aperte moliuntur : et hoc 
ipso expediunt viam audacioribus non paucis ad 
pejora praecipitantibus, ut qui aequationem cogi- 
tant communionemque omnium bonorum , deleto 
ordinum et fortunarum in civitate discrimine. 

Secta igitur Massonum quid sit , et quod iter 
affectet ex his quae summatim attigimus , satis 
elucet. Praecipua ipsorum dogmata tam valde a 



— 58 — 

ratione ac tam manifesto discrepant, ut nihil pos- 
sit esse perversius. Religionem et Ecclesiam, quam 
Deus ipse condidit , idemque ad immortalitatem 
tuetur, velle demoliri, moresque et instituta ethni- 
corum duodeviginti sseculorum intervallo revo- 
care, insigmis stultitiae est impietatisque audacis- 
simae. Neque illud vel horribile minus, vel levius 
ferendum, quod beneficia repudientur per Jesum 
Christum benig*ne parta neque hominibus solum 
singulis, sed vel familia vel communitate civili 
consociatis; quse beneficia ipso habentur inimico- 
rum judicio testimonioque maxima. In hujusmodi 
voluntate vesana et tetra recognosci propemodum 
videtur posse illud ipsum, quo Satanas in Jesum 
Christum ardet, inexpiabile odium ulciscendique 
libido. — Similiter illud alterum , quod Massones 
vehementer conantur, recti atque honesti praeci- 
pua fundamenta evertere, adjutoresque se prsebere 
iis, qui more pecudum quodcumque libeat, idem 
licere vellent, nihil est aliud quam genus huma- 
num cum ignominia et dedecore ad interitum im- 
pellere. — Aug*ent vero malum ea, quse in socie- 
tatem cum domesficam tum civilem intenduntur 
pericula. Qaod enim alias exposuimus, inest in ma- 
trimonio sacrum et relig-iosum quiddam omnium 
fere et gentium et setatum consensu : divina au- 
tem lege cautum esse, ne conjugia dirimi liceat. 
Ea si profana fiant, si distrahi liceat, consequatur 
in familia necesse est turba et confusio, excidenti- 
bus de dig-nitate feminis, incerta rerum suarum in- 
columitatisque sobole. — Curam vero de religione 
publice adhibere nullam, et in rebus civicis ordi- 
nandis, gerendis, Deum nihilo magis respicere, 
quam si omnino non esset, temeritas et ipsis ethni- 
cis inaudita; quorum in animo sensuque erat sic 
penitus affixa non solum opinio Deorum, sed reli- 
gionis publicse necessitas, ut inveniri urbem faci- 
lius sine solo, quam sine Deo posse arbitrarentur. 
Revera humani g^eneris societas, ad quam sumus 
natura facti, a Deo constituta est naturae parente: 



- 59 — 

ab eoque tamquam a principio et fonte tota vis 
et perennitas manat innumerabilium , quibus illa 
abundat, bonorum. Igitur quemadmodum sing-uli 
pie Deum sancteque colere ipsa naturae voce ad- 
monemur, propterea quod vitam et bona quse co- 
mitantur vitae a Deo accepimus , sic eamdem ob 
caussam populi et civitates. Idcirco qui solutam 
omni religionis officio civilem communitatem vo- 
lunt, perspicuum est non injuste solum, sed etiam 
indocte absurdeque facere. — Quod vero homines 
ad conjunctionem congreg^ationemque civilem Dei 
voluntate nascuntur, et potestas imperandi vincu- 
lum est civilis societatis tam necessarium ut, eo 
sublato, illam repente disrumpi necesse sit, con- 
sequens est ut imperandi auctoritatem idem gi- 
gnat, qui genuit societatem. Ex quo intelligitur, 
imperium in quo sit, quicumque is est, ministrum 
esse Dei. Quapropter, quatenus finis et natura so- 
cietatis humanse postulant, legitimse potestati ju- 
sta prsecipienti sequum est parere perinde ac nu- 
mini omnia moderantis Dei: illudque in primis a 
veritate abhorret, in populi esse voluntate posi- 
tum obedientiam, cum libitum fuerit, abjicere. — 
Similiter, pares inter se homines esse universos, 
nemo dubitat, si g*enus et natura communis, si finis 
ultimus unicuique ad assequendumpropositus, si ea, 
quse inde sponte fluunt, jura et officia spectentur. 
At vero quia ing-enia omnium paria esse non pos- 
sunt, et alius ab alio distat vel animi vel corporis 
viribus, plurimaeque sunt morum, voluntatis, na- 
turarum dissimilitudines, idcirco nihil tam est re- 
pugnans rationi, quam una velle comprehensione 
omnia complecti , et illam omnibus partibus ex- 
pletam sequabilitatem ad vitae civilis instituta 
traducere. Quemadmodum perfectus corporis ha- 
bitus ex diversorum existit junctura et composi- 
tione membrorum , quse forma usuque differunt, 
compacta tamen et suis distributa locis comple- 
xionem efficiunt pulchram specie, firmam viribus, 
utilitate necessariam : ita in republica hominum 



— 60 — 

quasi partium infinita propemodum est dissimili- 
tudo: qui si habeantur pares arbitriumque singnli 
suum sequantur, species erit civitatis nulla defor- 
mior: si vero dignitatis, studiorum, artium distin- 
ctis gradibus , apte ad commune bonum conspi- 
rent, bene constitutae civitatis imaginem referent 
congruentemque naturse. 

Ceterum ex iis, quos commemoravimus, turbu- 
lentis erroribus, maximse sunt civitatibus extime- 
scendse formidines. Nam sublato Dei metu legum- 
que divinarum verecundia , despecta principum 
auctoritate, permissa probataque seditionum libi- 
dine, projectis ad licentiam cupiditatibus popula- 
ribus, nullo nisi poenarum freno, necessario secu- 
tura est rerum omnium commutatio et eversio. 
Ilanc immo commutationem eversionemque con- 
sulto meditantur, idque pree se ferunt, plurimi 
Communistarum et Socialistarum consociati gre- 
g"es : quorum coeptis alienam ne se dixerit secta 
Massonum, quse et consiliis eorum admodum fa- 
vet, et summa sententiarum capita cum ipsis habet 
communia. Quod si nec continuo nec ubique ad 
exrema experiendo decurrunt, non ipsorum est di- 
sciplinae, non voluntati tribuendum , sed virtuti 
relig-ionis divinae, quse extingui non potest, item- 
que saniori hominum parti, qui societatum clan- 
destinarum recusantes servitutem, insanos earum 
conatus forti animo refutant. 

Atque utinam omnes stirpem ex fructibus judi- 
carent, et malorum quae premunt , periculorum 
quae impendent , semen et initium agnoscerent l 
Res est cum hoste fallaci et doloso, qui serviens 
auribus populorum et principum, utrosque molli- 
bus sententiis et assentatione cepit. — Insinuando 
sese ad viros principes simulatione amicitiae, hoc 
spectarunt Massones, illos ipsos habere ad oppri- 
mendum catholicum nomen socios et adjutores 
potentes : quibus quo majores admoverent stimu- 
los , pervicaci calumnia Ecclesiam criminati sunt 
de potestate juribusque reg-iis cum principibus in- 



— 61 — 

vidiose conteDdere. His interim artibus qusesita 
securitate et audacia, plurimum pollere in reg"en- 
dis civitatibus coBperunt, ceterum parati imperio- 
rum fundamenta quatere, et insequi principes ci- 
vitatis, insimulare, ejicere, quoties facere secus in 
gubernando viderentur, quam illi maluissent. — 
Haud absimili modo populos assentando ludificati 
sunt. Libertatem prosperitatemque publicam pleno 
ore personantes, et per Ecclesiam Principesque 
summos stetisse, quominus ex iniqua servitute et 
egestate multitudo eriperetur , populo imposue- 
runt, eumque rerum novarum sollicitatum siti in 
oppugnationem utriusque potestatis incitaverunt. 
Nihilominus tamen speratarum commoditatum ma- 
jor est expectatio, quam veritas: immo vero pejus 
oppressa plebs magnam partem iis ipsis carere 
cogitur miseriarum solatiis, quse, compositis ad 
christiana instituta rebus, facile et abunde reperire 
potuisset. Sed quotquot contra ordinem nituntur 
divina providentia constitutum, has dare solent 
superbiae poenas , ut ibi afflictam et miseram of- 
fendant fortunam, unde prosperam et ad vota 
fluentem temere expectavissent. 

Ecclesia vero, quod homines obedire prsecipue 
et maxime jubet summo omnium principi Deo, 
injuria et falso putaretur aut civili invidere pote- 
stati, aut sibi quicquam de jure principum arro- 
gare. Immo quod civili potestati sequum est red- 
dere, id plane judicio conscientiaque officii de- 
oernit esse reddendum. Quod vero ab ipso Deo jus 
arcessit imperandi, mag-na est ad civilem auctori- 
tatem dignitatis accessio, et observantise benevo- 
lentiaeque civium colligendse adjumentum non 
^xiguum. Eadem amica pacis, altrix concordiae, 
materna omnes caritate complectitur; et juvandis 
mortalibus unice intenta, justitiam oportere docet 
■cum clementia, imperium cum aequitate, leg-es cum 
moderatione conjungere : nullius jus violandum, 
ordini tranquillitatique publicaB serviendum, ino- 
piam miserorum, quam maxime fieri potest, priva- 



— 62 — 

tim et publice sublevandam. Sed propterea putant, 
ut verba usurpemus Aug-ustini, vel putari volunt, 
christianam doctrinam utilitati non convenire 
reipuolicm , quia nolunt stare rempuUicam fxr- 
mitate virtutum , sed impunitate vitiorum K 
Quibus cognitis, hoc esset civili prudentiae admo- 
dum congruens , et incolumitati communi neces- 
sarium, principes et populos non cum Massonibus 
ad labefactandam Ecclesiam, sed cum Ecclesia ad 
frang-endos Massonum impetus conspirare. 

Utcumque erit, in hoc tarn gravi ac nimis jam 
pervag-ato malo Nostrarum est partium, Venera- 
biles Fratres, applicare animum ad quserenda re- 
media. — Quia vero spem remedii optimam et 
firmissimam intelligimus esse in virtute sitam re- 
ligionis divinse, quam tanto pejus Massones ode- 
runt, quanto magis pertimescunt, ideo caput esse 
censemus saluberrimam istam adversus commu 
nem hostem advocatam adhibere virtutem. Itaque 
quseeumque romani Pontifices Decessores Nostri 
decreverunt inceptis et conatibus sectse Massonum 
impediendis : qusecumque aut deterrendi ab ejus- 
modi societatibus aut revocandi caussa sanxerunt, 
omnia Nos et sing-ula rata habemus atque aucto- 
ritate Nostra Apostolica confirmamus. In quo qui- 
dem plurimum voluntate christianorum confisi, 
per salutem singulos suam precamur qusesumus- 
que, ut religioni habeant vel minimum ab iis di- 
scedere, quse hac de re Sedes Apostolica prse- 
ceperit. 

Vos autem, Venerabiles Fratres, rogamus, flagi- 
tamus, ut collata Nobiseum opera, extirpare im- 
puram hanc luem quae serpit per omnes reipublicse 
venas, enixe studeatis. Tuenda Vobis est gloria 
Dei, salus proximorum: quibus rebus in dimicando 
propositis, non animus Vos, non fortitudo deficiet. 
Erit prudentiae vestrse judicare , quibus potissi- 
mum rationibus ea, quse obstabunt et impedient, 

1 Epist. cxxxvit, al. iii, ad Volu?ianum, c. v, n. 20. 



— 63 — 

eluctanda videantur. — Sed quoniam pro auctori- 
tate offlcii Nostri par est probabilem aliquam rei 
gerendse rationem Nosmetipsos demonstrare, sic 
statuite, primum omnium reddendam Massonibus 
esse suam, dempta persona, faciem : populosque 
sermone et datis etiam in id Litteris episcopalibus 
edocendos, quae sint societatum ejus generis in 
blandiendo alliciendoque artificia, et in opinioni- 
bus pravitas , et in actionibus turpitudo. Quod 
pluries Decessores Nostri confirmarunt , nomen 
sectse Massonum dare nemo sibi quapiam de 
caussa licere putet, si catholica professio et salus 
sua tanti apud eum sit , quanti esse debet. Ne 
quem honestas assimulata decipiat : potest enim 
quibusdam videri, nihil postulare Massones, quod 
aperte sit religionis morumve sanctitati contra- 
rium: verumtamen quia sectse ipsius tota in vitio 
flagitioque est et ratio et caussa , congregare se 
cum eis, eosve quoquo modo juvare, rectum est 
non licere. 

Deinde assiduitate dicendi hortandique pertra- 
here multitudinem oportet ad prsecepta religionis 
diligenter addiscenda: cujus rei gratia valde sua- 
demus, ut scriptis et concionibus tempestivis ele- 
menta rerum sanctissimarum explanentur, quibus 
christiana philosophia continetur. Quod illuc per- 
tinet, ut mentes hominum eruditione sanentur et 
contra multiplices errorum formas et varia invita- 
menta vitiorum muniantur in hac praesertim et 
scribendi licentia et inexhausta aviditate discendi. 
— Magnum sane opus : in quo tamen particeps 
et socius laborum vestrorum praecipue futurus est 
Clerus, si fuerit, Vobis adnitentibus, a disciplina 
vitae, a scientia litterarum probe instructus. Verum 
tam honesta caussa tamque gravis advocatam de- 
siderat industriam virorum laicorum, qui religio- 
nis et patrise caritatem cum probitate doctrinaque 
conjungant. Consociatis utriusque ordinis viribus, 
date operam, Venerabiles Fratres, ut Ecclesiam 
penitus et cognoscant homines et caram habeant: 



— 64 — 

ejus enim quanto cognitio fuerit amorque major, 
tanto futurum majus est societatum clandestina- 
rum fastidium et fuga. — Quocirca non sine 
caussa idoneam hanc occasionem nacti , renova- 
mus illud quod alias exposuimus, Ordinem Tertium 
Franciscalium , cujus paullo ante temperavimus 
prudenti lenitate disciplinam , perquam studiose 
propagare tuerique oportere. Ejus enim, ut est ab 
auctore suo constitutus, haec tota est ratio, vocare 
homines ad imitationem Jesu Christi, ad amorem 
Ecclesise , ad omnia virtutum christianarum offi- 
cia : proptereaque multum posse debet ad socie- 
tatum nequissimarum supprimendam contagionem. 
Novetur itaque quotidianis incrementis isthsec san- 
ota sodalitas , unde cum multi expectari possunt 
fructus, tum ille egregius, ut traducantur animi 
ad libertatem, ad fraternitatem, ad aequalitatem 
juris: non qualia Massones absurde cogitant, sed 
qualia et Jesus Christus humano generi compara- 
vit et Franciscus secutus est. Libertatem dicimus 
filiorum Dei, per quam nec Satanae, nec cupidita- 
tibus, improbissimis dominis, serviamus: fraterni- 
tatem, cujus in Deo communi omnium procreatore 
et parente consistat origo : aequalitatem quae ju- 
stitise caritatisque constituta fundamentis, non 
omnia tollat inter homines discrimina , sed ex 
vitae, officiorum, studiorumque varietate mirum 
illum consensum efficiat et quasi concentum, qui 
natura ad utilitatem pertinet dignitatemque ci- 
vilem. 

Tertio loco una qusedam res est, a majoribus sa- 
pienter instituta, eademque temporum cursu inter- 
missa, quae tamquam exemplar et forma ad simile 
aliquid valere in prassentia potest. — Scholas seu 
collegia opificum intelligimus, rebus simul et mo- 
ribus, duce religione, tutandis. Quorum collegio- 
rum utilitatem si majores nostri diuturni temporis 
usu et periclitatione senserunt , sentiet fortasse 
magis setas nostra, propterea quod singularem ha- 
bent ad elidendas sectarum vires opportunitatem. 



— 65 — 

Qui mercede manuum inopiam tolerant , prseter- 
quam quod ipsa eorum conditione uni ex-omnibus 
sunt caritate solatioque dignissimi, maxime prse- 
terea patent illecebris grassantium per fraudes et 
dolos. Quare juvandi sunt majore qua potest be- 
nignitate, et invitandi ad societates bonestas, ne 
pertrahantur ad turpes. Hujus rei caussa collegia 
illa magnopere vellemus auspiciis patrocinioque 
Episcoporum convenienter temporibus ad salutem 
plebis passim restituta. Nec mediocriter Nos dele- 
ctat, quod pluribus jam locis sodalitates ejusmodi, 
itemque coetus patronorum constituti sint: quibus 
propositum utrisque est honestam proletariorum 
classem juvare, eorum liberos, familias, prsesidio 
et custodia tegere, in eisque pietatis studia, reli- 
gionis doctrinam , cum integritate morum tueri. 
— In quo genere silere hoc loco nolumus illarn 
spectaculo exemploque insignem, de populo infe- 
rioris ordinis tam praeclare meritam societatem, 
quae a Vincentio patre nominatur. Cognitum est 
quid agat, quid velit : scilicet tota in hoc est, ut 
egentibus et calamitosis suppetias eat ultro, idque 
sagacitate modestiaque mirabili : quse quo minus 
videri vult, eo est ad caritatem christianam me- 
lior, ad miseriarum levamen opportunior. 

Quarto loco, quo facilius id quod volumus asse- 
quamur, fidei vigiliaeque vestrae majorem in mo- 
dum commendamus juventutem, ut quse spes est 
societatis humanse. — Partem curarum vestrarum 
in ejus institutione maximam ponite : nec provi- 
dentiam putetis ullam fore tantam, quin sit adhi- 
benda major, ut iis adolescens setas prohibeatur 
et scholis et mag-istris , unde pestilens sectarum 
afflatus metuatur. Parentes, magistri pietatis, Cu- 
riones inter christianse doctrinse prseceptiones in- 
sistant. Vobis auctoribus, opportune commonere 
liberos et alumnos de ejusmodi societatum flagi- 
tiosa natura , et ut mature cavere discant artes 
fraudulentas et varias, quas earum propagatores 

Epist. Encycl. Leonis PP. XIII 5 



— 66 — 

usurpare ad illaqueandos homines consueverunt. 
Immo qui adolescentulos ad sacra percipienda 
rite erudiunt, non inepte fecerint, si adducant sin- 
gulos ut statuant ac recipiant, inscientibus pa- 
rentibus , aut non auctore vel Curione vel con- 
scientise judice , nulla se unquam societate obli- 
g*aturos. 

Verum probe intelligimus , communes labores 
nostros evellendis his agro Dominico perniciosis 
seminibus haudquaquam pares futuros, nisi csele- 
stis dominus vinese ad id quod intendimus beni- 
gne adjuverit. — Igitur ejus opem auxiliumque 
implorare necesse est studlo vehementi ac solli- 
cito, quale et quantum vis periculi et magnitudo 
necessitatis requirunt. Effert se insolenter, suc- 
cessu gestiens , secta Massonurn, nec ullum jam 
videtur pertinacise factura modum. Asseclse ejus 
universi nefario quodam foedere et occulta consi- 
liorum communitate juncti operam sibi mutuam 
tribuunt, et alteri alteros ad rerum malarum ex- 
citant audaciam. Qppugnatio tam vehemens pro- 
pugnationem postulat parem: nimirum boni omnes 
amplissimam quamdam coeant opus est et agendi 
societatem et precandi. Ab eis itaque petimus, ut 
concordibus animis contra progredientem secta- 
rum virn conferti immotique consistant: iidemque 
multum gementes tendant Deo manus supplices, 
ab eoque contendant , ut christianum floreat vi- 
gestque nomen : necessaria libertate Ecclesia po- 
tiatur: redeant ad sanitatem devii : errores veritati, 
vitia virtuti aliquando concedant. — Adjutricem 
et interpretem adhibeamus Mariam Virginem ma- 
trem Dei, ut quse a conceptu ipso Satanam vioit, 
eadem se impertiat improbarum sectarum poten- 
tem , in quibus perspicuum est contumaces illos 
mali dsemonis spiritus cum indomita perfidia et 
simulatione reviviscere. — Obtestemur principem 
Angelorum ca?lestium, depulsorem hostium iufer- 
norum, Michaelem : item Josephdm Virg-inis san- 
ctissimse sponsum , Ecclesia3 catholicse patronum 



— 69 — 

culsa respublica , vulgo libebat in Christianum 
conferre nomen, cum revera ultor scelerum Deus 
poenas a sontibus justas exigeret. Ejus atrocitas 
calumnise non sine caussa ing-enium armavit sti- 
lumque acuit Aug-ustini: qui praesertim in Civitate 
Dei virtutem christianae sapientise, qua parte ne- 
cessitudinem habet cum re publica , tanto in lu- 
mine collocavit , ut non tam pro christianis sui 
temporis dixisse caussam , quam de criminibus 
falsis perpetuum triumphum egisse videatur. — 
Similium tamen querelarum atque insimulationum 
funesta libido non quievit, ac permultis sane pla- 
cuit civilem vivendi disciplinam aliunde petere, 
quam ex doctrinis, quas Ecclesia catholica probat. 
Immo postremo hoc tempore novum, ut appellant, 
jus, quod inquiunt esse velut quoddam adulti jam 
saeculi incrementum , progrediente libertate par- 
tum, valere ac dominari passim coepit. — Sed 
quamtumvis multa multi periclitati sunt, constat, 
repertam numquam esse praestantiorem consti- 
tuendse temperandaeque civitatis rationem, quam 
quae ab evangelica doctrina sponte efflorescit. — 
Maximi igitur momenti atque admodum muneri 
Nostro apostolico consentaneum esse arbitramur, 
novas de re publica opiniones cum doctrina chri- 
stiana conferre : quo modo erroris dubitationisque 
caussas ereptum iri , emergente veritate, confidi- 
mus , ita ut videre quisque facile queat summa 
illa praecepta vivendi, quae sequi et quibus parere 
debeat. 

Non est magni negotii statuere, qualem sit spe- 
ciem formamque habitura civitas, gubernante chri- 
stiana philosophia rem publicam. — Insitum ho- 
mini natura est , ut in civiii societate vivat : is 
enim necessarium vitae cultum et paratum, item- 
que ingenii atque animi perfectionem cum in so- 
litudine adipisci non possit , provisum divinitus 
est, ut ad conjunctionem congregationemque ho- 
minum nasceretur cum domesticam , tum etiam 
civilem, qua3 suppeditare vitw sufficientiam per- 



— 70 — 

fectam sola potest. Quoniam vero non potest so- 
cietas ulla consistere, nisi si aliquis omnibus prse- 
sit, efficaci similique movens singulos ad commune 
propositum impuisione , efficitur, civili hominum 
comrnunitati necessariam esse auctoritatem qua 
regatur : quse , non secus ac societas, a natura 
proptereaque a Deo ipso oriatur auctore. — Ex 
quo illud consequitur, potestatem publicam per se 
ipsam non esse nisi a Deo. Solus enim Deus est 
verissimus maximusque rerum dominus, cui sub- 
esse et servire omnia, qusecumque sunt , necesse 
est: ita ut quicumque jus imperandi habent, non id 
aliunde accipiant , nisi ab illo summo omnium 
principe Deo. Non est potestas nisi a Deo *. — 
Jus autem imperii per se non est cum ulla rei- 
publicae forma necessario copulatum : aliam sibi 
vel aliam assumere recte potest, modo utilitatis 
bonique communis reapse efficientem. Sed in quo- 
libet genere reipublicae omnino principes debent 
summum muudi gubernatorem Deum intueri, eum- 
que sibimetipsi in administranda civitate tamquam 
exemplum legemque proponere. Deus enim, sicut 
in rebus, quae sunt quseque cernuntur, caussas 
genuit secundarias, in quibus perspici aliqua ra- 
tione posset natura actioque divina , quaeque ad 
eum finem, quo hsec rerum spectat universitas, 
conducerent : ita in societate civili voluit esse 
principatum , quem qui gererent, ii imaginem 
quamdam divinas in genus humanum potestatis 
divinseque providentiae referrent. Debet igitur im- 
periurn justum esse, neque herile, sed quasi pater- 
num, quia Dei justissima in homines potestas est 
et cum paterna bonitate conjuncta: gerendum 
vero est ad utilitatem civium, quia qui praesunt 
ceteris, hac una de caussa prsesunt, ut civitatis 
utilitatem tueantur. Neque ullo pacto committen- 
dum, unius ut vel paucorum commodo serviat 
civilis auctoritas , cum ad commune omnium bo- 

1 Eom, xiii, 1. 



— 71 — 

num constituta sit. Quod si, qui prsesunt, dela- 
bantur in dominatum injustum, si importunitate 
superbiave peccaverint, si male populo consulue- 
rint, sciant sibi rationem aliquando Deo esse red- 
dendam, idque tanto severius, quanto vel sanctiore 
in munere versati sint, vel gradum dignitatis al- 
tiorem obtinuerint. Polentes potenter tormenta 
patientur *. — Ita sane majestatem imperii re- 
verentia civium honesta et libens comitabitur.- 
Etenim cum semel in animum induxerint, poliere, 
qui imperant, auctoritate a Deo data, illa quidem 
officia justa ac debita esse sentient, dicto audien- 
tes esse principibus, eisdemque obsequium ad fi- 
dem praestare cum quadam similitudine pietatis, 
quae liberorum est erga parentes. Omnis anima 
potestatibus sublimioribus subdita sit 2 . — Sper- 
nere quippe potestatem legitimam , quavis eam 
in persona esse constiterit, non magis licet, quam 
divinae voluntati resistere: cui si qui resistant, in 
interitum ruunt voluntarium. Qui resistit pote- 
stati , Dei ordinationi resistit : qui autem resi- 
stunt, ipsi sibi damnationem acquirunt 3 . Qua- 
propter obedientiam abjicere, et, per vim multi- 
tudinis , rem ad seditionem vocare est crimen 
majestatis , neque humanse tantum, sed etiam 
divinae. 

Hac ratione constitutam civitatem, perspicuum 
est , omnino debere plurimis maximisque officiis, 
quse ipsam jungunt Deo, religione publica satisfa- 
cere. — Natura et ratio, quae jubet singulos sancte 
religioseque Deum colere, quod in ejus potestate 
sumus, et quod ab eo profecti, ad eumdem reverti 
debemus, eadem leg^e adstringit civilem commu- 
nitatem. Homines enim communi societate con- 
juncti nihilo sunt minus in Dei potestate , quam 
singuli: neque minorem, quam singuli, gratiam 
Deo societas debet, quo auctore coaluit, cujus nutu 
conservatur, cujus beneficio innumerabilem bono- 

1 Sap. vi, 7. 2 Eom. xni, 1. 

3 Ibid. xiii, 2. 



— 72 — 

rum, quibus affluit, copiam accepit. Quapropter 
sicut nemini licet sua adversus Deum officia ne- 
gligere , officiumque est maximum amplecti et 
animo et moribus religionem, nec quam quisque 
maluerit, sed quam Deus jusserit, quamque certis 
minimeque dubitandis indiciis unam ex omnibus 
veram esse constiterit : eodem modo civitates non 
possunt, citra scelus, gerere se tamquam si Deus 
omnino non esset, aut curam religionis velut alie- 
nam nihilque profuturam abjicere, aut adsciscere 
de pluribus generibus indifferenter quod libeat : 
omninoque debent eum in colendo numine morem 
usurpare modumque, quo coli se Deus ipse demon- 
stravit velle. — Sanctum igitur oportet apud prin- 
cipes esse Dei nomen; ponendumque in prgecipuis 
illorum officiis religionem gratia complecti, bene- 
volentia tueri, auctoritate nutuque legum tegere, 
nec quippiam instituere aut decernere , quod sit 
ejus incolumitati contrarium. Id et civibus debent, 
quibus praesunt. Nati enim susceptique omnes ho- 
mines sumus ad summum quoddam et ultimum 
bonorum, quo sunt omnia consilia referenda, extra 
hanc fragilitatem brevitatemque vitse in cselis 
collocatum. Quoniam autem hinc pendet hominum 
undique expleta ac perfecta felicitas, idcirco asse- 
qui eum, qui commemoratus est, finem tanti in- 
terest singulorum, ut pluris interesse non possit. 
Civilem igitur societatem , communi utilitati na- 
tam, in tuenda prosperitate reipublicse necesse est 
sic consulere civibus, ut obtinendo adipiscendoque 
summo illi atque incommutabili bono quod sponte 
appetunt , non modo nihil importet unquam in- 
commodi, sed omnes, quascumque possit, opportu- 
nitates afferat. Quarum prsecipua est, ut detur 
opera religioni sancte inviolateque servandse, cujus 
officia hominem Deo conjungunt. 

Vera autem religio qua?, sit, non difficulter vi- 
det qui judicium prudens sincerumque adhibuerit: 
argumentis enim permultis atque illustribus, ve- 
ritate nimirum vaticiniorum , prodigiorum fre- 



— 73 — 

quentia, celerrima fidei vel per medios hostes ac 
maxima impedimenta propagatione , martyrum 
testimonio, aliisque similibus liquet , eam esse 
unice veram, quam Jesus Christus et instituit 
ipsemet et Ecclesia? suse tuendam propagandam- 
que demandavit. 

Nam unigenitus Dei filius societatem in terris 
constituit, quse Ecclesia dicitur, cui excelsum di- 
vinumque munus in omnes sasculorum setates con- 
tinuandum transmisit, quod Ipse a Patre acceperat. 
Sicut misit me Pater, et ego milto vos i. — Ecce 
ego vobiscum sum omnibus cliebus usque acl con- 
summationem sceculi 2 . Igitur sicut Jesus Chri- 
stus in terras venit ut homines vitam habeant et 
abundantius habeant 3 , eodem modo Ecclesia pro- 
positum habet, tamquam finem, salutem animorum 
sempiternam: ob eamque rem talis est natura sua, 
ut porrig-at sese ad totius complexum gentis hu- 
manse, nullis nec locorum nec temporum limitibus 
cireumscripta. Prceclicate Evangelium omni crea- 
turce 4 . — Tam iugenti hominum multitudini Deus 
ipse magistratus assig-navit, qui cum potestate 
prasessent: unumque omnium principem, et maxi- 
mum certissimumque veritatis mag-istrum esse vo- 
luit, cui claves regni cselorum commisit. Tibi dabo 
claves regni ccelorum 5 . — Pasce agnos... pasce 
oves 6 : — ego rogavi pro ie, ut non cleficiat fi- 
des tua 7 . — Hsec societas, quamvis ex hominibus 
constet , non secus ac civilis communitas, tamen 
propter finem sibi constitutum, atque instrumenta, 
quibus ad finem contendit , supernaturalis est et 
spiritualis: atque idcirco distinguitur ac difiert a 
societate civili: et, quod plurimum interest, socie- 
tas est g^enere et jure perfecta , cum adjumenta 
ad incolumitatem actionemque suam necessaria, 
voluntate beneficioque conditoris sui, omnia in se 

1 Joan. xx, 21. 2 Matth. xxviii, 20. 

3 Joan x, 10. A Marc. xvi, 15. 

5 Matth. xvi, 19. G Joan. xxi, 16, 17. 
7 Luc. xxn, 32. 



_ 74 — 

et per se ipsa possideat. Sicut finis, quo tendit 
Ecclesia, longe nobilissimus est, ita ejus potestas 
est omnium praestantissima , neque imperio civili 
potest haberi inferior, aut eidem esse ullo modo 
obnoxia. — Revera Jesus Christus Apostolis suis 
libera mandata dedit in sacra , adjuncta tum fe- 
rendarum leg-um veri nominis facultate, tum gre- 
mina, quse hinc consequitur, judicandi puniendi- 
que potestate: « Data est mihi omnis potestas in 
« ccelo et in terra : euntes ergo clocete omnes 
« gentes... clocentes eos servare omnia qucecum- 
« que manclavi vobis *. » Et alibi : « Si non au- 
« dierit eos , clic Ecclesice 2 . » Atque iterum : 
« In promptu hdbentes ulcisci omnem inobedien- 
« tiam 3. » Rursus : « Durius agam secundum 
« potestatem, quam Dominus dedit milii in cedi- 
« ficationem et non in destructionem 4 . » Itaque 
dux hominibus esse ad caelestia , non civitas sed 
Ecclesia debet: eidemque hoc est munus assigna- 
tum a Deo, ut de iis, qua3 religionem attingunt, 
videat ipsa et statuat : ut doceat omnes g-entes : 
ut christiani nominis fines, quoad potest, late pro- 
ferat; brevi, ut rem christianam libere expediteque 
judicio suo administret. — Hanc vero auctorita- 
tem in se ipsa absolutam planeque sui juris, quse 
ab assentatrice principum philosophia jamdiu op- 
pugmatur, Ecclesia sibi asserere itemque publice 
exercere numquam desiit, primis omnium pro ea 
propug-nantibus Apostolis , qui cum disseminare 
Evang-elium a principibus Synag-ogse prohiberen- 
tur, constanter respondebant, obedire oportet Deo 
magis , quam Itominibus 5 . Eamdem sancti Ec- 
clesias Patres rationum momentis tueri pro op- 
portunitate studuerunt : romanique Pontilices in- 
victa animi constantia adversus oppug^natores 
vindicare numquam praetermiserunt. — Quin etiam 
et opinione et re eamdem probarunt ipsi viri prin- 

1 Matth. xxvin, 18, 19, 20. 2 Matth. xviii, 17. 

3 II Oor. x, 6. 4 Ibid. xin, 10. 

5 Act. v, 29. 



- 75 — 

cipes rerumque publicarum g-ubernatores , ut qui 
paciscendo, transig^endis negotiis, mittendis vicis- 
simque accipiendis legatis , atque aliorum muta- 
tione officiorum, agere cum Ecclesia tamquam 
cum suprema potestate legitima consueverunt. — 
Neque profecto sine singulari providentis Dei con- 
silio factum esse censendum est, ut hsec ipsa po- 
testas principatu civili, velut optirna libertatis suae 
tutela, muniretur. 

Itaque Deus humani generis procurationem in- 
ter duas potestates partitus est , scilicet ecclesia- 
sticam et civilem, alteram quidem divinis, alteram 
humanis rebus prsepositam. Utraque est in suo 
g*enere maxima: habet utraque certos, quibus con- 
tineatur, terminos, eosque sua cujusque natura 
caussaque proxime definitos ; unde aliquis velut 
orbis circumscribitur, in quo sua cujusque actio 
jure proprio versetur. Sed quia utriusque impe- 
rium est in eosdem, cum usuvenire possit, ut res 
una atque eadem quamquam aliter atque aliter, 
sed tamen eadem res ad utriusque jus judicium- 
que pertineat, debet providentissimus Deus, a quo 
sunt ambse constitutse, utriusque itinera recte at- 
que ordine composuisse. Quce autem sunt a Deo 
ordinatw sunt *. Quod ni ita esset , funestarum 
ssepe contentionum concertationumque caussse na- 
scerentur ; nec raro sollicitus animi, velut in via 
ancipiti, hserere homo deberet, anxius quid facto 
opus esset, contraria jubentibus binis potestatibus, 
quarum recusare imperium, salvo officio, non po- 
test. Atqui maxime istud repugnat de sapientia 
cogitare et bonitate Dei, qui vel in rebus physicis, 
quamquam sunt longe inferioris ordinis, tamen 
naturales vires caussasque invicem conciliavit mo- 
derata ratione et quodam velut concentu mirabili, 
ita ut nulla earum impediat ceteras , cunctaeque 
simul illuc , quo mundus spectat , convenienter 
aptissimeque conspirent. — Itaque inter utramque 

1 Eom. xiii, 1. 



— 76 — 

potestatem quaedam intercedat necesse est ordi- 
nata collig^atio : quae quidem conjunctioni non 
immerito comparatur, per quam anima et corpus 
in homine copulantur. Qualis autem et quanta ea 
sit, aliter judicari non potest, uisi respiciendo, uti 
diximus , ad utriusque naturam, habendaque ra- 
tione excellentise et nobilitatis caussarum ; cum 
alteri proxime maximeque propositum sit rerum 
mortalmm curare commoda , alteri cselestia ac 
sempiterna bona comparare. — Quidquid ig-itur 
est in rebus humanis quoquo modo sacrum, quid- 
quid ad salutem animorum cultumve Dei pertinet, 
sive tale illud sit natura sua, sive rursus tale in- 
telligatur propter caussam ad quam refertur, id 
est omne in potestate arbitrioque Ecclesise: cetera 
vero, quae civile et politicum genus complectitur, 
rectum est civili auctoritati esse subjecta , cum 
Jesus Christus jusserit, quae Caesaris sint , reddi 
Csesari, quae Dei, Deo. — Incidunt autem quando- 
que tempora, cum alius quoque concordiae modus 
ad tranquillam libertatem valet, nimirum si qui 
principes rerum publicarum et Pontifex romanus 
de re aliqua separata in idem placitum consense- 
rint. Quibus Ecclesia temporibus maternse pietatis 
eximia documenta praebet, cum facilitatis indul- 
g-entiseque tantum adhibere soleat, quantum ma- 
xime potest. 

Ejusmodi est, quam summatim attig-imus, ci- 
vilis hominum societatis christiana temperatio, et 
hsec non temere neque ad libidinem ficta, sed ex 
maximis ducta verissimisque principiis , quae ipsa 
naturali ratione confirmantur. 

Talis autem conformatio reipublicae nihil habet, 
quod possit aut minus videri dig^num amplitudine 
principum, aut parum decorum: tantumque abest, 
ut jura majestatis imminuat , ut potius stabiliora 
atque augustiora faciat. Immo, si altius conside- 
retur, habet illa conformatio perfectionem quam- 
dam mag^nam, qua carent ceteri rerum publica- 
rum modi: ex eaque fructus essent sane excellentes 



— 77 — 

<et varii consecuturi, si modo suum partes singulse 
gradum tenerent , atque illud integre efficerent, 
cui unaquaeque prseposita est, officium et munus. 
— Revera in ea, quam ante diximus, constitutione 
reipublicse , sunt quidem divina atque humana 
convenienti ordine partita: incolumia civium jura, 
eademque divinarum, naturalium, humanarumque 
legum patrocinio defensa : officiorum singulorum 
cum sapienter constituta descriptio, tum oppor- 
tune sancita custodia. Singuli homines in hoc ad 
sempiternam illam civitatem dubio laboriosoque 
curriculo sibi sciunt prsesto esse , quos tuto se- 
quantur ad ingrediendum duces, ad perveniendum 
adjutores : pariterque intelligunt , sibi alios esse 
ad securitatem, ad fortunas, ad commoda cetera, 
quibus communis hsec vita constat, vel parienda 
vel conservanda datos. — Societas domestica eam, 
quam par est, firmitudinem adipiscitur ex unius 
atque individui sanctitate conjugii: jura officiaque 
inter conjuges sapienti justitia et sequitate regun- 
tur: debitum conservatur muiieri decus : auctori- 
tas viri ad exemplum est auctoritatis Dei confor- 
mata: temperata patria potestas convenienter di- 
gnitati uxoris prolisque: denique liberorum tuitioni, 
commodis, institutioni optime consulitur. — In 
genere rerum politico et civili , leges spectant 
commune bonum, neque voluntate judicioque fal- 
laci multitudinis, sed veritate justitiaque dirigun- 
tur: auctoritas principum sanctitudinem quamdam 
induit humana majorem, contineturque ne decli- 
net a justitia, neu modum in imperando transiliat: 
obedientia civium habet honestatem dignitatemque 
comitem, quia non est hominis ad hominem ser- 
vitus, sed obtemperatio voluntati Dei, regnum per 
homines exercentis. Quo cognito ac persuaso, o- 
mnino ad justitiam pertinere illa intelliguntur, 
vereri majestatem principum, subesse constanter 
et fideliter potestati publicse, nihil seditiose facere, 
sanctam servare disciplinam civitatis. — Similiter 
ponitur in officiis caritas mutua, benignitas, libe- 



— 78 — 

ralitas : non distrahitur in contrarias partes, pu- 
gnantibus inter se prseceptis, civis idem et chri- 
stianus: deaique amplissima bona, quibus morta- 
lem quoque hominum vitam christiana religio sua 
sponte explet , communitati societatique civili o- 
mnia quaeruntur : ita ut illud appareat verissime 
dictum , « pendet a religione, qua Deus colitur, 
« rei publicse status: multaque inter hunc et illam 
« cognatio et familiaritas intercedit i. » — Eorum 
vim bonorum mirabiliter, uti solet, persecutus est 
Augustiuus pluribus locis, maxime vero ubi Ec- 
clesiam catholicam appellat iis verbis: « Tu pue- 
« riliter pueros , fortiter juvenes , quiete senes, 
« prout cujusque non corporis tantum, sed et 
« animi setas est , exerces ac doces. Tu feminas 
« viris suis non ad explendam libidinem, sed ad 
« propagandam prolem, et ad rei familiaris socie- 
« tatem, casta et fideli obedientia subjicis. Tu vi- 
« ros conjugibus, non ad illudendum imbecilliorem 
« sexum, sed sinceri amoris legibus prseflcis. Tu 
« parentibus filios libera quadam servitute subjun- 
« gis, parentes filiis pia dominatione prseponis... 
« Tu cives civibus, tu gentes gentibus, et prorsus 
« homines primorurn parentum recordatione non 
« societate tantum, sed quadam etiam fraternitate 
« conjungis. Doces reges prospicere populis, om- 
« nes populos se subdere regibus. Quibus honor 
« debeatur , quibus affectus , quibus reverentia, 
« quibus timor, quibus consolatio, quibus admoni- 
« tio, quibus cohortatio, quibus disciplina, quibus 
« objurgatio, quibus supplicium , sedulo doces ; 
« ostendens quemadmodum et non omnibus omnia, 
« et omnibus caritas et nulli debeatur injuria 2 . » 

— Idemque alio loco male sapientes reprehendens 
poiiticos philosophos : « Qui doctrinam Christi ad- 
« versam dicunt esse reipublicse , dent exercitum 
« talem, quales doctrina Christi esse milites jussit, 

1 Sacr. Imp. ad Cyrillum Alexand. et Episcopos metrop. 

- Ofr Labbeum Collect. Conc. T. III. 

2 De moribus Eccl. cath v cap. xxx, n. 63. 



— 79 — 

« dent tales provinciales, tales maritos, tales con- 
« juges, tales parentes, tales filios, tales dominos, 
« tales servos, tales reges, tales judices, tales de- 
« nique debitorum ipsius tisci redditores et exa- 
« ctores, quales esse praeeipit doctrina christiana, 
« et audeant eam dicere adversam esse reipu- 
« blicse , immo vero non dubitent eam confiteri 
« magnam, si obtemperetur, salutem esse reipu- 
« blicsB *. » 

Fuit aliquando tempus, cum evangelica philoso- 
phia gubernaret civitates: quo tempore ehristianae 
sapientiae vis illa et divina virtus in leges, insti- 
tuta, mores populorum, in omnes reipublicse or- 
dines rationesque penetraverat : cum religio per 
Jesum Christum instituta in eo, quo sequuin erat, 
dignitatis gradu firmiter collocata, gratia princi- 
pum legitimaque magistratuum tutela ubique flo- 
reret: cum sacerdotium atque imperium concordia 
et amica officiorum vicissitudo auspicato conjun- 
geret. Eoque modo composita civitas fructus tulit 
omni opinione majores, quorum viget memoria et 
vigebit innumerabilibus rerum gestarum consi- 
gnata monumentis, quse nulla adversariorum arte 
corrumpi aut obscurari possunt. — Quod Europa 
christiana barbaras gentes edomuit, easque a feri- 
tate ad mansuetudinem, a superstitione ad verita- 
tem traduxit : quod Maomethanorum incursiones 
victrix propulsavit : quod civilis cultus principa- 
tum retinuit, et ad omne decus humanitatis ducem 
se magistramque praebere ceteris consuevit: quod 
germanam libertatem eamque multiplicem grati- 
ficata populis est : quod complura ad miseriarum 
solatium sapientissime instituit, sine controversia 
magnam debet gratiam religioni, quam ad tantas 
res suscipiendas habuit auspicem, ad perficiendas 
adjutricem. — Mansissent profecto eadem bona, si 
utriusque potestatis concordia mansisset: majo- 
raque expectari jure poterant , si auctoritati, si 

1 Epist. cxxxvm (al. 5) ad Marcellinum, cap.II, n. 15. 



— 80 — 

magisterio, si consiliis Ecclesiae majore esset cum 
tide perseveraDtiaque obtemperatum. Illud enim 
perpetuse leg'is instar habendum est, quod Ivo Car- 
nutensis ad Paschalem II Pontificem maximum 
perscripsit, « cum regnum et sacerdotium inter se 
« conveniunt, bene regitur mundus, floret et fru- 
« ctificat Ecclesia. Cum vero inter se discordant, 
« non tantum parvae res non crescunt, sed etiam 
« magnae res miserabiliter dilabuntur *. » 

Sed perniciosa illa ac deploranda rerum nova- 
rum studia, quae sseculo xvi excitata sunt, cum 
primum religionem christianam miscuissent, mox 
naturali quodam itinere ad philosophiam, a philo- 
sophia ad omnes civilis communitatis ordines per- 
venerunt. Ex hoc velut fonte repetenda illa recen- 
tiora effrenatse libertatis capita, nimirum in maxi- 
mis perturbationibus superiore saeculo excogitata 
in medioque proposita, perinde ac principia et fun- 
damenta novi jnris, quod et fuit antea ignotum, 
et a jure non solum christiano, sed etiam naturali 
plus una ex parte discrepat. — Eorum principio- 
rum illud est maximum, omnes homines, quemad- 
modum g-enere naturaque similes intelliguntur, 
ita reapse esse in actione vitse inter se pares : 
unumquemque ita esse sui juris, ut nullo modo 
sit alterius auctoritati obnoxius : cog"itare de re 
qualibet qme velit, ag"ere quod lubeat, libere posse: 
imperandi aliis jus esse in nemine. His informata 
disciplinis societate , principatus non est nisi po- 
puli voluntas, qui, ut in sui ipsius unice est po- 
testate, ita sibimetipsi solus imperat : deligit au- 
tem, quibus se committat, ita tamen ut imperii non 
tam jus, quam munus in eos transferat, idque suo 
nomine exercendum. In silentio jacet dominatio 
divina, non secus ac vel Deus aut nullus esset, 
aut humani g*eneris societatem nihil curaret; vel 
homines sive singnli sive sociati nihil Deo debe- 
rent, vel principatus cogitari posset ullus, cujus 

1 Ep. ccxxxvm. 



— 81 — 

non in Deo ipso caussa et vis et auctoritas tota 
resideat. Quo modo, ut perspicitur, est respublica 
nihil aliud nisi magistra et gubernatrix sui mul- 
titudo: cumque populus omnium jurium omnisque 
potestatis fontem in se ipse contiuere dicatur, con- 
sequens erit, ut nulla ratione offlcii obligatam Deo 
se civitas putet ; ut religionem publice profiteatur 
nullam ; nec debeat ex pluribus quae vera sola sit 
quaerere, nec unam quamdam ceteris anteponere, 
nec uni maxime favere , sed singulis generibus 
aequabilitatem juris tribuere ad eum finem , dum 
disciplina reipublicae ne quid ab illis detrimenti 
capiat. Consentaneum erit, judicio singulorum per- 
mittere omnem de religione qusestionem ; licere 
cuique aut sequi quam ipse malit , aut omnino 
nullam, si nullam probet. Hinc profecto illa na- 
scuntur ; exlex uniuscujusque conscientiae judi- 
cium ; liberrimse de Deo colendo, de non colendo 
sententiae ; infinita tum cogitandi , turn cogitata 
publicandi iicentia. 

His autem positis, quae maxime probantur hoc 
tempore, fundamentis reipublicae, facile apparet, 
quem in locum quamque iniquum compellatur 
Ecclesia. — Nam ubi cum ejusmodi doctrinis actio 
rerum consentiat, nomini catholico par cum socie- 
tatibus ab eo alienis vel etiam inferior locus in 
civitate tribuitur : legum ecclesiasticarum nulla 
habetur ratio : Ecclesia , quae jussu mandatoque 
Jesu Christi docere omnes gentes debet, publicam 
populi institutionem jubetur nihil attingere. — De 
ipsis rebus, quae sunt mixti juris, per se statuunt 
gubernatores rei civilis arbitratu suo , in eoque 
genere sanctissimas Ecclesiae leges superbe con- 
temnunt. Quare ad jurisdictionem suam trahunt 
matrimonia christianorum , decernendo etiam de 
maritali vinculo, de unitate, de stabilitate conju- 
gii : movent possessiones clericorum , quod res 
suas Ecclesiam tenere posse negant. Ad summam, 
sic agunt cum Ecclesia, ut societatis perfectae ge- 

Epist. Encyc.l. Leonis PP. ZZIII 6 



— 82 — 

nere et juribus opinione detractis, plane similem 
habeant ceterarum communitatum , quas respu- 
blica continet : ob eamque rem si quid illa juris, 
si quid possidet facultatis ad ag-endum legitimae, 
possidere dicitur concessu beneficioque principum 
civitatis. — Si qua vero in republica suum Eccle- 
sia jus, ipsis civilibus legibus probantibus, teneat, 
publiceque inter utramque potestatem pactio ali- 
qua facta sit, principio clarnant, dissociari Eccle- 
sise rationes a reipublicse rationibus oportere ; 
idque eo consilio , ut facere contra interpositam 
fidem impune liceat , omniumque rerum habere, 
remotis impedimentis, arbitrium. — Id vero cum 
patienter ferre Ecclesia non possit , neque enim 
potest officia deserere sanctissima et maxima, 
omninoque postulet, ut obligata sibi fides integre 
religioseque solvatur, ssepe sacram inter ac civi- 
lem potestatem dimicationes nascuntur, quarum 
ille ferme est exitus, alteram, ut quse minus est opi- 
bushumanis valida, alteri ut validiori succumbere. 

Ita Ecclesiam, in hoc rerum publicarum statu, 
qui nunc a plerisque adamatur, mos et voluntas 
est, aut prorsus de medio pellere, aut vinctam ad- 
strictamqje imperio tenere. Quae publice aguntur, 
eo consilio magnam partem aguntur. Leges, admi- 
nistratio civitatum , expers religionis adolescen- 
tium institutio, spoliatio excidiumque ordinum re- 
lig-iosorum, eversio principatus civilis Pontificum 
romanorum, huc spectant omnia, incidere nervos 
institutorum christianorum, Ecclesiaeque catholicse 
et libertatem in angustum deducere, et jura ce- 
tera comminuere. 

Ejusmodi de regenda civitate sententias ipsa 
naturalis ratio convincit, a veritate dissidere plu- 
rimum. — Quidquid enim potestatis usquam est, 
a Deo tamquam maximo aug-ustissimoque fonte 
proficisci, ipsa natura testatur. Imperium autem 
populare, quod, nullo ad Deum respectu, in multi- 
tudine inesse natura dicitur, si praeclare ad suppe- 
ditandum valet blandimenta et flammas multarum 



— 83 — 

cupiditatum , nulla quidem nititur ratione proba- 
bili, neque satis habere virium potest ad securi- 
tatem publicam quietamque ordinis constantiam . 
Revera his doctrinis res inclinavere usque eo, ut 
hsec a pluribus tamquam lex in civili prudentia 
sanciatur, seditiones posse jure conflari. Valet e- 
nim opinio, nihilo principes pluris esse, quam de- 
lectos quosdam , qui voluntatem popularem exe- 
quantur: ex quo fit, quod necesse est, ut omnia 
sint pariter cum populi arbitrio mutabilia, et timor 
aliquis turbarum semper impendeat. 

De religione autem putare, nihil inter formas 
dispares et contrarias interesse, hunc plane habet 
exitum, nolle ullam probare judicio, nolle usu. 
Atqui istud ab atheismo, si nomine aliquid differt, 
re nihil differt. Quibus enim Deum esse persuasum 
est, ii, modo constare sibi nec esse perabsurdi ve- 
lint. necessario intelligunt, usitatas in cultu divino 
rationes, quarum tanta est differentia maximisque 
etiam de rebus dissimilitudo et pug-na, aeque pro- 
babiles, seque bonas, aeque Deo acceptas esse o- 
mnes non posse. 

Sic illa quidlibet sentiendi litterarumque formis 
quidlibet exprimendi facultas , omni moderatione 
posthabita , non quoddam est propria vi sua bo- 
num, quo societas humana jure teetetur: sed mul- 
torum malorum fons et origo. — Libertas, ut quse 
virtus est hominem perficiens , debet in eo quod 
verum sit, quodque bonum, versari : boni autem 
verique ratio mutari ad bominis arbitrium non 
potest, sed manet semper eadem, neque minus est, 
quam ipsa rerum natura. incommutabilis. Si mens 
adsentiatur opinionibus falsis, si malum voluntas 
adsumat et ad id se applicet , perfectionem sui 
neutra consequitur, sed excidunt dignitate naturali 
et in corruptelam ambse delabuntur. Quseeumque 
sunt igitur virtuti veritatique contraria, ea in luce 
atque in oculis hominum ponere non est sequum: 
gratia tutelave legum defendere , multo minus. 
Sola bene acta vita via est in caelum, quo tendi- 



^_ 84 — 

mus universi : ob eamque rem aberrat civitas a 
regula et praescriptione naturse, si licentiam opi- 
nionum praveque factorum in tantum lascivire 
sinat, ut impune liceat mentes a veritate, animos 
a virtute deducere. — Ecclesiam vero, quam Deus 
ipse constituit, ab actione vitse excludere, a legi- 
bus, ab institutione adolescentium, a societate do- 
mestica , magmus et perniciosus est error. Bene 
morata civitas esse, sublata religione. non pofcest: 
jamque plus fortasse , quam oporteret, est cogni- 
tum, qualis in se sit et quorsum pertineat illa de 
vita et moribus philosophia, quam civilem nomi- 
nant. Vera est magistra virtutis et custos morum 
Ecclesia Christi : ea est , quse incolumia tuetur 
principia , unde officia ducuntur , propositisque 
caussis ad honeste vivendum efficacissimis, jubet 
non solum fugere prave facta, sed regere rnotus 
animi rationi contrarios etiarn sine effectu. — Ec- 
clesiam vero in suorum officiorurn munere pote- 
stati civili velle esse subjectam , magna quidem 
injuria, magna temeritas est. Hoc facto perturba- 
tur ordo , quia quse naturalia sunt prseponuntur 
iis, quae sunt supra naturam : tollitur aut certe ma- 
gnopere minuitur frequentia bonorum, quibus, si 
nulla re impediretur , communem vitam Ecclesia 
compleret: prsetereaque via ad inimicitias munitur 
et certamina, quse quantam utrique reipublicae per- 
niciem afferant, nimis saspe eventus demonstravit. 
Hujusmodi doctrinas, quae nec humanse rationi 
probantur, et plurimum habent in civilem disci- 
plinam momenti, romani Pontifices decessores No- 
stri, cum probe intelligerent quid a se postularet 
apostolicum munus , impune abire nequaquam 
passi sunt. Sic Greg-orins XVI per Encyclicas 
litteras hoc initio Mirari vos die xv Augusti 
anno mdcccxxxii, magna sententiarum gravitate 
ea perculit, quae jam prsedicabautur, in cultu di- 
vino nuilum adhibere delectum oportere: integrum 
sing-ulis esse, quod malint, de religione judicare: 
solam cuique suam esse conscientiam judicem: 



— 85 — 

prseterea edere quse quisque senserit, itemque res 
moliri novas in civitate licere. De rationibus ' rei 
sacrae reique civilis distrahendis sic idem Pontifex: 
« Neque lsetiora et religioni et principatui omi- 
« nari possemus ex eorum votis, qui Ecclesiam a 
« regno separari, mutuamque imperii cum sacer- 
« dotio concordiam abrumpi discupiunt. Constat 
« quippe, pertimesci ab impudentissimge iibertatis 
« amatoribus concordiam illam , quse sernper rei 
« et sacrse et civili fausta extitit et salutaris. » — 
Non absimili modo Pius IX, ut sese opportunitas 
dedit , ex opinionibus falsis , quoe maxime valere 
coepissent, plures notavit, easdemque postea in 
unum cogi jussit, ut scilicet in tanta errorum col- 
luvione haberent catholici homines, quod sine of- 
fensione sequerentur i. 

Ex iis autem Pontificum prsescriptis illa omnino 
intelligi necesse est , orturn publicse potestatis a 
Deo ipso, non a multitudine repeti oportere : sedi- 
tionum licentiam cum ratione pug-nare : offlcia 
religionis nullo loco numerare, vel uno modo esse 
in disparibus g-eneribus affectos , nefas esse pri- 
vatis hominibus , nefas civitatibus : immoderatam 
sentiendi sensusque palam jactandi potestatem 
non esse in civium juribus neque in rebus gratia 
patrocinioque dignis ulla ratione ponendam. — 

1 Earuin nonrmllas indicare sufficiat. 

Prop. xix. — Ecclesia non est vera perfectaque societas 
plane libera , nec pollet suis propriis et constantibus ju- 
ribus sibi a divino suo Fundatore collatis, sed civilis 
potestatis est definire quse sint Ecclesise jura ac limites, 
intra quos eadem jura exercere queat. 

Prop. xxxix. — Eeipublicse status, utpote omnium ju- 
rium orifjo et fons, jure quodam pollet nullis circumscri- 
pto limitibus. 

Prop. lv. — Ecclesia a Statu, Statusque ab Ecclesia 
sejungendus est. 

Prop. lxxix. — . . . falsum est, civilem cujusque cultus 
libertatem, itemque plenam potestatem omnibus attribu- 
tam quaslibet opiniones cogitationesque palam publicoque 
manifestandi, conducere ad populorum mores animosque 
facilius corrumpendos , ac indifferentismi pestem propa- 
gandam. 



— 86 — 

Similiter intelligi debet, Ecclesiam societatem esse, 
non minus quam ipsam civitatem, genere et jure 
perfectam : neque debere, qui summam imperii te- 
neant, committere ut sibi servire aut subesse Ec- 
clesiam cogant, aut minus esse sinant ad suas res 
agendas liberam, aut quicquam de ceteris juribus 
detrahant , quse in ipsam a Jesu Christo collata 
sunt. — In negotiis autem mixti juris , maxime 
esse secundum naturam itemque secundum Dei 
consilia non secessionem alterius potestatis ab al- 
tera, multoque minus contentionem, sed plane con- 
cordiam, eamque cum caussis proximis congruen- 
tem, quse caussae utramque societatem genuerunt. 
Hsec quidem sunt, quae de constituendis tempe- 
randisque civitatibus ab Ecclesia catholica prse- 
cipiuntur. — Quibus tamen dictis decretisque si 1 
recte dijudicari velit, nulla per se reprehenditur 
ex variis reipublicse formis, ut quae nihil habent, 
quod doctrinse catholicae repugnet, eaedemque pos- 
sunt, si sapienter adhibeantur et juste, in optimo 
statu tueri civitatem. — Immo neque illud per se 
reprehenditur, participem plus minus esse populum 
rei publicse : quod ipsum certis in temporibus cer- 
tisque legibus potest non solum ad utilitatem, 
sed etiam ad offlcium pertinere civium. — Insuper 
neque caussa justa nascitur, ut Ecclesiam quis- 
quam criminetur, aut esse in lenitate facilitateque 
plus sequo restrictam, aut ei, quse germana et le- 
gitima sit, libertati inimicam. — Revera si divini 
cultus varia genera eodem jure esse quo veram 
religiouem, Ecclesia judicat non licere, non ideo 
tamen eos damnat rerum publicarum moderatores, 
qui mag-ni alicujus aut adipiscendi boni, aut prc-hi- 
bendi caussa mali , moribus atque usu patienter 
ferunt , ut ea habeant singula in civitate locum. 
— Atque illud quoque magnopere cavere Ecclesia 
solet ut ad amplexandam fidem catholicam nemo 
invitus cogatur, quia, quod sapienter Augustinus 
monet, credere non potest homo nisi volens *. 

1 Tract. xxvi in Joan., n. 2. 



— 87 — 

Simili ratione nec potest Ecclesia libertatera 
probare eam , quse fastidium gignat sanctissima- 
rum Dei legum , debitamque potestati legitimae 
obedientiam exuat. Est enim licentia verius, quam 
libertas; rectissimeque ab Augustino libertas per- 
ditionis *, a Petro Apostolo velamen malitice 2 
appellatur : immo, cum sit praeter rationem, vera 
servitus est : qui enim facit peccatum, servus 
est peccati 3 , Contra illa germana est atque ex- 
petenda libertas, quae si privatim spectetur, erro- 
ribus et cupiditatibus, teterrimis dominis, homi- 
nem servire non sinit: si publice, civibus sapienter 
prseest, facultatem augendorum commodorum large 
ministrat: remque publicam ab alieno arbitrio de- 
fendit. — Atqui honestam hanc et homine dignam 
libertatem, Ecclesia probat omnium maxime, eam- 
que ut tueretur in populis firmam atque integram, 
eniti et contendere numquam destitit. — Revera 
quse res in civitate plurimum ad communem sa- 
lutem possunt: quae sunt contra licentiam princi- 
pum populo male consulentium utiliter institutse: 
quse summam rempublicam vetant in municipa- 
lem , vel domesticam rem importunius invadere: 
quae valent ad decus, ad personam hominis, ad 
aequabilitatem juris in singulis civibus conservan- 
dam, earum rerum omnium Ecclesiam catholicam 
vel inventricem, vel auspicem, vel custodem sem- 
per fuisse, superiorum setatum monumenta testan- 
tur. Sibi igitur perpetuo consentiens, si ex altera 
parte libertatem respuit immodicam, quae et pri- 
vatis et populis in licentiam vel in servitutem 
cadit, ex altera volens et libens amplectitur res 
meliores, quas dies afferat, si vere prosperitatem 
contineant hujus vitae, quse quoddam est velut 
stadium ad alteram eamque perpetuo mansuram. 
— Ergo quod inquiunt, Ecclesiam recentiori civi- 
tatum invidere disciplinse , et quaecumque horum 
temporum ingenium peperit, omnia promiscue re- 

1 Episfc. cv, ad Donatistas, cap. n, n. 9. 

2 I. Petr. ii, 16. 3 j oan> VIII; 34. 



— 88 — 

pudiare, inanis est et jejuna calumnia. Insaniam 
quidem repudiat opinionum : improbat nefaria se- 
ditionum studia illumque nominatim habitum ani- 
morum, in quo initia perspiciuntur voluntarii di- 
scessus a Deo : sed quia omne, quod verum est, a 
Deo proficisci necesse est, quidquid, indagando, 
veri attingatur, agnoscit Ecclesia velut quoddam 
divinse mentis vestigium. Cumque nihil sit in re- 
rum natura veri, quod doctrinis divinitus traditis 
fidem abrosret, multa quse adrogent , omnisque 
possit inveutio veri ad Deum ipsum vel cog-no- 
scendum vel laudandum impellere , idcirco quid- 
quid accedat ad scientiarum fines proferendos, 
g-audente et libente Ecclesia semper accedet : ea- 
demque studiose, ut solet, sicut alias disciplinas, 
ita lllas etiam fovebit ac provehet, quae positse 
sunt in explicatione naturae. Quibus in studiis, 
non adversatur Ecclesia si quid mens repererit- 
novi : non repugnat quin plura quaerantur ad de- 
cus commoditatemque vitse : immo inertiae desi- 
diseque mimica, mag-nopere vult ut hominum in- 
g"enia uberes ferant exercitatione et cultura fru- 
ctus : incitamenta prsebet ad omne genus artium 
atque operum : omniaque harum rerum studia ad 
honestatem salutemque virtute sua dirigens, im- 
pedire nititur, quominus a Deo bonisque caelesti- 
bus sua hominem intelligentia atque industria 
deflectat. 

Sed hsec, tametsi plena rationis et consilii, mi- 
nus probantur hoc tempore , cum civitates non 
modo recusant sese ad christianse sapientise re- 
ferre formam, sed etiam videntur quotidie longius 
ab ea velle discedere. — Nihilominus quia in lu- 
cem prolata veritas solet sua sponte late fluere, 
hominumque mentes sensim pervadere, idcirco Nos 
conscientia maximi sanctissimique officii , hoc est 
Apostolica, qua fungimur ad g^entes universas, 
leg-atione permoti, ea quse vera sunt, libere, ut 
debemus , eloquimur : non quod non perspectam 
habeamus rationem temporum, aut repudianda ae- 



— 89 — 

tatis nostrse honesta atque utilia incrementa pu~ 
temus, sed quod rerum publicarum tutiora ab 
offensionibus itinera ac firmiora fundamenta vel- 
lemus: idque incolumi populorum germana liber- 
tate ; in hominibus enim mater et custos optima 
libertatis veritas est: veriias liberabit vos i. 

Itaque in tam difficili rerum cursn, catholici 
homines, si Nos, ut oportet, audierint, facile vide- 
bunt quse sua cujusque sint tam in opinionibus, 
quam in factis officia. — Et in opinando quidem 
quaecumque Pontifices romani tradiderint vel tra- 
dituri sunt, singula necesse est et tenere judicio 
stabili comprehensa, et palam, quoties res postu- 
laverit, profiteri. Ac nomjnatim de iis, quas liber- 
tates vocant novissimo tempore qusesitas, oportet 
Apostolicse Sedis stare judicio , et quod ipsa sen- 
serit, idem sentire singulos. Cavendum , ne quem 
fallat honesta illarum species : cogitandumque 
quibus ortae initiis, et quibus passim sustententur 
atque alantur studiis. Satis jam est experiendo 
cognitum , quarum illse rerum effectrices sint in 
civitate: eos quippe passim genuere fructus, quo- 
rum probos viros et sapientes jure poeniteat. — Si 
talis alicubi aut reapse sit, aut fingatur cogita- 
tione civitas , quse christianum nomen insectetur 
proterve et tyrannice, cum eaque conferatur ge- 
nus id reipublicse recens, de quo loquimur, poterit 
hoc videri tolerabilius. Principia tamen , quibus 
nititur, sunt profecto ejusmodi, sicut ante diximus, 
ut per se ipsa probari nemini debeant. 

Potest tamen aut in privatis domesticisque re- 
bus , aut in publicis actio versari. — Privatim 
quidem primum officium est, prseceptis evangelicis 
diligentissime conformare vitam et mores, nec 
recusare si quid christiana virtus exigat ad pa- 
tiendum tolerandumque paulo difficilius. Debent 
praBterea singuli Ecclesiam sic diligere, ut com- 
munem matrem : ejusque et servare obedienter 



1 Joan. viii, 32. 



— 90 — 

leges, et honori servire, et jura salva velle: cona- 
rique, ut ab iis, in quos quisque aliquid auctori- 
tate potest, pari pietate colatur atque ametur. — 
Illud etiam publicae salutis interest, ad rerum ur- 
banarum administrationem conferre sapienter o- 
peram : in eaque studere maxime et efficere , ut 
adolescentibus ad religionem, ad probos mores in- 
formandis ea ratione, qua sequum est christianis, 
publice consultum sit : quibus ex rebus magno- 
pere pendet siogularum salus civitatum. — Item 
catholicorum hominum operam ex hoc tamquam 
angustiore campo longius excurrere , ipsamque 
summam rempublicam complecti, generatim utile 
est atque honestum. Generatim eo dicimus, quia 
hsec praBcepta Nostra gentes universas attingunt. 
Ceterum potest alicubi accidere, ut , maximis ju- 
stissimisque de caussis, rempublicam capessere, in 
muneribusque politicis versari, nequaquam expe- 
diat. Sed generatim, ut diximus, nullam velle re- 
rum publicarum partem attingere tam esset in 
vitio, quam nihil ad communem utilitatem afferre 
studii, nihil operae : eo vel magis quod catholici 
homines ipsius, quam profitentur, admonitione do- 
ctrinse , ad rem integre et ex fide gerendam im- 
pelluntur. Contra, ipsis otiosis, facile habenas ac- 
cepturi sunt ii , quorum opiniones spem salutis 
haud sane magnani afferant. Idque esset etiam 
cum pernicie conjunctum christiani nominis: pro- 
pterea quod plurimum possent qui male essent 
in Ecclesiam animati; minimum, qui bene. Quam- 
obrem perspicuum est, ad rempublicam adeundi 
caussam esse justam catholicis : non enim ad- 
eunt, neque adire debent ob eam caussam, ut 
probent quod est hoc tempore in rerum publica- 
rum rationibus non honestum ; sed ut has ipsas 
rationes, quoad fieri potest, in bonum publicum 
transferant sincerum atque verum , destinatum 
animo habentes, sapientiam virtutemque catholicae 
religionis, tamquam saluberrimum succum ac san- 
guinem, in omnes reipublicae venas inducere. — 



— 91 — 

Haud aliter actum iu primis Ecclesise aetatibus. 
Mores enim et studia ethnicorum quam long-issime 
a studiis abhorrebant moribusque evang-elicis : 
christianos tamen cernere erat in media supersti- 
tione incorruptos semperque sui similes animose, 
quacumque daretur aditus , inferre sese. Fideles 
in exemplum principibus, obedientesque, quoad 
fas esset , imperio legum , fundebant mirificum 
splendorem sanctitatis usquequaque; prodesse stu- 
debant fratribus, vocare ceteros ad sapientiam 
Christi, cedere tamen loco atque emori fortiter 
parati, si honores, si magistratus, si imperia reti- 
nere, incolumi virtute, nequivissent. Qua ratione 
celeriter instituta christiana non modo in privatas 
domos, sed in castra, in curiam, in ipsam regiam 
invexere. « Hesterni sumus , et vestra omnia 
« implevimus, urbes, insulas, castella, municipia, 
« conciliabula, castra ipsa, tribus, decurias, pala- 
« tium, senatum, forum *: » ita ut fides christiana 
cum evangelium publice profiteri lege licuit, non 
in cunis vagiens, sed adulta et jam satis firma in 
magna civitatum parte apparuerit. 

Jamvero his temporibus consentaneum est, hsec 
majorum exempla renovari. — Catholicos quidem, 
quotquot digui sunt eo nomine, primum omnium 
necesse est amantissimos Ecclesise filios et esse 
et videri velle: quae res nequeant cum hac laude 
consistere , eas sine cunctatione respuere: insti- 
tutis populorum, quantum honeste fieri potest, ad 
veritatis justitiseque patrocinium uti : elaborare, 
ut constitutum naturse Deique lege modum liber- 
tas agendi ne transiliat : dare operam ut ad eam, 
quam diximus, christianam similitudinem et for- 
mam omnis respublica traducatur. — Harum re- 
rum adipiscendarum ratio constitui uno certoque 
modo haud commode potest, cum debeat sing-ulis 
locis temporibusque, quae sunt multum inter se 
disparia, convenire. Nihilominus conservanda in 

1 Tertull. Apol. n. 37. 



— 92 — 

primis est voluntatum concordia, quaerendaque 
agendorum similitudo. Atque optime utrumque im- 
petrabitur, si prsescripta Sedis Apostolicse legem 
vitse singuli putent, atque Episcopis obtemperent, 
quos Spirilus sanclus posuil regere Ecclesiam 
Bei !. — Defensio quidem catholici nominis neces- 
sario postulat ut in profitendis doetrinis, quse ab 
Ecclesia traduntur, una sit omnium sententia, et 
summa constantia, et hac ex parte cavendum ne 
quis opinionibus falsis aut ullo modo conniveat, 
aut mollius resistat, quam veritas patiatur. De iis 
quse sunt opinabilia, licebit cum moderatione stu- 
dioque indagandae veritatis disputare , procul ta- 
men suspicionibus injuriosis, criminationibusque 
mutuis. — Quam ad rem, ne animorum conjunctio 
criminandi temeritate dirimatur , sic intelligant 
universi : integritatem professionis catholicse con- 
sistere nequaquam posse cum opinionibus ad na- 
turalismum vel raiionalismum accedentibus, qua- 
rum summa est tollere funditus instituta christiana, 
hominisque stabilire in societate principatum, post- 
habito Deo. — Pariter non licere aliam officii 
formam privatim sequi, aliam publice, ita scilicet 
ut Ecclesise auctoritas in vita privata observetur, 
in publica respuatur. Hoc enim esset honesta et 
turpia conjungere, hominemque secum facere di- 
gladiantem, cum contra debeat sibi semper con- 
stare, neque ulla in re ullove in genere vitae a 
virtute christiana deficere. — Verum si quaeratur 
de rationibus mere politicis, de optimo genere 
reipublicae, de ordinandis alia vel alia ratione ci- 
vitatibus, utique de his rebus potest honesta esse 
dissensio. Quorum igitur cognita ceteroqui pietas 
est, animusque decreta Sedis Apostolicae obedien- 
ter accipere paratus, iis vitio verti dissentaneam 
de rebus, quas diximus, sententiam, justitia non 
patitur: multoque est major injuria, si in crimen 
violatae suspectaeve fidei catholicse, quod non se- 

1 Act. xx, 28. 



— 93 — 

mel factum dolemus, adducantur. — Omninoque 
istud prseceptum teneant qui cogitationes suas 
solent mandare litteris, maxirneque ephemeridum 
auctores. In hac quidem de rebus maximis con- 
tentione nihil est intestinis concertationibus , vel 
partium studiis relinquendum loci, sed conspiran- 
tibus animis studiisque id debent universi con- 
tendere, quod est commune omnium propositum, 
religionem remque pubiicam conservare. Si quid 
igitur dissidiorum antea fuit, oportet voluntaria 
quadam oblivione conterere : si quid temere , si 
quid injuria actum, ad quoscumque demum ea 
culpa pertineat, compensandum est caritate mutua, 
et' prsecipuo quodam omnium in Apostolicam Se- 
dem obsequio redimendum. — Hac via duas res 
praeclarissimas catholici consecuturi sunt , alte- 
ram, ut adjutores sese impertiant Ecclesiae in con- 
servanda propag-andaque sapientia christiana : al- 
teram ut beneficio maximo afficiant societatem 
civilem, cujus, malarum doctrinarum cupiditatum- 
que caussa, magnopere periclitatur salus. 

Hsec quidem , Venerabiles Fratres , habuimus, 
quae universis catholici orbis gentibus traderemus 
de civitatum constitutione christiana, officiisque 
civium sing-ulorum. 

Ceterum implorare summis precibus oportet cse- 
leste prsesidium, orandusque Deus, ut haec, quse 
ad ipsius gloriam communemque humani generis 
salutem cupimus et conamur, optatos ad exitus 
idem Ipse perducat, cujus est illustrare hominum 
mentes, permovere voluntates. — Divinorum au- 
tem beneficiorum auspicem , et paternse benevo- 
lentiae Nostrse testem vobis, Venerabiles Fratres, 
et Clero populoque universo vestra^ fidei vigilan- 
teque commisso Apostolicam Benedictionem per- 
amanter in Domino impertimus. 

Datum Romse apud S. Petrum die i Novem- 
bris mdccclxxxv, Pontificatus Nostri anno octavo. 

LEO PP. XIII. 



EPISTOLA ENCYCLICA 

DE MATRIMONIO CHRISTIANO 



LEO PP. XIII. 

VENERABILES FRATRES 

SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM 

Arcanum divinse sapientiae consilium, quod Sal- 
vator hominum Jesus Christus in terris erat per- 
fecturus, eo spectavit, ut mundum, quasi vetu- 
state senescentem, Ipse per se et in se divinitus 
instauraret. Quod splendida et grandi sententia 
complexus est Paullus Apostolus , cum ad Ephe- 
sios ita scriberet: Sacramentum voluntatis suoe... 
instaurare omnia in Christo, quce in ccelis et quce 
in terra sunt *. Revera cum Christus Dominus 
mandatum facere instituit quod dederat illi Pater, 
continuo novam quamdam formam ac speciem 
rebus omnibus impertiit , vetustate depulsa. Quse 
enim vulnera piaculum primi parentis humanse 
naturse imposuerat, Ipse sanavit : homines univer- 
sos, natura filios irse, in gratiam cum Deo resti- 
tuit: diuturnis fatigatos erroribus ad veritatis lu- 
men traduxit : omni impuritate confectos ad o- 
mnem virtutem innovavit : redonatisque hereditati 
beatitudinis sempiternae spem certam fecit, ipsum 

2 Ad Eph. i, 9, 10. 



— 95 — 

eorum corpus, mortale et caducum, immortalitatis 
et gloriae caelestis particeps aliquando futurum. 
Quo vero tam singularia beneficia, quamdiu es- 
sent homines, tamdiu in terris permanerent, Ec- 
clesiam constituit vicariam muneris sui, eamque 
jussit, in futurum prospiciens, si quid esset in ho- 
minum societate perturbatum, ordinare; si quid 
collapsum, restituere. 

Quamquam vero divina haec instauratio, quam 
diximus , praecipue et directo homines attigit in 
ordine gratise supernaturali constitutos , tamea 
pretiosi ac salutares ejusdem fructus in ordinem 
quoque naturalem largiter permanarunt ; quam- 
obrem non mediocrem perfectionem in omnes par- 
tes acceperunt cum sing-uli homines, tum humani 
generis societas universa. Etenim , christiano re- 
rum ordine semel condito , hominibus singulis 
feliciter contig-it, ut ediscerent atque adsuescerent 
in paterna Dei providentia conquiescere, et spem 
alere, quae non confundit, caelestium auxiliorum ; 
quibus ex rebus fortitudo, moderatio, constantia, 
aequabilitas pacati animi, plures denique praeclarse 
virtutes et egregia facta consequuntur. — Societati 
vero domesticae et civili mirum est quantum di- 
g"nitatis , quantum firmitudinis et honestatis ac- 
cesserit. iEquior et sanctior effecta principum 
auctoritas ; propensior et facilior populorum ob- 
temperatio; arctior civium conjunctio; tutiora jura 
dominii. Omnino rebus omnibus, quae in civitate 
habentur utiles , religio christiana consuluit et 
providit ; ita quidem , ut , auctore S. Augustino, 
plus ipsa afferre momenti ad bene beateque vi- 
vendum non potuisse videatur, si esset parandis 
vel augendis mortalis vitae commodis et utilitati- 
bus unice nata. 

Verum de hoc g-enere toto non est Nobis pro- 
positum modo sing-ula enumerare; volumus autem 
de convictu domestico eloqui, cujus est in matri- 
monio principium et fundamentum. 

Constat inter omnes, Venerabiles Fratres, quse 



- 96 — 

vera sit matrimonii origo. — Quamvis enim fidei 
christianse vituperatores perpetuam hac de re do- 
ctrinam EcclesiBe fugiant agmoscere, et memoriam 
omnium saeculorum delere jamdiu contendant, 
vim tamen lucemque veritatis nec exting-uere nec 
debilitare potuerunt. Nota omnibus et nemini du- 
bia commemoramus: posteaquam sexto creationis 
die formavit Deus hominem de limo terrse, et in- 
spiravit in faciem ejus spiraculum vitse, sociam 
illi voluit adjung-ere , quam de latere viri ipsius 
dormientis mirabiliter eduxit. Qua in re hoc vo- 
luit providentissimus Deus, ut illud par conjugum 
esset cunctorum hominum naturale principium, 
ex quo scilicet propagfari humanum g*enus, et, 
numquam intermissis procreationibus, conservari 
in omne tempus oporteret. Atque illa viri et mu- 
lieris conjunctio, quo sapientissimis Dei consiliis 
responderet aptius, vel ex eo tempore duas potis- 
simum, easque in primis nobiles, quasi alte im- 
pressas et insculptas prse se tulit proprietates, ni- 
mirum unitatem et perpetuitatem. — Idque de- 
claratum aperteque confirmatum ex Evang^elio 
perspicimus diviua Jesu Christi auctoritate ; qui 
Judseis et Apostolis testatus est, matrirnonium ex 
ipsa institutione sui dumtaxat inter duos esse de- 
bere, scilicet virum inter et mulierem ; ex duobus 
unam veluti carnem fieri ; et nuptiale vinculum 
sic esse Dei voluntate intime vehementerque ne- 
xum ; ut a quopiam inter homines dissolvi, aut dis- 
trahi nequeat. AdhcereJjit (homo) uxori suce , et 
erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt 
duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, 
homo non separet *. 

Verum hsec conjugii forma, tam excellens atque 
prsestans, sensim corrumpi et interire apud ethni- 
cos populos coepit ; et penes ipsum Hebrseorum 
g"enus quasi obnubilari atque obscurari visa. — 
Nam apud hos de uxoribus susceperat consuetudo 



1 Matth. xix, 5, 6. 



— 97 — 

communis, ut singulis viris habere plus una lice- 
ret; post autem, cum ad duritiam cordis * eorum 
indulgenter permisisset Moyses repudiorum pote- 
statem, ad divortium factus est aditus. — In so- 
cietate vero ethnicorum vix credibile videatur, 
quantam corruptelam et demutationem nuptise 
contraxerint, quippe quse objectse liuctibus essent 
errorum uniuscujusque populi et cupiditatum tur- 
pissimarum. Cunctse plus minus gentes dediscere 
notionem germanamque originem matrimonii visse 
sunt; eamque ob caussam de conjugiis passim fe- 
rebantur leges, quae esse e republica viderentur, 
non quas natura postularet. Sollemnes ritus , ar- 
bitrio legumlatorum inventi, efficiebant ut hone- 
stum uxoris, aut turpe concubinae nomen mulieres 
nanciscerentur ; quin eo ventum erat, ut auctori- 
tate principum reipublicse caveretur, quibus esset 
permissum inire nuptias, et quibus non esset, mul- 
tum legibus contra eequitatem contendentibus, 
multum pro injuria. Praeterea polygamia, polyan- 
dria, divortium caussae fuerunt, quamobrem nu- 
ptiale vinculum magnopere relaxaretur. Summa 
quoque in mutuis conjugum juribus et officiis 
perturbatio extitit, cum vir dominium uxoris acqui- 
reret, eamque suas sibi res habere, nulla saepe ju- 
sta caussa, juberet ; sibi vero ad effrenatam et 
indomitam libidinem praecipiti impune liceret ex- 
currere per lupanaria, et ancillas, quasi culpam 
dignitas faciat, non voluntas 2 . Exsuperante viri 
licentia, nihil erat uxore miserius, in tantam hu- 
militatem dejecta, ut instrumentum pene habere- 
tur ad explendam libidinem , vel gignendam so- 
bolem comparatum. Nec pudor fuit , collocandas 
in matrimonium emi vendi, in rerum corporearum 
similitudinem 3 , data interdum parenti marito- 
que facultate extremum supplicium de uxore su- 

1 Matth. xix, 8. 

2 Riercmym. Oper. tom.i, col. 455. 

3 Amob. Adv. Gent. 4. 

Epist Eneycl. Leonis PP. XIII 7 



— 98 — 

mendi. Talibus familiam ortam connubiis necesse 
erat aut in bonis reipublicae esse, aut in mancipio 
patrifamilias *, cui leges hoc quoque posse dede- 
rant , non modo liberorum conficere et dirimere 
arbitratu suo nuptias, verum etiam in eosdem exer- 
cere vitse necisque immanem potestatem, 

Sed tot vitiis, tantisque ignominiis, quibus e- 
rant inquinata conjugia , sublevatio tandem et 
medicina divinitus qusesita est ; quandoquidem 
restitutor dignitatis humanae legumque mosaica- 
rum perfector Jesus Christus non exiguam, neque 
postremam de matrimonio curam adhibuit. Ete- 
nim nuptias in Cana Galilsese Ipse praesentia sua 
nobilitavit, primoque ex prodigiis a se editis fecit 
memorabiles 2 ; quibus caussis vel ex eo die in 
hominum conjugia nova cujusdam sanctitudinis 
initia videntur esse profecta. Deinde matrimonium 
revocavit ad primaBvse orig-inis nobilitatem , cum 
Hebraeorum mores improbando, quod et multitu- 
dine uxorum et repudii facultate abuterentur; tum 
maxime prsecipiendo, ne quis dissolvere auderet 
quod perpetao conjunctionis vinculo Deus ipse 
constrinxisset. Quapropter cum difficultates diluis- 
set ab institutis mosaicis in medium allatas, su- 
premi legrislatoris suscepta persona, hsec de conju- 
g*ibus sanxit : Dico autem vobis, quia quicumque 
dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem r 
et aliam duxerit, moechatur ; et qui dimissam 
duxerit, moecliatur 3 . 

Verum quse auctoritate Dei de conjugiis decreta 
et constituta sunt , ea nuncii divinarum legum 
Apostoli plenius et enucleatius memorise litteris- 
que prodiderunt. Jamvero Apostolis mag-istris ac- 
cepta referenda sunt, quse sancti Patres nostri, 
Concilia et universalis Ecclesiaz traditio semper 
docuerunt 4 , nimirum Christum Dominum ad Sa- 
cramenti dig"nitatem evexisse matrimonium ; si- 

1 Dionys. Halicar. lib. n, c. 26, 27. 

3 Joan. ii. 3 Matth. xix, 9. 

4 Trid. sess. xxiv, in pr. 



— 99 — 

mulque effecisse ut conjuges, cselesti gratia quam 
merita ejus pepererunt septi ac muniti, sanctita- 
tem in ipso conjugio adipiscerentur : atque in eo, 
ad exemplar mystici connubii sui cum Ecclesia 
mire conformato, et amorem qui est naturse con- 
sentaneus perfecisse i, et viri ac mulieris indivi- 
duam suapte natura societatem divinse caritatis 
vinculo validius conjunxisse. Viri, Paullus inquit 
ad Ephesios, diligite uxores vestras, sicut et Chri- 
stus dilexit Ecclesiam ei seipsum tradidit pro 
ea, ut illam sanctificaret... Viri debent diligere 
uxores suas ut corpora sua... nemo enim un- 
quam carnem suam odio habuit ; sed nutrit et 
fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam ; quia 
membra sumus corporis ejus, de carne ejus et 
de ossibus ejus. Propter hoc relinquet homo pa- 
trem et matrem suam et adhcerebit uxori sum 
et erunt duo in carne una. Sacramentum hoc 
magnum est: ego autem dico in Christo et in 
Ecclesia 2 . — Similiter Apostolis auctoribus didi- 
cimus unitatem, perpetuamque firmitatem, quse 
ab ipsa requirebatur nuptiarum origine, sanctam 
esse et nullo tempore violabilem Ohristum jus- 
sisse. Iis qui matrimonio juncti sunt, idem Paul- 
lus ait, prcecipio non ego, sed Dominus, uxorem 
a viro non discedere ; quod si discesserit , ma~ 
nere innuptam, aut viro suo reconciliari 3 . Et 
rursus: Mulier alligata est legi, quanto tempore 
vir ejus vivit: quod si dormierit vir ejus, libe- 
raia est 4 . Hisce igitur caussis matrimonium ex- 
titit sacramentum magnum 5 , honorabile in o- 
mnibus 6 , pium, castum, rerum altissimarum ima- 
gine et significatione verendum. 

Neque iis dumtaxat quse commemorata sunt, 
christiana ejus perfectio absolutioque continetur. 
Nam primo quidem nuptiali societati excelsius 

1 Trid. sess. xxiv, cap. 1 de reform. matr. 

5 Ad Ephes. v, 25 et seqq. 3 I Oor. vn, 10, 11. 
4 Ibid. vn, 39. s Ad Eph. v, 32. 

6 Ad Hebr. xiii, 4. 



— 100 — 

quiddam et nobilius propositum est, quam antea 
fuisset ; ea enim spectare jussa est non modo ad 
propagandum genus humanum, sed ad ingene- 
randam Ecclesise sobolem, cives Sanctorum et 
domesticos Dei a ; ut nimirum populus ad veri 
Dei et Salvatoris nostri Christi cultum et reli- 
gionem procrearetur atque educaretur 2 . ■— Se- 
cundo loco sua utrique conjugum sunt officia de- 
finita, sua jura integre descripta. Eos scilicet ipsos 
necesse est sic esse animo semper affectos, ut 
amorem maximum, constantem fidem, sollers as- 
siduumque prsesidium alteri alterum debere intel- 
ligant. — "Vir est familise princeps, et caput mu- 
lieris ; quse tamen , quia caro est de carne illius 
et os de ossibus ejus, subjiciatur pareatque viro, 
in morem non anciliae , sed sociae ; ut scilicet 
obedientise prsestitae nec honestas, nec dignitas 
absit. In eo autem qui prseest, et in hac quse pa- 
ret, cum imaginem uterque referant alter Christi, 
altera Ecclesise, divina caritas esto perpetua mo- 
deratrix officii. Nam vir caput est mulieris, sicut 
Christus caput est JEcclesice... Sed sicut Eccle- 
sia subjecta est Christo, ita et mulieres viris 
suis in omnibus 3 . — Ad liberos quod pertinet, 
subesse et obtemperare parentibus, hisque hono- 
rem adhibere propter conscientiam debent ; et vi- 
cissim in liberis tuendis atque ad virtutem potis- 
simum informandis omnes parentum curas cogita- 
tionesque evigilare necesseest: Patres... educate 
illos (nlios) in disciplina et correptione Domini 4 . 
Ex quo intelligitur, nec pauca esse conjug-um of- 
ficia, neque levia ; ea tamen conjugibus bonis, ob 
virtutem quse Sacramento percipitur^ non modo 
toierabilia fiunt, verum etiam jucunda. 

Christus igitur, cum ad talem ac tantam excel- 
lentiam matrimonia renovavisset , totam ipsorum 
disciplinam Ecclesise credidit et commendavit. Quae 
potestatem in conjugia christianorum omni cum 

1 Ad Eph. ii, 19. * Catech. Eom. cap. vin. 

3 Ad Eph. v, 23, 24. * Ibid., vr, 4. 



— 101 - 

tempore, tum loco exercuit, atque ita exercuit ut 
illam propriam ejus esse appareret, nec hominum 
concessu quaesitam, sed auctoris sui voluntate divi- 
nitus adeptam. — Quot vero et quam vigiles curas 
in retinenda sanctitate nuptiarum collocarit, ut sua 
his incolumitas maneret, plus est cognitum quam 
ut demonstrari debeat. — Et sane improbatos no- 
vimus Concilii Hierosolymitani sententia amores 
solutos et liberos * ; civem Corinthium incesti 
damnatum beati Paulli auctoritate 2 ; propulsatos 
ac rejectos eodem semper tenore fortitudinis co- 
natus plurimorum, matrimonium christianum ho- 
stiliter petentium, videlicet Gnosticorum , Mani- 
ehseorum, Montanistarum sub ipsa rei christianse 
primordia ; nostra autem memoria Mormonum, 
Sansimonianorum, Phalansterianorum, Communi- 
starum. — Simili modo jus matrimonii sequabile 
inter omnes atque unum omnibus est constitutum, 
vetere inter servos et ingenuos sublato discri- 
mine 3 ; exsequata viri et uxoris jura; etenim, ut 
ajebat Hieronymus 4 , apud nos quod non licet 
feminis, ceque non licet viris ; et eadem servitus 
pari conditione censetur: atque illa eadem jura 
ob remunerationem benevolentise et vicissitudinem 
officiorum stabiliter firmata; adserta et vindicata 
mulierum dignitas ; vetitum viro poenam capitis 
de adultera sumere 5 , juratamque fidem libidinose 
atque impudice violare. — Atque illud etiam ma- 
gnum est quod de potestate patruinfamilias Ec- 
clesia, quantum oportuit, limitaverit, ne filiis et 
filiabus conjugii cupidis quidquam de justa liber- 
tate minueretur 6; quod nuptias inter cognatos et 
aflSnes certis gradibus nullas esse posse decreve- 
rit 7 , ut nimirum supernaturalis conjugum amor 
latiore se campo diffunderet; quod errorem et vim 

1 Act. xv, 29. 2j Cor. v, 5. 

3 Cap. i de conjug. serv. 4 Oper. tom. i, col. 455. 

5 Can. Interfeclores, et Can. Admonere, qusest. 2. 

6 Cap. 30, qusest. 3, cap. 3 de cognat. spirit. 

7 Cap. 8 de consang. et offin.; cap. 1 de cognat. legali. 



— 102 — 

et fraudem, quantum potuit, a nuptiis prohibenda 
curaverit i ; quod sanctam pudicitiam thalami, 
quod securitatem personarum 2 , quod conjugio- 
rum decus 3 , quod religionis incolumitatem 4 sarta 
tecta esse voluerit. Denique tanta vi, tanta provi- 
dentia legum divinum istud institutum commu- 
niit, ut nemo sit rerum aequus existimator, quin 
intelligat, hoc etiam ex capite quod ad conjugia 
refertur, optimam esse humani generis custodem 
ac vindicem Ecclesiam; cujus sapientia et fugam 
temporum, et injurias hominum, et rerum publi- 
carum vicissitudines innumerabiles victrix evasit. 

Sed , adnitente humani generis hoste , non de- 
sunt qui , sicut cetera redemptionis beneficia in- 
grate repudiant, sic restitutionem perfectionemque 
matrimonii aut spernunt, aut omnino non agno- 
scunt. — Flagitium nonnullorum veterum est, ini- 
micos fuisse nuptiis in aliqua ipsarum parte; sed 
multo 88tate nostra peccant perniciosius qui earum 
naturam, perfectam expletamque omnibus suis 
numeris et partibus, malunt funditus pervertere. 
Atque hujus rei caussa in eo praecipue sita est, 
quod imbuti falsse philosophiae opinionibus cor- 
ruptaque consuetudine animi plurimorum, nihil 
tam moleste ferunt, quam subesse et parere; acer- 
rimeque laborant, ut non modo singuli homines, 
sed etiam familife atque omnis humana societas 
imperium Dei superbe contemnant. — Cum vero 
et familiae et totius humanae societatis in matri- 
monio fons et origo consistat, illud ipsum jurisdi- 
ctioni Ecclesise subesse nullo modo patiuntur ; 
imo dejicere ab omni sanctitate contendunt, et in 
illarum rerum exiguum sane gyrum compellere, 



1 Cap. 26 de sponsal.; capp. 13, 15, 29 de sponsal. et matr.; 
et alibi. 

2 Cap. 1 de convers. infid.; capp. 5 et 6 de eo qui duxit in 
matrim. 

3 Capp. 3, 5 et 8 de sponsal. et matrim. — Trid. sess. xxiv, 
cap. 3 de reform. matrim. 

4 Cap. 7 de divort. 



— 303 — 

quse auctoribus hominibus institutae sunt, et jure 
civili populorum reguntur atque administrantur. 
Unde sequi necesse erat, ut principibus reipublicse 
jus in connubia omne tribuerent, nullum Eccle- 
sia3 esse decernerent ; quse si quando potestatem 
ejus g-eneris exercuit, id ipsum esse aut indulgen- 
tia principum, aut injuria factum. Sed jam tem- 
pus esse inquiunt, ut qui rempublicam gerunt, 
iidem sua jura fortiter vindicent , atque omnem 
conjugiorum rationem arbitrio suo moderari ag- 
grediantur. — Hinc illa nata , quae matrimonia 
civilia vulgo appellantur; hinc scitse leges de 
caussis, quse conjugiis impedimento sint; hinc ju- 
diciales sententise de contractibus conjugalibus, 
jure ne initi fuerint, an vitio. Postremo omnem 
facultatem in hoc genere juris constituendi et di- 
cundi videmus Ecclesise catholicse preereptam tanto 
studio, ut nulla jam ratio habeatur nec divinae 
potestatis ejus , nec providarum legum, quibus 
tamdiu vixere gentes, ad quas urbanitatis lumen 
cum christiana sapientia pervenisset. 

Attamen Naturalistce iique omnes , qui reipu- 
blicse numen se maxime colere profitentes, malis 
hisce doctrinis totas civitates miscere nituntur, 
non possunt reprehensionem falsitatis effugere. 
Etenim cum matrimonium habeat Deum aucto- 
rem , fueritque vel a principio qusedam Incarna- 
tionis Verbi Dei adumbratio , idcirco inest in eo 
sacrum et religiosum quiddam, non adventitium, 
sed ingenitum, non ab hominibus acceptum, sed 
natura insitum. Quocirca Innocentius III l et Ho- 
norius III 2, decessores Nostri , non injuria nec 
temere affirmare potuerunt, apud fideles et infl,- 
deles existere Sacramentum conjugii. Testantur 
et monumenta antiquitatis et mores atque insti- 
tuta populorum , qui ad humanitatem magis ac- 
cesserant et exquisitiore juris et sequitatis cogni- 
tione praestiterant: quorum omnium mentibus in- 

1 Cap. 8 de divort. 2 Cap. 11 de transact. 



— 104 — 

formatum anticipatumque fuisse constat , ut cum 
de matrimonio cogitarent, forma occurreret rei 
cum religione et sanctitate conjunctae. Hanc ob 
caussam nuptise apud illos non sine cseremonns 
religionum, auctoritate pontificum, ministerio sa- 
cerdotum fieri saepe consueverunt. — Ita magnam 
in animis cselesti doctrina carentibus vim habuit 
natura rerum, memoria originum, conscientia ge- 
neris humani ! — Igitur cum matrimonium sit sua 
vi, sua natura, sua sponte sacrum, consentaneum 
est, ut regatur ac temperetur non principum im- 
perio, sed divina auctoritate Ecclesise, quae rerum 
sacrarum sola habet magisterium. — Deinde con- 
sideranda sacramenti dignitas est , cujus acces- 
sione matrimonia christianorum evasere longe no- 
bilissima. De sacramentis autem statuere et prae- 
cipere, ita, ex voluntate Christi, sola potest et 
debet Ecclesia, ut absonum sit plane potestatis 
ejus vel minimam partem ad gubernatores rei ci- 
vilis velle esse translatam. — Postremo magnum 
pondus est, magna vis historiae, qua luculenter 
docemur, potestatem legiferam et judicialem , de 
qua loquimur, libere constanterque ab Ecclesia 
usurpari consuevisse iis etiam temporibus, quando 
principes reipublicse consentientes fuisse aut con- 
niventes in ea re, inepte et stulte fingeretur. II- 
lud enim quam incredibile, quam absurdum, Chri- 
stum Dominum damnasse polygamiae repudiique 
inveteratam cousuetudinem delegata sibi a pro- 
curatore provinciae vel a principe Judseorum po- 
testate; similiter Paullum Apostolum divortia in- 
cestasque nuptias edixisse non licere, cedentibus 
aut tacite mandantibus Tiberio, Caligola, Nerone! 
Neque illud unquam homini sanae mentis potest 
persuaderi, de sanctitate et firmitudine conjugii *, 
de nuptiis servos inter et ingenuas 2 , tot esse ab 
Ecclesia conditas leges, impetrata facultate ab Im- 
peratoribus romanis, inimicissimis nomini chri- 

1 Can. Apoat. 16, 17, 18. * Philosophum. Oxon. 1851. 



— 105 — 

stiano, quibus nihil tam fuit propositum , quam vi 
et csede religionem Christi opprimere adolescen- 
tem : prsesertim cum jus illud ab Ecclesia profe- 
ctum a civili jure interdum adeo dissideret, ut 
Ignatius Martyr *, Justinus 2 , Athenagoras 3 et 
Tertullianus 4 , tamquam injustas vel adulterinas 
publice traducerent nonnullbrum nuptias, quibus 
tamen imperatorise leges favebant. — Postea vero 
quam ad christianos Tmperatores potentatus omnis 
reciderat, Pontifices maximi et Episcopi in Concilia 
congregati, eadem semper cum libertate conscien- 
tiaque juris sui, de matrimoniis jubere vetare 
perseverarunt quod utile esse, quod expedire tem- 
poribus censuissent, utcumque discrepans ab in- 
stitutis civilibus videretur. Nemo ignorat quam 
multa de impedimentis ligaminis, voti, disparitatis 
cultus, consanguinitatis, criminis, publicse hone- 
statis in Conciliis Illiberitano 5 , Arelatensi 6 , Chal- 
cedonensi 7 , Milevitano II 8 aliisque , fuerint ab 
Ecclesise prsesulibus constituta, quse a decretis jure 
imperatorio sancitis longe saepe distarent. — Quin 
tantum abfuit, ut viri principes sibi adsciscerent 
in matrimonia christiana potestatem , ut potius 
eam, quanta est, penes Ecclesiam esse agnosce- 
rent et declararent. Revera Honorius, Theodosius 
junior, Justinianus 9 fateri non dubitarunt, in iis 
rebus quse nuptias attingant, non amplius quam 
custodibus et defensoribus sacrorum canonum sibi 
esse licere. Et de connubiorum impedimentis si 
quid per edicta sanxerunt, caussam docuerunt non 
inviti, nimirum id sibi sumpsisse ex Ecclesiae per- 
missu atque auctoritate i° ; cujus ipsius judicium 
exquirere et reverenter accipere consueverunt in 

1 Epist. ad Polycarp. c. 5. 2 Apolog. raaj. n. 15. 

3 Legat. pro Christian. nn. 32, 33. 

4 De coron. milit. cap. 13. 

5 De Aguirre, Conc. Hispan. tom. i, can. 13, 15, 16, 17. 

6 Harduin., Act. Concil. tom. i, can. 11. 

7 Ibid. can. 16. 8 nMd. can. 17. 

9 Novel. 137. 

10 Tejer, Matrim. ex instit. Christ. Pest, 1835. 



— 106 — 

controversiis de honestate natalium *, de divor- 
tiis 2 , denique de rebus omnibus cum conjugali 
vinculo necessitudinem quoquo modo habentibus 3 . 
— Igitur jure optimo in Concilio Tridentino defi- 
nitum est, in Ecclesise potestate esse impedimenta 
matrimonium dirimentia constituere 4 , et caus- 
sas matrimoniales ad judices ecclesiasticos spe- 
ctare 5 . 

Nec quemquam moveat illa tantopere a Regali- 
stis praedicata distinctio, vi cujus contractum nu- 
ptialem a sacramento disjung-unt, eo sane consilio, 
ut, Ecclesise reservatis sacramenti rationibus con- 
tractum tradant in potestatem arbitriumque prin- 
cipum civitatis. — Etenirn non potest hujusmodi 
distinctio, seu verius distractio, probari; cum ex- 
ploratum sit in matrimonio christiano contractum 
a sacramento non esse dissociabilem ; atque ideo 
non posse contractum verum et legitimum consi- 
stere, quin sit eo ipso sacramentum. Nam Chri- 
stus Dominus dignitate sacramenti auxit matri- 
monium; matrimonium autem est ipse contractus, 
si modo sit factus jure. — Huc accedit, quod ob 
hanc caussam matrimonium est sacramentum, quia 
est sacrum signum et efficiens gratiam, et imagi- 
nem referens mysticarum nuptiarum Christi cum 
Ecclesia. Istarum autem forma ac figura illo ipso 
exprimitur summse conjunctionis vinculo, quo vir 
et mulier inter se conligantur, quodque aliud nihil 
est, nisi ipsum matrimonium. Itaque apparet, o- 
mne inter christianos justum conjugium in se et 
per se esse sacramentum : nihilque mag-is abhor- 
rere a veritate , quam esse sacramentum decus 
quoddam adjunctum, aut proprietatem allapsam 
extrinsecus quse a contractu disjungi ac disparari 
hominum arbitratu queat. — Quapropter nec ra- 
tione efficitur, nec teste temporum historia com- 
probatur potestatem in matrimonia christianorum 

1 Cap. 3 de ordin. cognit. 2 Cap. 3 de divort. 

3 Cap. 13 qui filii sint legit. 4 Trid. sess. xxiv, can. 4. 

5 Ibid. can. 12. 



— 107 — 

ad principes reipublicae esse jure traductam. guod 
si hac in re alienum violatum jus est, nemo pro- 
fecto dixerit esse ab Ecclesia violatum. 

(Jtinam vero Naturalistarum oracula, ut sunt 
plena falsitatis et injustitiae, ita non etiam essent 
fecunda detrimentorum et calamitatum. Sed facile 
est pervidere quantam profanata conjugia perni- 
ciem attulerint ; quantam allatura sint universa3 
hominum communitati. — Principio quidem lex est 
provisa divinitus, ut quse Deo et natura auctoribus 
instituta sunt , ea tanto plus utilia ac salutaria 
experiamur, quanto magis statu nativo manent 
integra atque incommutabilia; quandoquidem pro- 
creator rerum omnium Deus probe novit quid sin- 
gularum institutioni et conservationi expediret, 
cunctasque voluntate et mente sua sic ordinavit, 
ut suum unaquaeque exitum convenienter habi- 
tura sit. At si rerum ordinem providentissime 
constitutum immutare et perturbare hominum te- 
meritas aut improbitas velit, tum vero etiam sa- 
pientissime atque utilissime instituta aut obesse 
incipiunt, aut prodesse desinunt, vel quod vim ju- 
vandi mutatione amiserint , vel quod tales Deus 
ipse pcenas malit de mortalium superbia atque 
audacia sumere. Jamvero qui sacrum esse matri- 
monium negant, atque omni despoliatum sancti- 
tate in rerum profanarum conjiciunt genus, ii 
pervertunt fundamenta naturse , et divinse provi- 
dentise tum consiliis repugnant, tum instituta, 
quantum potest, demoliuntur. Quapropter mirum 
esse non debet, ex hujusmodi conatibus insanis 
atque impiis eam generari malorum segetem, qua 
nihil est saluti animorum, incolumitatique reipu- 
blicae perniciosius. 

Si consideretur quorsum matrimoniorum perti- 
neat divina institutio, id erit evidentissimum, in- 
cludere in illis voluisse Deum utilitatis et salutis 
publicae uberrimos fontes. Et sane, prseter quam 
quod propagationi generis humani prospiciunt, 
illuc quoque pertinent, ut meliorem vitam conju- 



— 108 — 

gum beatioremque efficiant; idque pluribus caus- 
sis, nempe mutuo ad necessitates sublevandas ad- 
jumento , amore constanti et fideli , communione 
omnium bonorum, gratia cselesti, quse a sacra- 
mento proficiscitur. Eadem vero plurimum pos- 
sunt ad familiarum salutem ; nam matrimonia 
quamdiu sint congruentia naturse , Deique consi- 
liis apte conveniant, firmare profecto valebunt a- 
nimorum concordiam inter parentes, tueri bonam 
institutionem liberorum, temperare patriam pote- 
statem proposito divinse potestatis exemplo , fi- 
lios parentibus, famulos Eeris facere obedientes. 
Ab ejusmodi autem conjugiis expectare civitates 
jure possunt genus et sobolem civium, qui probe 
animati sint, Deique reverentia atque amore as- 
sueti, sui officii esse ducant juste et legitime im- 
perantibus obtemperare, cunctos diligere, lsedere 
neminem. 

Hos fructus tantos ac tam pra;claros tamdiu 
matrimonium revera genuit , quamdiu munera 
sanctitatis, unitatis, perpetuitatisque retinuit, a qui- 
bus vim omnem accipit frugiferam et salutarem; 
neque est dubitandum similes paresque ingenera- 
turum fuisse, si semper et ubique in potestatem 
fidemque faisset Ecclesise, quse illorum munerum 
est fidissima conservatrix et vindex. — Sed quia 
modo passim libuit humanum jus in locum natu- 
ralis et divini supponere, delefi non solum coepit 
matrimonii species ac notio praestantissima, quam 
in animis hominum impresserat et quasi consigna- 
verat natura ; sed in ipsis etiam Christianorum 
conjugiis , hominum vitio , multum vis illa debi- 
litata est magnorum bonorum procreatrix. Quid 
est enim boni quod nuptiales afferre possint so- 
cietates, unde abscedere christiana religio jubetur, 
quse parens est omnium bonorum , maximasque 
alit virtutes, excitans et impellens ad decus omne 
generosi animi atque excelsi ? Illa igitur semota 
ac rejecta, redigi nuptias oportet in servitutem 
vitiosse hominum naturae et pessimarum domina- 



— IC9 — 

rum cupiditatum, honestatis naturalis parum va- 
lido defensas patrocinio. Hoc fonte multiplex de- 
rivata pernicies, non modo in privatas familias, 
sed etiam in civitates influxit. Etenim salutari 
depulso Dei metu, sublataque curarum levatione, 
quss nusquam alibi est quam in religione chri- 
stiana major, persaepe fit, quod est factu proclive, 
ut vix ferenda matrirnonii munera et officia vi- 
deantur ; et liberari nimis multi vinculum velint, 
quod jure humano et sponte nexum putant, si 
dissimilitudo ing-eniorum, aut discordia, aut fides 
ab alterutro violata , aut utriusque consensus, 
aliaeve caussse liberari suacleant oportere. Et si 
forte satis fieri procacitati voluntatum lege prohi- 
beatur, tum iniquas clamant esse leges, inhuma- 
nas, cum jure civium liberorum pugnantes; qua- 
propter omnino videndum ut , illis antiquatis 
abrog-atisque, licere divortia humaniore lege de- 
cernatur. 

Nostrorum autem temporum legumlatores, cum 
eorumdem juris principiorum tenaces se ac stu- 
diosos profiteantur, ab illa hominum improbitate, 
quam diximus, se tueri non possunt, etiamsi ma- 
xime velint : quare cedendum temporibus ac di- 
vortiorum concedenda facultas. — Quod historia 
idem ipsa declarat. Ut enim alia praetereamus, 
exeunte saeculo superiore, in illa non tam pertur- 
batione quam deflagratione Galliarum, cum so- 
cietas omnis, amoto Deo, profanaretur, tum de- 
mum placuit ratas legibus esse conjugum disces- 
siones. Easdem autem leges renovari hoc tempore 
multi cupiunt, propterea quod Deum et Ecclesiam 
pelli e medio ac submoveri volunt a societate con- 
junctionis humanae ; stulte putantes extremum 
grassanti morum corruptelse remedium ab ejus- 
modi legibus esse quaerendum. 

At vero quanti materiam mali in se divortia 
contineant, vix attinet dicere. Eorum enim caussa 
fiunt maritalia fcedera mutabilia; extenuatur mu- 
tua benevolentia ; infidelitati perniciosa incita- 



— 110 — 

menta suppeditantur ; tuitioni atque institutioni 
liberorum nocetur ; dissuendis societatibus dome- 
sticis praebetur occasio; discordiarum inter fami- 
lias semina sparguntur ; minuitur ac deprimitur 
dignitas mulierum, quae in periculum veniunt ne, 
cum libidini virorum inservierint, pro derelictis 
habeantur. — Et quoniam ad perdendas familias, 
frangendasque regnorum opes nihil tam valet, 
quam corruptela morum , facile perspicitur, pro- 
speritati famiiiarum ac civitatum maxime inimica 
esse divortia, quae a depravatis populorum mo- 
ribus nascuntur, ac, teste rerum usu, ad vitiosio- 
res vitse privatse et publicse consuetndines aditum 
januamque patefaciunt. — Multoque esse graviora 
haec mala constabit, si consideretur, frenos nul- 
los futuros tantos, qui concessam semel divortio- 
rum facultatem valeant intra certos , aut ante 
provisos, limites coercere. Magna prorsus est vis 
exemplorum, major cupiditatum: hisce incitamen- 
tis fieri debet, ut divortiorum libido latius quotidie 
serpens plurimorum animos invadat, quasi morbus 
contagione vulgatus, aut agmen aquarum, supe- 
ratis aggeribus, exundans. 

Hsec certe sunt omnia per se clara ; sed reno- 
vanda rerum gestarum memoria fiunt clariora. — 
Simul ac iter divortiis tutum lege prsestari ccepit, 
dissidia, simultates, secessiones plurimum crevere; 
et tanta est vivendi turpitudo consecuta, ut eos 
ipsos, qui fuerant talium discessionum defensores, 
facti poenituerit; qui nisi contraria lege remedium 
mature quaesissent, timendum erat, ne prseceps in 
suam ipsa perniciem respublica dilaberetur. — Ro- 
mani veteres prima divortiorum exempla dicuntur 
inhorruisse; sed non longa mora sensus honestatis 
in animis obstupescere, moderator cupiditatis pu- 
dor interire, fidesque nuptialis tanta cum licentia 
violari coepit, ut magnam veri similitudinem ha- 
bere videatur quod a nonnullis scriptum legimus, 
mulieres non mutatione consulum, sed maritorum 
enumerare annos consuevisse. — Pari modo apud 



— 111 — 

Protestantes principio quidem leges sanxerant, ut 
divortia fieri liceret certis de caussis , iisque non 
sane multis: istas tamen propter rerum similium 
affinitatem , compertum est in tantam multitudi- 
nem excrevisse apud Germanos, Americanos, a- 
liosque, ut qui non stulte sapuissent, magnopere 
deflendam putarint infinitam morum depravatio- 
nem, atque intolerandam legum temeritatem. — 
Neque aliter se res habuit in civitatibus catholici 
nominis: in quibus si quando datus est conjugio- 
rum discidiis locus , incommodorum , quae conse- 
cuta sunt, multitudo opinionem legislatorum longe 
vicit. Nam scelus plurimorum fuit, ad omnem 
malitiam fraudemque versare mentem, ac per sae- 
vitiam adhibitam, per injurias, per adulteria fin- 
gere caussas ad illud impune dissolvendum, cujus 
pertsesum esset, conjunctionis maritalis vinculum: 
idque cum tanto publicse honestatis detrimento, 
ut operam emendandis legibus quamprimum dari 
omnes judicaverint oportere. — Et quisquam du- 
bitabit, quin exitus seque miseros et calamitosos 
habiturse sint leges divortiorum fautrices, sicubi 
forte in usum setate nostra revocentur? Non est 
profecto in hominum commentis vel decretis fa- 
cultas tanta, ut immutare rerum naturalem indo- 
lem conformationemque possint: quapropter parum 
sapienter publicam felicitatem interpretantur, qui 
germanam matnmonii rationem irapune perverti 
posse putant; et, qualibet sanctitate cum religionis 
tum Sacramenti posthabita, diffingere ac defor- 
mare conjugia turpius velle videntur, quam ipsa 
ethnicorum instituta consuevissent. Ideoque nisi 
consilia mutentur, perpetuo sibi metuere familise 
et societas humana debebunt, ne miserrime conji- 
ciantur in illud rerum omnium certamen atque 
discrimen, quod est Socialistarum ac Communi- 
starum flagitiosis gregibus jamdiu propositum. — 
Unde liquet quam absonum et absurdum sit pu- 
blicam salutem a divortiis expectare, quse potius 
in certam societatis perniciem sunt evasura. 



— 112 — 

Igitur confitendum est, de communi omnium 
populorum bono meruisse optime Ecclesiam ca- 
tholicam , sanctitati et perpetuitati conjugiorum 
tuendse semper intentam ; nec exiguam ipsi gra- 
tiam deberi, quod legibus civicis centum jam an- 
nos in hoc genere multa peccantibus palam recla- 
maverit *; quod haeresim deterrimam Protestantium 
de divortiis et repudiis anathemate perculerit 2 ; 
quod usitatam grsecis diremptionem matrimonio- 
rum multis modis damnaverit 3 ; quod irritas esse 
nuptias decreverit ea conditione initas , ut ali- 
quando dissolvantur 4 ; quod demum vel a prima 
setate leges imperatorias repudiarit, quse divortiis 
et repudiis perniciose favissent 5 . — Pontifices 
vero maximi qucties restiterunt principibus po- 
tentissimis, divortia a se facta ut rata Ecclesise 
essent minaciter petentibus, toties existimandi sunt 
non modo pro incolumitate religionis, sed etiam 
pro humanitatis gentium propugnavisse. Quam 
ad rem omnis admirabitur posteritas invicti animi 
documenta a Nicolao I edita adversus Lotharium; 
ab Urbano II et Paschali II adversus Philippum I 
regem Galliarum; a Cselestino III et Innocentio III 
adversus Philippum II principem Galliarum ; a 
Clemente VII et Paullo III adversus Henricum VIII; 
denique a Pio VII sanctissimo fortissimoque Pon- 
tifice adversus Napoleonem I, secundis rebus et 
magnitudine imperii exultantem. 

Quse cum ita sint, omnes gubernatores admini- 
stratoresque rerum publicarum, si rationem sequi, 



1 Pius VI, epist. ad episc. Lucion. 20 Maji 1793. — Pius VII, 
litt. encycl. die 17 Febr. 1809, et Const. dat. die 19 Jul. 1817. 
- Pius VIII, litter. encycl. die 29 Maji 1829. — Grego- 
rius XVI, Const. dat. die 15 Augusti 1832. — Pius IX alloc. 
habit. die 22 Sept. 1852. 

2 Trid. sess. xxiv, can. 5 et 7. 

3 Concil. Floren., et Instr. Eug. IV ad Armenos. — Be- 
ned. XIV, Const. Etsi pastoralis, 6 Maji 1742. 

4 Cap. ? de condit. appos. 

5 Ilieron., epist. 79 ad Ocean. — Ambros., lib. vni in 
cap. 16 Lucae, n. 5. — August., de nuptiis, cap. 10. 



— 113 — 

si sapientiam, si ipsam populorum utilitatem vo- 
luissent, malle debuerant sacras de matrimonio 
leges intactas manere, oblatumque Ecclesiae adju- 
mentum in tutelam morum prosperitatemque fa- 
miliarum adhibere, quarn ipsam vocare Ecclesiam 
in suspicionem inimicitiae, et in falsam atque ini- 
quam violati juris civilis insimulationem. 

Eoque magis, quod Ecclesia catholica, ut in re 
nulla potest ab religione officii et defensione juris 
sui declinare, ita maxime solet esse ad benigni- 
tatem indulgentiamque proclivis in rebus omni- 
bus, quae cum incolumitate jurium et sanctitate 
officiorum suorum possunt una consistere. Quam 
ob rem nihil unquam de matrimoniis statuit, quin 
respectum habuerit ad statum communitatis, ad 
conditiones populorum ; nec semel suarum ipsa 
legum prsescripta, quoad potuit, mitigavit, quando 
ut mitigaret caussse justae et graves impulerunt. 
— Item non ipsa ignorat neque diffitetur, sacra- 
mentum matrimonii, cum ad conservationem quo- 
que et incrementum societatis humanae dirigatur, 
cognationem et necessitudinem habere cum rebus 
ipsis humanis , quse matrimonium quidem conse- 
quuntur, sed in genere civili versantur: de quibus 
rebus jure decernunt et cognoscunt qui rei pu- 
blicse praesunt. 

Nemo autem dubitat, quin Ecclesife conditor 
Jesus Christus potestatem sacram voluerit esse a 
civili distinctam, et ad suas utramque res ag-endas 
liberam atque expeditam ; hoc tamen adjuncto, 
quod utrique expedit , et quod interest omnium 
hominum, ut conjunctio inter eas et concordia 
intercederet , in iisque rebus quoe sint, diversa 
licet ratione, communis juris et judicii, altera, cui 
sunt humana tradita opportune et congruenter ab 
altera penderet, cui sunt caelestia concredita. Hu- 
jusmodi autem compositione , ac fere harmonia, 
non solum utriusque potestatis optima ratio con- 
tinetur, sed etiam opportunissimus atque efficacis- 

Epist. Encycl, Leonis PP. XIII 8 



- ]14 — 

simus modus juvandi hominum g*enus in eo quod 
pertinet ad actionem vitse et ad spem salutis 
sempiternae. Etenim sicut hominum intelligentia, 
quemadmodum in superioribus Encyclicis Litteris 
ostendimus, si cum fide christiana conveniat, mul- 
tum nobilitatur multoque evadit ad vitandos ac 
repellendos errores munitior, vicissimque fides non 
parum prsesidii ab intelligentia mutuatur; sic pa- 
riter, si cum sacra Ecclesise potestate civilis au- 
ctoritas amice congruat, magna utrique necesse 
est fiat utilitatis accessio. Alterius enim amplifi- 
catur dignitas, et, religione praeeunte, numquam 
erit non justum imperium: alteri vero adjumenta 
tutelae et defensionis in publicum fidelium bonum 
suppeditantur. 

Nos igitur, harum rerum consideratione per- 
moti, cum studiose alias, tum vehementer in prse- 
senti viros principes in concordiam atque amici- 
tiam jungendam iterum hortamur; iisdemque pa- 
terna cum benevolentia veluti dexteram primi 
porrigimus, oblato supremae potestatis Nostrse auxi- 
lio, quod tanto magis est hoc tempore necessa- 
rium, quanto jus imperandi plus est in opinione 
hominum, quasi accepto vulnere, debilitatum. In- 
censis jam procaci libertate animis, et omne im- 
perii, vel maxime legitimi, jug*um nefario ausu 
detrectantibus , salus publica postulat, ut vires 
utriusque potestatis consocientur ad prohibenda 
damna, quae non modo Ecclesiae, sed ipsi etiam 
civili societati impendent. 

Sed cum amicam voluntatum conjunctionem 
valde suademus , precamurque Deum , principem 
pacis, ut amorem concordia? in animos cunctorum 
hominum injiciat , tum temperare Nobis ipsi non 
possumus, quin Vestram industriam, Venerabiles 
Fratres, Vestrum studium ac vigilantiam, quse in 
Vobis summa esse intelligimus , magis ac magis 
hortando incitemus. Quantum contentione assequi, 
quantum auctoritate potestis , date operam , ut 
apud gentes fidei Vestrae commendatas integra 



— 115 — 

atque incorrupta doctrina retineatur, quam Chri- 
stus Dominus et caelestis voluntatis interpretes 
Apostoli tradiderunt, quamque Ecclesia catholica 
religiose ipsa servavit, et a Christifidelibus servari 
per omnes setates jussit. 

Praecipuas curas in id insumite, ut populi abun- 
dent prgeceptis sapientise christianse, semperque 
memoria teneant matrimonium non voluntate ho- 
minum , sed auctoritate nutuque Dei fuisse initio 
constitutum, et hac lege prorsus ut sit unius ad 
unam : Christum vero novi Fcederis auctorem illud 
ipsum ex officio naturse in Sacramenta transtu- 
lisse , et quod ad vinculum spectat , legiferam et 
judicialem Ecclesise sua3 adtribuisse potestatem. 
Quo in genere cavendum magnopere est, ne in 
errorem mentes inducantur a fallacibus conclu- 
sionibus adversariorum , qui ejusmodi potestatem 
ademptam Ecclesise vellent. Similiter omnibus ex- 
ploratum esse debet, si qua conjunctio viri et 
mulieris inter Christifideles citra Sacramentum 
contrahatur, eam vi ac ratione justi matrimonii 
carere ; et quamvis convenienter legibus civicis 
facta sit, tamen pluris esse non posse , quam ri- 
tum aut morem, jure civili introductum ; jure au- 
tem civili res tantuminodo ordinari atque admini- 
strari posse, quas matrimonia efferunt ex sese in 
genere civili, et quas gigni non posse manifestum 
est, nisi vera et legitima illarum caussa, scilicet 
nuptiale vinculum, existat. — Haec quidem omnia 
probe cognita habere maxime sponsorum refert, 
quibus etiam probata esse debent et notata ani- 
mis, ut sibi liceat hac in re morem legibus gerere; 
ipsa non abnuente Ecclesia, quse vult atque optat 
ut in omnes partes salva sint matrimoniorum ef- 
fecta , et ne quid liberis detrimenti afferatur. — 
In tanta autem confusione sententiarum, quse ser- 
punt quotidie longius, id quoque est cognitu ne- 
cessarium, solvere vinculum conjugii inter chri- 
stianos rati et consummati nullius in potestate 
esse ; ideoque manifesti criminis reos esse, si qui 



— 116 — 

forte conjuges , quaecumque demum caussa esse 
dicatur, novo se matrimonii nexu ante implicare 
velint , quam abrumpi primum morte contigerit. 
— Quod si res eo devenerint, ut convictus ferri 
diutius non posse videatur, tum vero Ecclesia sinit 
alterum ab altera seorsum agere , adhibendisque 
curis ac remediis ad conjug-um conditionem ac- 
commodatis, lenire studet secessionis incommoda; 
nec unquam committit , ut de reconcilianda con- 
cordia aut non laboret aut desperet. — Verum haec 
extrema sunt ; quo facile esset non descendere si 
sponsi non cupiditate acti, sed prassumptis cogi- 
tatione tum officiis conjugum, tum caussis conju- 
giorum nobilissimis, ea qua sequum est mente ad 
matrimonium accederent ; neque nuptias antever- 
terent continuatione quadam serie^ue flagitiorum, 
irato Deo. Et ut omnia paucis complectamur, tunc 
matrimonia placidam quietamque constantiam ha- 
bitura sunt , si conjuges spiritum vitamque hau- 
riant a virtute religionis, quae forti invictoque 
animo esse tribuit; quae efficit ut vitia, si qua sint 
in personis, ut distantia morum et ingeniorum, 
ut curarum maternarum pondus , ut ^ducationis 
liberorum operosa sollicitudo, ut comites vitse la- 
bores, ut casus adversi non solum moderate, sed 
etiam libenter perferantur. 

Illud etiam cavendum est, ne scilicet conjugia 
facile appetantur cum alienis a catholico nomine; 
animos enim de disciplina religionis dissidentes 
vix sperari potest futuros esse cetera concordes. 
Quin imo ab ejusmodi conjugiis ex eo maxime 
perspicitur esse abhorrendum, quod occasionem 
prsebent vetitse societati et communicationi rerum 
sacrarum, periculum religioni creant conjugis ca- 
tholici, impedimento sunt bona3 institutioni libe- 
rorum, et perssepe animos impellunt, ut cunctarum 
relig-ionum a^quam habere rationem assuescant, 
sublato veri falsique discrimine. — Postremo loco, 
cum probe intelligamus , alienum esse a caritate 
Nostra neminem oportere, auctoritati fidei et pie- 



— 117 — 

tati Vestrse, Venerabiles Fratres, illos commenda- 
mus, valde quidem miseros, qui sestu cupiditatum 
abrepti, et salutis suse plane immemores contra 
fas vivunt , haud legitimi matrimonii vincuio 
conjuncti. In his ad officium revocandis homini- 
bus Vestra sollers industria versetur: et cum per 
Vos ipsi, tum interposita virorum bonorum opera, 
modis omnibus contendite, ut sentiant se flagi- 
tiose fecisse, agant nequitise poenitentiam, et ad 
justas nuptias ritu catholico ineundas animum 
inducant. 

Hsec de matrimonio christiano documenta ac 
prsecepta, quae per has litteras Nostras Vobiscum, 
Venerabiles Fratres , communicanda censuimus, 
facile videtis, non minus ad conservationem civilis 
communitatis, quam ad salutem hominum sem- 
piternam magnopere pertinere. — Faxit igitur 
Deus ut quanto plus habent illa momenti et pon- 
deris, tanto dociles promptosque magis ad paren- 
dum animos ubique nanciscantur. Hujus rei gra- 
tia , supplice atque humili prece omnes pariter 
opem imploremus beatae Mariae Virginis Immacu- 
latae, quee, excitatis mentibus ad obediendum fi~ 
dei, matrem se et adjutricem hominibus impertiat. 
Neque minore studio Petrum et Paullum obsecre- 
mus Principes Apostolorum, domitores supersti- 
tionis, satores veritatis, ut ab eluvione renascen- 
tium errorum humanum genus firmissimo patro- 
cinio tueantur. 

Interea caelestium munerum auspicem et singu- 
laris benevolentiae Nostra? testem, Vobis omnibus, 
Venerabiles Fratres, et populis vigilantise Vestrse 
commissis, Apostolicam Benedictionem ex animo 
impertimus. 

Datum Romse apud S. Petrum, die x februarii 
anno mdccclxxx, Pontificatus Nostri anno se- 
cundo. 

LEO PP. XIII. 



EPISTOLA ENCYCLICA 

DE POLITICO PRINCIPATU 



LEO PP. XIII. 
VENERABILES FRATRES 

SALDTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM 

Diuturnum illud teterrimumque bellum, adver- 
sus divinam Ecclesise auctoritatem susceptum, il- 
luc, quo proclive erat, evasit; videlicet in commune 
periculum societatis huinanae, ac nominatim civilis 
principatus, in quo salus publica maxime nititur. 
— Quod hac potissimum aetate nostra factum esse 
apparet Cupiditates enim populares quamlibet im- 
perii vim audacius hodie recusant , quam antea: 
et tanta est passim licentia, tam crebrae seditiones 
ac turbae , ut iis qui res publicas g*erunt non so- 
lum denegata ssepe obtemperatio, sed ne satis 
quidem tutum incolumitatis praesidium relictum 
esse videatur. Diu quidem data est opera , ut illi 
in contemptum atque odium venirent multitudini, 
conceptaeque flammis invidise jam erumpentibus, 
satis exiguo intervallo summorum principum vita 
pluries est aut occultis insidiis aut apertis latro- 
ciniis ad internecionem expetita. Cohorruit tota 
nuper Europa ad potentissimi Imperatoris infan- 
dam necem : attonitisque adhuc prae sceleris ma^ 
gnitudine animis , non verentur perditi homines 



— 119 — 

in ceteros Europse principes minas terroresque 
vulgo jactare. 

Hsec, quse sunt ante oculos, communium rerum 
•discrimina, gravi Nos sollicitudine afficiunt, cum 
securitatem principum et tranquillitatem imperio- 
rum una cum populorum salute propemodum in 
singulas horas periclitantem intueamur. — Atqui 
tamen religionis christianse divina virtus stabili- 
tatis atque ordinis egregia firmamenta reipublicae 
peperit, simul ac in mores et instituta civitatum 
penetravit. Cujus virtutis non exiguus neque po- 
stremus fructus est aequa et sapiens in principibus 
et populis temperatio jurium atque officiorum. 
Nam in Christi Domini praeceptis atque exemplis 
mira vis est ad continendos tam qui parent, quam 
qui imperant in officio, tuendamque inter ipsos 
eam, quae maxime secundum naturam est, con- 
spirationem et quasi concentum voluntatum, unde 
gignitur tranquillus atque omni perturbatione ca- 
rens rerum publicarum cursus. — Quapropter cum 
regendae Ecclesise catholicae , doctrinarum Christi 
custodi et interpreti, Dei beneflcio praepositi si- 
mus, auctoritatis Nostrse esse judicamus, Venera- 
biles Fratres, publice commemorare quid a quo- 
quarn in hoc genere officii catholica veritas exigat; 
unde illud etiam emerget, qua via et qua ratione 
sit in tam formidoloso rerum statu saluti publicse 
consulendum. 

Etsi homo arrogantia quadam et contumacia 
incitatus frenos imperii depellere ssepe contendit, 
numquam tamen assequi potuit ut nemini pare- 
ret. Praeesse aliquos in omni consociatione homi- 
num et communitate cogit ipsa necessitas ; ne 
principio vel capite, a quo regatur, destituta so- 
cietas dilabatur et finem consequi probibeatur, 
cujus gratia nata et constituta est. — Verum si 
fieri non potuit, ut e mediis civitatibus politica 
potestas tolleretur, certe libuit omnes artes adhi- 
bere ad vim ejus elevandam, majestatemque mi- 
nuendam : idque maxime saeculo XVI, cum infe- 



— 120 — 

sta opinionuin novitas complurea infatuavit. Post 
illud tempus non solum ministrari sibi libertatem 
largius, quam par esset, multitudo contendit; sed 
etiam originem constitutionemque civilis hominum 
societatis visum est pro arbitrio confingere. Immo 
recentiores perplures, eorum vestigiis ingredien- 
tes qui sibi superiore sseculo philosophorum nomen 
inscripserunt , omnem inquiunt potestatem a po- 
pulo esse ; quare qui eam in civitate gerunt , ab 
iis non uti suam geri, sed ut a populo sibi man- 
datam, et hac quidem lege, ut populi ipsius vo- 
luntate , a quo mandata est , revocari possit. Ab 
his vero dissentiunt catholici homines, qui jus 
imperandi a Deo repetunt, velut a naturali neces- 
sarioque principio. 

Interest autem attendere hoc loco, eos, qui rei- 
publicse prsefuturi sint, posse in quibusdam caus- 
sis voluntate judicioque deligi multitudinis , non 
adversante neque repugnaute doctrina catholica. 
Quo sane delectu designatur princeps, non confe- 
runtur jura principatus : neque mandatur impe- 
rium, sed statuitur a quo sit gerendum. — Neque 
hic quseritur de rerum publicarum modis : nihil 
enim est, cur non Ecclesise probetur aut unius 
aut plurium principatus, si modo justus sit, et in 
communem utilitatem intentus. Quamobrem salva 
justitia, non prohibentur populi illud sibi genus 
comparare reipublicse, quod aut ipsorum iugenio, 
aut majorum institutis moribusque magis apte 
conveniat. 

Ceterum ad politicum imperium quod attinet, 
illud a Deo proficisci recte docet Ecclesia; id enim 
ipsa reperit sacris Litteris et monumeutis chri- 
stianse vetustatis aperte testatum ; neque praeterea 
ulla potest doctrina cogitari, quse sit magis aut 
rationi conveniens, aut principum et populorum 
saluti consentanea. 

Revera humani potentatus in Deo esse fontem, 
libri Veteris Testamenti pluribus locis pra?clare 
confirmant. Per me reges regnant. . . per me 



— 121 — 

principes imperant, et potentes decernunt justi- 
tiam !. Atque alibi: Praebete aures vos qui con- 
tinetis nationes,... quoniam data est a Deo po- 
testas vobis, et virtus ab Altissimo 2 . Quod libro 
Ecclesiastici idem continetur : In unamquamque 
gentem Deus prceposuit rectorem 3 . — Ista ta- 
men, quse Deo auctore didicerant , paullatim ho- 
mines ab ethnica superstitione dedocti sunt; quse 
sicut veras rerum species et notiones complures, 
ita etiam principatus germanam formam pulchri- 
tudinemque corrupit. Postmodo, ubi Evangelium 
christianum affulsit, veritati vanitas cessit, rur- 
sumque illud dilucere coepit , unde omnis aucto- 
ritas manat, nobilissimum divinumque principium. 
— Prse se ferenti atque ostentanti Prsesidi romano 
absolvendi condemnandi potestatem, Christus Do- 
minus, non haberes, respondit, potesta/em adver- 
sum me ullam, nisi tibi datum esset desuper 4 . 
Quem locum S. Aug-ustinus explanans, Discamus, 
inquit, quod dixit, quod et per Apostolum do- 
cuit, quia non est potestas nisi a Deo 5 . Do- 
ctrinse enim prseceptisque Jesu Christi Apostolo- 
rum incorrupta vox resonavit tamquam imag-o. 
Ad Romanos, principum ethnicorum imperio sub- 
jectos , Pauli est excelsa et plena gravitatis sen- 
tentia: Non est potestas nisi a Deo; ex quo tam- 
quam ex caussa illud concludit : Princeps Dei 
minister est 6 . 

Ecclesiae Patres hanc ipsam , ad quam fuerant 
instituti, doctrinam profiteri ac propagare dili- 
genter studuerunt. Non tribuamus , S. Augusti- 
nus ait, dandi regni et imperfi potestatem, nisi 
vero Deo 7 . In eamdem sententiam S. Joannes 
Chrysostomus, Quod principatus sint, inquit, et 
quod alii imperent, alii subjecti sint, neque o- 
mnia casu et temere ferantur... divinos esse 

1 Prov. viii, 15, 16. 2 Sap. vi, 3, 4. 

3 Eccli. xvii, 14. 4 Joan. xix, 11. 

5 Tract. cxvi in Joan. n. 5. 6 Ad Eom. xiii, 1, 4. 
7 De Civ. Dei, lib. v, c. 21. 



— 122 — 

sapientioe dico *. Id ipsum S. Gregorius Mag"nu3 
testatus est inquiens : Potestatem imperatoribus 
ac regibus cazlitus datam fatemur 2 . Immo san- 
cti Doctores eadem pmecepta etiam naturali ra- 
tionis lumine illustranda susceperunt , ut vel iis, 
qui rationem solam ducem sequuntur, omnino vi- 
deri recta et vera debeant. — Et sane homines 
in civili societate vivere natura jubet, seu verius 
auctor naturae Deus: quod perspicue demonstrant 
et maxima societatis conciliatrix loquendi facultas, 
et innatae appetitiones animi perplures, et res ne- 
cessariae multse -ac magni momenti, quas solitarii 
assequi homines non possimt, juncti et consociati 
cum alteris assequuntur. Nunc vero , neque exi- 
stere neque intelligi societas potest , in qua non 
aliquis temperet singulorum voluntates ut velut 
unum fiat ex pluribus, easque ad commune bo- 
num recte atque ordine impellat: voluit igitur 
Deus ut in civili societate essent, qui multitudini 
imperarent. — Atque illud etiam magnopere valet, 
quod ii, quorum auctoritate respublica administra- 
tur , debent cives ita posse cogere ad parendum, 
ut his plane peccatum sit non parere. Nemo autem 
hominum habet in se aut ex se, unde possit hu- 
jusmodi imperii vinculis liberam ceterorum volun- 
tatem constringere. Unice rerum omnium procrea- 
tori et legislatori Deo ea potestas est : quam qui 
exercent , tamquam a Deo secum communicatam 
exerceant necesse est. Unus est legislator et ju- 
dex, qui potest perdere et liberare 3 . Quod per- 
spicitur idem in omni genere potestatis. Eam, 
quae in sacerdotibus est, proficisci a Deo tam est 
cognitum, ut ii apud omnes populos ministri et 
habeantur et appellentur Dei. Similiter potestas 
patrumfamilias expressam retinet quamdam effi- 
giem ac formam auctoritatis, quse est in Deo, a 
quo omnis paternitas in ca?lis et in terra nomi- 

1 In epist. ad Eom. homil. xxm, n. 1. 
* Epist. lib. ii, epist. 61. 
3 Jacob. iv, 12. 



— 123 — 

natur i. Isto autem modo diversa genera pote- 
statis miras inter se habent similitudines, cum 
quidquid uspiam est imperii et auctoritatis, ejus 
ab uno eodemque mundi opifice et domino, qui 
Deus est, origo ducatur. 

Qui civilem societatem a libero hominum con- 
sensu natam volunt, ipsius imperii ortum ex eo- 
dem fonte petentes, de jure suo inquiunt aliquid 
unumquemque cessisse , et voluntate singulos in 
cjus se contulisse potestatem , ad quem summa 
illorum jurium pervenisset. Sed mag*nus est error 
non videre , id quod manifestum est , homines, 
cum non sint solivagum genus , citra liberam 
ipsorum voluntatem ad naturalem communitatem 
esse natos : ac prseterea pactum, quod praedicant, 
est aperte commentitium et fictum, neque ad im- 
pertiendum valet politicse potestati tantum virium, 
dignitatis, firmitudinis, quantum tutela rei pu- 
blicse et communes civium utilitates requirunt. Ea 
autem decora et praesidia universa tunc solum est 
habiturus principatus, si a Deo aug-usto sanctissi- 
moque fonte manare intelligatur. 

Qua sententia non modo verior, sed ne utilior 
quidem reperiri ulla potest. Etenim potestas re- 
ctorum civitatis, si quaedam est divinae potestatis 
communicatio , ob hanc ipsam caussam continuo 
adipiscitur digmitatem humana majorem : non il- 
lam quidem impiarn et perabsurdam, imperatori- 
bus ethnicis divinos honores affectantibus ali- 
quando expetitam, sed veram et solidam, eamque 
dono quodam acceptam beneficioque divino. Ex 
quo subesse cives et dicto audientes esse princi- 
pibus , uti Deo, oportebit non tam poenarum for- 
midine, quam verecundia majestatis, neque assen- 
tationis caussa , sed conscientia ofiicii. Qua re 
stabit in suo gradu long-e firmius collocatum im- 
perium. Etenim istius vim officii sentientes cives, 
fugiant necesse est improbitatem et contumaciam, 

1 Ad Ephes. m, 15. 



— 124 — 

quia sibi persuasum esse debet , qui politicae po- 
testati resistunt, hos divinae voluntati resistere ; qui 
honorem recusant principibus, ipsi Deo recusare. 

Ad hanc disciplinam Paullus Apostolns Romanos 
nominatim erudiit; ad quos de adhibeuda summis 
principibus reverentia scripsit tanta cum auctori- 
tate et pondere, ut nihil gravius prsecipi posse 
videatur. Omnis anima potestatibus sublimiori- 
bus subdita sit : non est enim potestas nisi a 
JDeo : quoe autem sunt , a Deo ordinatce sunt. 
Itaque qui resistit potestati , Dei ordinationi 
resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damna- 
tionem acquirunt.... Ideo necessitate subditi e- 
stote non solum propter iram, sed etiam propter 
conscientiam *. Et consentiens est Principis Apo- 
stolorum Petri in eodem genere praeclara senten- 
tia: Subjecti estote omni humance creaturce pro- 
pier Deum , sive regi quasi prcecellenti , sive 
ducibus tamquam a Deo missis ad vindictam 
malefactorum , laudem vero bonorum , quia sic 
est voluntas Dei 2 . 

Una illa hominibus caussa est non parendi, si 
quid ab iis postuletur quod cum naturali aut di- 
vino jure aperte repugnet: omnia enim, in quibus 
naturse lex vel Dei voluntas violatur, seque nefas 
est imperare et facere. Si cui igitur usuveniat, 
ut alterutrum malle cogatur, scilicet aut Dei aut 
principum jussa negligere, Jesu Christo parendum 
est reddere jubenti quce sunt Ccesaris Ccesari, 
quce sunt Dei Deo 3 , atque ad exemplum Aposto- 
lorum animose respondendum : Obedire oportet 
Deo magis quam hominibus 4 . Neque tamen est T 
cur abjecisse obedientiam , qui ita se gerant, ar- 
guantur ; etenim si principum voluntas cum Dei 
pug-nat voluntate et legibus, ipsi potestatis suse 
modum excedunt, justitiamque pervertunt : neque 
eorum tunc valere potest auctoritas, quse, ubi ju- 
stitia non est, nulla est. 

1 Ad Eom. xiii, 1, 2, 5. ^I Petr. ir, 13-15. 

3 Matth. xsii, 21. ^ Actor. v, 29. 



— 125 — 

Ut autem justitia retineatur in imperio, illud 
magnopere interest, eos qui civitates administrant 
intelligere, non privati cujusquam commodo politi- 
cam potestatem esse natam ; procurationemque 
reipublicae ad utilitatem eorum qui commissi sunt, 
non ad eorum quibus commissa est, geri oportere. 
Principes a Deo optimo maximo, unde sibi aucto- 
ritas data , exempla sumant : ejusque imaginem 
sibi in administranda republica proponentes , po- 
pulo praesint cum sequitate et fide, et ad eam, 
quae necessaria est, severitatem paternam carita- 
tem adhibeant. Hujus rei caussa sacrarum Litte- 
rarum oraculis monentur, sibimetipsis Regi re- 
gum et Domino dominantium aliquando rationem 
esse reddendam; si onicium deseruerint, fieri non 
posse ut Dei severitatem ulla ratione effugiant. 
Altissimus interrogabit opera vestra et cogita- 
tiones scrutaMtur. Quoniam cum essetis mini- 
stri regni illius, non recte judicastis... horrende 
et cito apparebit vobis, quoniam judicium du- 
rissimum his qui prmsunt fiet... Non enim sub- 
trahet personam cujusquam Deus, nec verebitur 
magnitudinem cujusquam, quoniam pusillum et 
magnum ipse fecit , et cequaliter cura est illi 
de omnibus. Fortioribus autem fortior instat 
cruciatio i. 

Quibus praeceptis rempublicam tuentibus, omnis 
seditionum vel caussa vel libido tollitur : in tuto 
futura sunt honos et securitas principum , quies 
et salus civitatum. Dignitati quoque civium optime 
consulitur : quibus in obedientia concessum est 
decus illud retinere, quod est hominis excellentise 
consentaneum. Intelligunt enim, Dei judicio non 
esse servum neque liberum; unum esse Dominum 
omnium, divitem in omnes qui invocant illum 2 , 
se autem idcirco subesse et obtemperare principi- 
bus , quod imaginem quodammodo referant Dei, 
cui sermre regnare est. 

1 Sap. vi, 4, 5, 6, 8, 9. « Ad Eom. x, 12. 



— 126 — 

Hoc vero semper egit Ecclesia, ut christiana 
ista civilis potestatis forma non mentibus solum 
inhaeresceret, sed etiam publica populorum vita 
moribusque exprimeretur. Quamdiu ad guberna- 
cula reipublicae imperatores ethnici sederunt, qui 
assurgere ad eam imperii formam , quam adum- 
bravimus , superstitione prohibebantur , instillare 
illam studuit mentibus populorum , qui simul ac 
christiana instituta susciperent, ad haec ipsa exi- 
gere vitam suam velle debebant. Itaque pastores 
animarum, exempla Paulli Apostoli renovantes, 
cura et diligentia summa populis praecipere con- 
sueverunt, principibus et potestatibus subditos 
esse, dicto obedire A : item orare Deum pro cun- 
ctis hominibus, sed nominatim pro regibus et 
omnibus qui in sublimitate swit: hoc enim ac- 
ceptum est coram Salvatore nostro Deo 2 . Atque 
ad hanc rem omnino praeclara documenta Chri- 
stiani veteres reliquerunt : qui cum ab imperato- 
ribus ethnicis injustissime et crudelissime vexa- 
rentur, numquam tamen praetermiserunt gerere se 
obedienter et submisse, plane ut illi crudelitate, 
isti obsequio certare viderentur. Tanta autem mo- 
destia, tam certa parendi voluntas plus erat co- 
gnita, quam ut obscurari per calumniam mali- 
tiamque inimicorum posset. Quamobrem qui pro 
christiano nomine essent apud imperatores publice 
caussam dicturi , ii hoc potissimum argumento 
iniquum esse convincebant in christianos animad- 
vertere legibus, quod in oculis omnium conve- 
nienter legibus in exemplum viverent. Marcum 
Aurelium Antoninum et Lucium Aurelium Com- 
modum filium ejus sic Athenagoras confidenter 
alloquebatur : Sinitis nos, qui nihil mali patra- 
mus , immo omnium..., piissime justissimeque 
cum erga Deum, tum erga imperium vestrum 
nos gerimus , exagitari , rapi , fugari 3 . Pari 
modo Tertullianus laudi christianis aperte dabat, 

1 Ad Tit. iii, 1. 2 I Tim. n, 1-3. 

3 Legat. pro Christianis. 



— 127 — 

quod amici essent Imperio optimi et certissimi ex 
omnibus: Christianus nullius est hostis, nedum 
Imperatoris , quem sciens a Deo suo constitui, 
necesse est ut ipsum diligat et revereatur et 
honoret et salvum velit cum toto romano impe- 
rio 1 . Neque dubitabat affirmare, in imperii finibus 
tanto mag-is numerum minui inimicorum consue- 
visse, quanto cresceret christianorum. Nunc pau- 
ciores hostes habetis proz multitudine christia- 
norum, pene omnium civitatum pene omnes ci- 
ves christianos habendo 2 . Pra^clarum est quoque 
de eadem re testimonium in Epistola ad Diogne- 
tum, quse confirmat, solitos eo tempore christia- 
nos fuisse non solum inservire legibus, sed in 
omni officio plus etiam ac perfectius sua sponte 
facere, quam cogerentur facere leg-ibus. Christiani 
obsequuntur legibus, qum sancitw sunt, et surn 
vitce genere leges superant. 

Alia sane tum caussa erat, cum a fide chri- 
stiana, aut quoquo modo ab officio deficere Im- 
peratorum edictis ac Praetorum minis juberentur: 
quibus temporibus profecto displicere hominibus 
quam Deo maluerunt. Sed in iis ipsis rerum ad- 
junctis tantum aberat ut quicquam seditiose fa- 
cerent majestatemve imperatoriam contemnerent, 
ut hoc unum sibi sumerent , sese profiteri , et 
christianos esse et nolle mutare fidem uilo modo. 
Ceterum nihil de resistendo cogitabant ; sed pla- 
cide atque hilare sic ibant ad tortoris equuleum, 
ut magnitudini animi cruciatuum magnitudo con- 
cederet. — Neque absimili ratione per eadem tem- 
pora christianorum vis institutorum spectata est 
in militia. Erat enim militis christiani summam 
fortitudinem cum summo studio conjungere disci- 
plime militaris : animique excelsitatem immobili 
erg-a principem fide cumulare. Quod si aliquid 
rogaretur quod non esset honestum, uti Dei jura 
violare, aut in insontes Christi discipulos ferrum 

1 Apolog. n. 35. * Apolog. n. 37. 



— 128 — 

convertere , tunc quidem imperata facere recusa- 
bat, ita tamen ut discedere ab armis atque emori 
pro religione mallet, quam per seditionem et tur- 
bas auctoritati publicjs repugnare. 

Postea vero quam respublicse principes christia- 
nos habuerunt, multo magis Ecclesia testificari ac 
praedicere institit, quantum in auctoritate impe- 
rantium inesset sanctitatis: ex quo futurum erat, 
ut populis, cum de principatu cogltarent, sacrae 
cujusdam majestatis species occurreret, quse ad 
majorem principum cum verecundiam tum amo- 
rem impelleret. Atque hujus rei caussa, sapienter 
providit, ut reg*es sacrorum solemnibus initiaren- 
tur, quod erat in Testamento Veteri Dei auctori- 
tate constitutum. — Quo autem tempore civilis 
hominum societas, tamquam e ruinis excitata im- 
perii romani, in spem christianae mag-nitudinis re- 
vixit, Pontifices Romani, instituto imperio sacro, 
politicam potestatem sing-ulari ratione consecra- 
verunt. Maxima quidem ea fuit nobilitatis ad 
principatum accessio : neque dubitandum quin 
magnopere illad institutum et religiosse et civili 
societati semper fuisset profuturum, si quod Ec- 
clesia spectabat, idem principes et populi semper 
spectavissent. — Et sane quietae res et satis pro- 
sperse permanserunt quamdiu inter utramque po- 
testatem concors amicitia permansit. Si quid tu- 
multuando peccarent populi, prsesto erat conci- 
liatrix tranquillitatis Ecclesia, quse sing*ulos ad 
onicium vocaret , vehementioresque cupiditates 
partim lenitate, partim auctoritate compesceret. 
Similiter si quid in gMibernando peccarent princi- 
pes, tum ipsa ad principes adire, et populorum 
jura, necessitates, recta desideria commemorando, 
sequitatem, clementiam, benig-nitatem suadere. yua 
ratione pluries est impetratum, ut tumultuum et 
bellorum civiliam pericula prohiberentur. 

Contra inventa^ a recentioribus de potestate po- 
litica doctrina^ mag^nas jam acerbitates hominibus 
attulerunt, metuendumque ne extrema malorum 



— 129 — 

afferant in posterum. Etenim jus imperandi nolle 
ad Deum referre auctorem , nihil est aliud quam 
politicse potestatis et pulcherrimum [splendorem 
velle deletum et nervos incisos. Quod autem in- 
quiunt ex arbitrio illam pendere multitudinis, 
primum opinione falluntur; deinde nimium levi 
ac flexibili fundamento statuunt principatum. His 
enim opinionibus quasi stimulis incitatae popula- 
res cupiditates sese efferent insolentius, magnaque 
cum pernicie reipublicse ad csecos motus, ad a- 
pertas seditiones proclivi cursu et facile delaben- 
tur. Revera illam, quam Reformationem vocant, 
cujus adjutores et duces sacram civilemque pote- 
statem novis doctrinis funditus oppugnaverunt, 
repentini tumultus et audacissimae rebelliones prse- 
sertim in Germania consecutse sunt : idque tanta 
cum domestici deflagratione belli et caede, ut nul- 
lus pene locus expers turbarum et cruoris videre- 
tur. — Ex illa hseresi ortum duxit sseculo superiore 
falsi nominis philosophia, et jus quod appellant 
novwn, et imperium populare, et modum nesciens 
licentia , quam plurimi solam libertatem putant. 
Ex his ad finitimas pestes ventum est, scilicet ad 
Communismum, ad Socialismum, ad Nihilismum, 
civilis hominum societatis teterrima portenta ac 
pene funera. Atqui tamen tantorum malorum vim 
nimis multi dilatare conantur, ac per speciem ju- 
yandse multitudinis non exig-ua jam miseriarum 
incendia excitaverunt Quse hic modo recordamur, 
ea nec ig-nota sunt nec valde long-inqua. 

Hcc vero est etiam gravius, quod non habent 
principes in tantis periculis remedia ad restituen- 
dam publicam disciplinam pacandosque animos 
satis idonea. Instruunt se auctoritate leg-um, eos- 
que, qui rempublicam commovent, severitate poe- 
narum coercendosputant. Recte quidem: sed tamen 
serio considerandum est, vim nullam poenarum 
futuram tantam, quae conservare respublicas sola 
possit. Metus enim , ut praeclare docet sanctus 

Epist. Encycl. Leonis PP. XIII 9 



— 130 — 

Thomas, est debile fundamentum ; nam qui ti- 
more subduntur, si occurrat occasio qua possint 
impunitatem sperare, contra prcesidentes insur- 
gunt eo ardentius, quo magis contra voluntatem 
ex solo timore cohibebantur. Ae praeterea ex ni- 
mio timore plerique in desperationem incidunt: 
desperatio autem andacter ad qucelibet atten- 
tanda prcecipitat i. Quse quam vera sint , satis 
experiendo perspeximus. Itaque obediendi altiorem 
et efficaciorem caussam adhibere necesse est , at- 
que omnino statuere, nec leg-um esse posse fru- 
ctuosam severitatem , nisi homines impellantur 
officio, salutarique metu Dei permoveantur. Id au- 
tem impetrare ab iis maxime religio potest, qune 
sua vi in animos influit, ipsasque hominum flectit 
voluntates, ut eis, a quibus ipsi reguntur, non 
obsequio solum, sed etiam benevolentia et caritate 
adhserescant , quae est in omni hominum coetu 
optima custos incolumitatis. 

Quamobrem egregie Pontifices Romani communi 
utilitati servisse judieandi sunt, quod Novatorum 
frangendos semper curaverunt tumidos inquietos- 
que spiritus , ac persaepe monuerunt, quantum ii 
sint civili etiam societati periculosi. Ad hanc rem 
digna , quse commemoretur, Clementis VII sen- 
tentia est ad Ferdinandum Bohemise et Hungrarise 
regcm: In hac fidei caussa tua etiam et cetero- 
rum principum dignitas et utilitas inclusa est y 
cum non possit illa convelli quin vestrarum> 
etiam rerum labefactationem secum trahat; quod 
clarissime in locis istis aliquot perspectum sit. 
— Atque in eodem genere summa providentia et 
fortitudo enituit Decessorum Nostrorum, prsesertim 
autem Clementis XII, Benedicti XIV, Leonis XII, 
qui cum consequentibus temporibus pravarum 
doctrinarum pestis latius serperet , sectarumque- 
audacia invalesceret , oppositu auctoritatis suse 
aditum illis intercludere conati sunt. — Nos ipsi 

1 De Kegim. Princip. 1. i, cap. 10. 



— 131 — 

pluries denunciavimus quam gravia pericula im- 
pendeant, simulque indicavimus, quae sit eorum 
propulsandorum ratio optima. Principibus ceteris- 
que rerum publicarum moderatoribus praesidium 
relig-ionis obtulimus, populosque hortati sumus, 
ut summorum bonorum copia, quam Ecclesia sup- 
peditat, maxime uterentur. Id nunc ag-imus, ut 
ipsum illud prsesidium, quo nihil est validius, sibi 
rursus oblatum principes intellig-ant : eosque ve- 
hementer in Domino hortamur , ut religionem 
tueantur, et, quod interest etiam reipublicse, ea 
Ecclesiam libertate frui posse sinant, qua sine in- 
juria et communi pernicie privari non potest. Pro- 
fecto Ecclesia Christi neque principibus potest esse 
suspecta , neque populis invisa. Principes quidem 
ipsa monet sequi justitiam, nullaque in re ab of- 
ficio declinare: at simul eorum roborat multisque 
rationibus adjuvat auctoritatem. Quae in g-enere 
rerum civilium versantur , ea in potestate supre- 
moque imperio eorum esse agnoscit et declarat : 
in iis quorum judicium, diversam licet ob caus- 
sam, ad sacram civilemque pertinet potestatem, 
vult existere inter utramque concordiam, cujus 
beneficio funesta? utrique contentiones devitantur. 
Ad populos quod spectat, est Ecclesia saluti cun- 
ctorum hominum nata, eosque semper dilexit uti 
parens. Ea quippe est , quse caritate praeeunte 
mansuetudinem animis impertiit , humanitatem 
moribus, aequitatem leg"ibus: atque honestae liber- 
tati nuspiam inimica tyrannicum dominatum sem- 
per detestari consuevit. Hanc, quse insita in Ec- 
clesia est , bene merendi consuetudinem paucis 
praeclare expressit sanctus Augustinus : Docet 
(Ecclesia) reges prospicere populis, omnes populos 
se subdere regibus: ostendens quemadmodum et 
non omnibus omnia, et omnious caritas, et nulli 
debetur injuria 1. 
His de caussis opera vestra, Venerabiles Fratres, 

1 De rnorib. Eccl. lib. i, cap. 30. 



— 132 — 

valde utilis ac plane salutaris futura est, si indu- 
striam atque opes omnes, quse Dei munere in ve- 
stra sunt potestate , ad deprecanda societatis hu- 
manse vel pericula vel incommoda Nobiscum con- 
tuleritis. Curate ac providete, ut quae de imperio 
deque obediendi ofilcio ab Ecclesia catholica pras- 
cipiuntur, ea homines et plane perspecta habeant, 
et ad vitam agendam diligenter utantur. Vobis 
auctoribus et magistris, ssepe populi moneantur 
fugere vetitas sectas, a conjurationibus abhorrere, 
nihil seditiose agere: iidemque intelligant, qui Dei 
caussa parent imperantibus, eorum esse rationa- 
bile obsequium , generosam obedientiam. Quo- 
niam vero Deus est , qui dat salutem regibus i, 
et concedit populis conquiescere in pulchritudine 
pacis et in tabernaculis fiducice et in requie 
opulenta 2 , Ipsum necesse est orare atque obse- 
crare, ut omnium mentes ad honestatem verita- 
temque flectat , iras compescat, optatam diu pa- 
cem tranquillitatemque orbi terrarum restituat. 

Quo autem spes firmior sit impetrandi, depreca- 
tores defensoresque salutis adhibeamus, Mariam 
Virginem magnam Dei parentem, auxilium chri- 
stianorum, tutelam generis humani : S. Josephum 
castissimum sponsum ejus, cujus patrocinio plu- 
rimum universa Ecclesia confidit : Petrum et Paul- 
lum principes Apostolorum , custodes et vindices 
nominis christiani. 

Interea divinorum munerum auspicem Vobis o- 
mnibus, Venerabiles Fratres, Clero et populo fidei 
vestrse commisso Apostolicam Benedictionem per- 
amanter in Domino impertimus. 

Datum Romse apud B. Petrum, die xxix Junii 
an. mdccclxxxi, Pontificatus Nostri anno quarto. 

LEO PP. XIII. 

1 Psal. cxliii, 11. 2 Isai. xxxn, 18. 



EPISTOLA ENCYCLICA 

DE INSTITUTIS A PROPAGATIONE FIDEI 

A SACRA JESU CHRISTI INFANTIA 

ET A SCHOLIS ORIENTIS PROVEHENDIS 



LEO PP. XIII. 

YENERABILES FRATRES 

SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM 

Sancta Dei civitas quae est Ecclesia, cum nullis 
regionum finibus contioeatur , hanc habet vim a 
Conditore suo inditam, ut in dies magis dilatet 
locum tentorii sui , et pelles tabernaculorum 
suorum extendat *. Haec autem christianamm 
gentium incrementa, quamvis intimo Sancti Spi- 
ritus afflatu auxilioque praecipue fiant, extrinsecus 
tamen hominum opera humanoque more perfi- 
ciuntur: decet enim sapientiam Dei, eo modo res 
universas ordinari et ad metam perduci, qui na- 
turse singularum conveniat. Non unum tamen est 
genus hominum vel officiorum , quorum ope fiat 
ad hanc terrestrem Sion novorum civium acces- 
sio/Nam primae quidem partes eorum sunt, qui 
praedicant verbum Dei : id exemplis et oraculis 
suis Christus edocuit; id Paullus Apostolus urge- 
bat iis verbis : Quomodo credent ei quem non 
audierunt? quomodo autem audient sine prce- 

1 Is. LIV, 2. 



— 134 — 

dicante?... Ergo fldes ex auditu, auditus autem 
per verbum Christi *. Istud autem munus ad eos 
pertinet, qui rite sacris initiati fuerint. — His 
porro operai studiique non parum afferunt qui vel 
auxilia in rebus externis posita suppeditare, vel 
fusis ad Deum precibus cselestia charismata con- 
ciliare solent. Quapropter laudantur in Evangello 
mulieres , qu?e Christo evangelizanti regnnrn Dei 
ministrabant de facultatibus sws 2 , et Paullus 
testatur, iis qui Evangelium annuntiant voluntate 
Dei concessum esse ut de Evangelio vivant 3 . 
Pari modo assectatores auditoresque suos Chri- 
stum ita jussisse novimus : Rogate Dominum 
messis, ut mittat operarios in messem suam 4 : 
primosque Ejus alumnos , Apostolis praeeuntibus, 
ita, supplicare Deo consuevisse : Da servis tuis 
cum omni fiducia loqui verbum tuum 5 . 

Duo hfec munia quae in largiendo supplicando- 
que consistunt, cum perutilia sunt ad regni cae- 
lorum fines latius proferendos, tum illud habent 
proprium, ut ab hominibus cujuslibet ordinis ex- 
pleri facile queant. Quis enim est aut tam tenui 
fortuna, ut exiguam dare stipem, aut tantis rebus 
occupatus , ut pro nuntiis sacri Evangelii Deum 
obsecrare aliquandiu prohibeatur? Hujusmodi vero 
prse.-ddia adhibere semper viri apostolici consue- 
verunt , nominatim Pontifices romani , in quos 
christianae fidei propagandse maxime incumbit sol- 
licitudo : tametsi non eadem perpetuo ratio fuit 
haec subsidia comparandi, sed varia et diversa, pro 
varietate locorum temporumque diversitate. 

Cum setate nostra libeat ardua quseque conjun- 
ctis plurimorum consiliis et viribus aggredi, so- 
cietates passim coire vidimus , quarum nonnullae 
etiam ob eam caussam sunt initae, ut provehendae 
in aliquibus regionibus religioni prodessent. Emi- 
net autem inter ceteras pia consociatio ante annos 

1 Rom. x, 14, 17. 2 Luc. vm, 3. 

3 I Cor. ix, 14. 4 Matth. ix, 38; Luc. x, 2. 

5 Act. iv, 29. 



- 135 — 

fere sexaginta Lugduni in Galliis coalita , quae a 
propagatione fldei nomen aocepit. Hsec primum 
illuc spectavit, ut quibusdam in Ameriea missio- 
nibus opem ferret : mox tamquam granum sina- 
pis in arborem ingentem excrevit, cujas rami late 
frondescunt , adeoque ad missiones omnes , quae 
ubique terrarum sunt , actuosam beneficentiam 
porrigit. Praeclarum hoc institutum celeriter Eccle- 
sise Pastoribus probatum fuit et luculentis laudum 
testimoniis honestatum. Romani illud Pontitices 
Pius VII, Leo XII, Pius VIII, Decessores Nostri 
et commendarunt vehementer et Indulgentiarum 
donis ditaverunt. Ac multo etiam studiosius fovit, 
et plane caritate paterna complexus est Grego- 
rius XVI, qui in encyclicis litteris die xv mensis 
Augusti anno hujus sseculi quadragesimo datis in 
hanc sententiam de eodem loquutus est : « Ma- 
« gnum sane opus et sanctissimum, quod modicis 
« oblationibus et quotidianis precibus a quolibet 
« sodalium ad Deum fusis sustinetur, augetur, 
« invalescit, quodque Apostolicis operariis susten- 
« tandis , christianfeque caritatis operibus erga 
« neophytos exercendis, nec non fidelibus ab im- 
« petu persecutionum liberandis inductum bono- 
« rum omnium admiratione atque amore dignissi- 
« mum existimamus. Nec sine peculiari divinye 
« providentiaB consilio tantum commodi atque uti- 
« litatis Ecclesise nuperrimis hisce temporibus ob- 
« venisse censendum est. Dum enim omnigena 
« inferni hostis machinamenta dilectam Cbristi 
« sponsam lacessunt, nihil illi opportunius con- 
« tingere poterat, quam ut desiderio propagandse 
« catholicae veritatis Christifideles inflammati jun- 
« ctis studiis, collataque ope omnes Christo lucri- 
« facere conarentur. » HaBc prolocutus, Episcopos 
hortabatur, sedulo agerent in sua quisque Dioe- 
^esi, ut tam salutare institutum nova quotidie in- 
crementa caperet. — Neque a vestigiis Decessoris 
sui deflexit gloriosse recordationis Pius IX, qui 
nullam praetermisit occasionem juvandse societatis 



— 136 — 

meritissimse , ejusque prosperitatis in majus pro- 
vehendae. Revera auctoritate ejus ampliora ponti- 
ficalis indulgentise privilegia in socios collata sunt, 
excitata ad ejus operis subsidium christianorum 
pietas, et praestantissimi e sodalium numero, quo- 
rum singularia merita constitissent, variis bono- 
rum insignibus decorati ; demum externa aliquot 
adjumenta, quae huic instituto accesserant, ab eo- 
dem Pontifice ornata laude et amplificata sunt. 

Eodem tempore semulatio pietatis effecit, ut 
binse alia3 societates coalescerent , quarum altera 
a sacra Jesu Chrisii infantia , altera a Scholis 
Orientis nuncupata est. Priori propositum est tol- 
lere et ad christianos mores educere infantes mi- 
serrimos , quos desidia vel egestate compulsi pa- 
rentes inhumaniter exponunt, praesertim in Si- 
nensium regionibus , ubi plus est hujus barbaria 
moris usitata. Illos itaque peramanter| excipit 
sodalium caritas, pretioque interdum redemptos 
christianaB reg-enerationis lavacro abluendos curat, 
ut scilicet vel in Ecclesise spem, Deo juvante, ado- 
lescant, vel saltem morte occupatis sempiterna& 
felicitatis potiundaB facultas praebeatur. — Sollicita 
est de adolescentibus alia quam commemoravimus 
societas, omnique industfia contendit, ut ii sana 
doctrina imbuantur, studetque prohibere fallacis 
pericula scientiae, ad quam proni persaepe illi fe- 
runtur ob improvidam discendi cupiditatem. — 
Ceterum utraque sodalitas antiquiori illi, cui a 
fidei propag-atione nomen est, adjutricem operam 
pra^bet, et stipe precibusque christianarum gen- 
tium sustentata ad idem propositum amico foedere 
conspirat; omnes enim eo intendunt, ut evange- 
licse lucis diffusione quamplurimi ab Ecclesia ex- 
torres veniant ad agnitionem Dei, Eumque colant, 
et quem misit Jesum Christum. Meritis proinde 
laudibus, velut innuimus, haec duo instituta, datis 
Apostolicis litteris, ornavit Pius IX Decessor No- 
ster, iisque sacras Indulgentias liberaliter est e- 
largitus. 



— 137 — 

Itaque cum tria sodalitia tam certa Pontificum 
maximorum gratia floruerint, cumque opus sin- 
gula suum studio concordi urgere numquam de- 
sierint, uberes edidere salutis fructus, Congrega- 
tioni Nostrse de propaganda fide haud mediocre 
attulere subsidium et levamen ad sustinenda mis- 
sionum onera, atque ita vigere visa sunt, ut lae- 
tam quoque spem facerent in posterum segetis 
amplioris. At vero tempestates plures ac vehe- 
mentes, quae adversus Ecclesiam excitatae sunt in 
regionibus jamdudum evangelica luce illustratis, 
detrimentum intulerunt iis etiam operibus, quse 
sunt ad barbaras gentes excolendas instituta. 
Etenim multae caussae extiterunt , quae sociorum 
numerum liberalitatemque minuerunt. Et sane 
cum passim opiniones pravae spargantur in vul- 
gus, per quas mundanse felicitatis appetitio acui- 
tur, cselestium autem bonorum spes abjicitur, quid 
ab iis expectetur, qui animo ad excogitandas, cor- 
pore ad capiendas voluptates utuntur? Hujusmodi 
homines precesne fundant, quibus exoratus Deus 
populos sedentes in tenebris ad divinum Evangelii 
lumen victrici gratia adducat? Istine sacerdotibus 
pro fide laborantibus ac dimicantibus suppetias 
ferant? Restrictiores porro fieri ad munificentiam 
animos etiam piorum hominum temporis improbi- 
tate oportuit, partim quod abun^ante iniquitate 
refrixit multorum caritas, partim quod rerum pri- 
vatarum angustiae, publicarum motus (injecto e- 
tiam metu pejoris sevi) plures in retinendo tena- 
ces, parciores ad larg-iendum effecerunt. 

Multiplex contra gravisque necessitas Apostoli- 
cas missiones premit atque urget, cum sacrorum 
operariorum copia efficiatur quotidie minor; neque 
abreptis morte , senio confectis , labore attritis 
prsesto sunt qui succedant pares numero et virtute. 
Religiosas enim familias, unde plures ad sacras 
missiones prodibant, infensis legibus dissociatas 
cernimus, clericos ab aris avulsos et onus militiae 
subire coactos , bona utriusque Cleri fere ubique 



— 138 — 

publicata et proscripta. — Interim aditu ad alias 
plagas patefacto quse videbantur imperviae, cre- 
scente locorum et g-entium notitia, aliae atque 
alise quaesitae sunt expeditiones militum Christi , 
novseque stationes constitutae: ideoque plures de- 
siderantur, qui se iis missionibus devoveant , et 
tempestiva conferant subsidia. — Difficultates 
omittimus et impedimenta a contradictionibus 
oborta. Saepe enim viri fallaces, satores errorum, 
simulant Apostolos Christi, humanisque praesidiis 
affatim instructi munus catholicorum sacerdotum 
praevertunt, vel deficientium loco subrepunt, vel 
posita ex adverso cathedra docentis obsistunt, satis 
se assequutos rati, si audientibus verbum Dei aliter 
ab aliis explicari ancipitem faciunt salutis viam. 
Utinam non aliquid artibus suis proficerent ! Illud 
certe defleudum, quod ii vel ipsi, qui tales magi- 
stros aut fastidiunt aut prorsus non noverunt, 
puramque veritatis lucem inhiant, saepe hominem 
non habeant, a quo sana doctrina erudiantur et 
ad Ecclesiae sinum invitentur. Vere parvuli petunt 
panem, et non est qui frang-at eis ; regiones albse 
sunt ad messem, et haec quidem multa, operarii 
autem pauci, pauciores forsan propediem futuri. 
Quae cum ita sint, Venerabiles Fratres, Nostri 
muneris esse ducimus , piis studiis caritatique 
christianorum admovere stimulos, ut qua preci- 
bus, qua larg-itionibus sacrarum missionum opus 
juvare et fidei propag*ationi favere contendant. 
Cujus rei quanta sit praestantia, cum bona osten- 
dunt quae illi proposita sunt, tum quae inde per- 
cipiuntur compendia et fructus. Recta enim tendit 
sanctum hoc opus ad g-loriam divini nominis et 
Christi regmum amplificandum interris; incredibi- 
liter autem beneficum est iis, qui e vitiorum cceno 
et umbra mortis evocantur, et praeterquam quod 
salutis sempiternae compotes fiunt , ab ag*resti 
cultu ferisque moribus ad omnem civilis vitae hu- 
manitateru traducuntur. Quin etiam iis ipsis est 
valde utile ac fructuosum , quorum in eo aliquse 



— 139 — 

sunt partes, cum spirituales illis divitias compa- 
ret, prsebeat materiam meriti, et Deum quasi be- 
neficii debitorem adstringat. 

Vos igitur, Venerabiles Fratres, in partem sol- 
licitudinis Nostrae vocatos etiam atque etiam hor- 
tamur, ut concordibus animis apostolicas missio- 
nes sedulo vehementerque adjuvare Nobiscum stu- 
deatis, fiducia in Deum erecti et nulla difficultate 
deterriti. Salus agitur animorum, cujus rei caussa 
Redemptor Noster animam suam posuit, et Nos 
Episcopos et sacerdotes dedit in opus sanctorum, 
in consummationem corporis sui. Quare retenta 
licet ea statione gregisque custodia quam cuique 
Deus commisit, summa ope nitamur, ut sacris 
missionibus ea prsesidia suppetant quae a primordiis 
Ecclesise in usu fuisse commemoravimus, scilicet 
Evangelii prseconium, et piorum hominum cum 
preces tum eleemosynse. 

Si quos ergo noveritis divinse gloriae studiosos 
et ad sacras expeditiones suscipiendas promptos 
et idoneos, his addite animos, ut explorata com- 
pertaque voluntate Dei, non acquiescant carni et 
sanguini, sed Spiritus Sancti vocibus obtemperare 
festinent. — A reliquis autem sacerdotibus, a re- 
ligiosorum virorum utriusque sexus ordinibus, a 
cunctis denique fidelibus curae vestrse conereditis 
magnopere contendite , ut numquam intermissis 
precibus cseleste auxilium satoribus divini verbi 
concilient. Deprecatores autem adhibeant Deiparam 
Virginem, quae valet omnia errorum monstra in- 
terimere ; purissimum ejus Sponsum, quem plures 
missiones jam sibi prsestitem custodemque adsci- 
verant, et nuper Apostolica Sedes universse Ec- 
clesise Patronum dedit; Apostolorum Principes 
agmenque totum, unde profecta primum Evan- 
gelii prsedicatio omni terrarum orbe personuit; 
ceteros demum prseclaros sanctitate viros, qui in 
eodem ministerio absumpsere vires, vel vitam 
cum sanguine profuderunt. — Precationi supplici 
eleemosyna accedat, cujus quidem ea vis est, ut 



— 140 — 

vel loco dissitos et alienis curis distentos aposto- 
licorum virorum adjutores, eorumque cum in la- 
borando tum in bene merendo socios efficiat. Tem- 
pus quidem est hujusmodi, ut plures premat rei 
familiaris inopia ; nemo tamen idcirco animum de- 
spondeat: stipis enim, quse in hanc rem deside- 
ratur, collatio nulli ferme potest esse gravis, 
quamvis e multis in unum collatis satis grandia 
queant parari subsidia. Vobis autem, Venerabiles 
Fratres, commonentibus, unusquisque consideret, 
non jacturae sed lucro suam sibi liberalitatem 
futuram, quia feneratur Domino qui dat indigenti, 
eaque de caussa ars eleemosyna dicta est omnium 
artium quaestuosissima. Revera si, ipso Jesu Christo 
auctore, non perdet mercedem suam qui uni ex 
minimis ejus poculum dederit aquse frigidae, am- 
plissima profecto merces illum manebit, qui in- 
sumpto in sacras missiones sere vel exiguo, pre- 
cibusque adjectis, plura simul et varia caritatis 
opera exercet, et quod divinorum omnium divi- 
nissimum sancti Patres dixerunt, adjutor fit Dei 
in salutem proximorum. 

Certa fiducia nitimur, Venerabiles Fratres, eos 
omnes qui catholico gloriantur nomine, haec re- 
putantes animo et hortationibus vestris incensos, 
minime defuturos huic , quod Nobis tantopere 
cordi est, pietatis officio; neque passuros studia 
sua in amplificando Jesu Christi regno, eorum se- 
dulitate et industria vinci, qui dominatum prin- 
cipis tenebrarum propagare nituntur. — Interea 
piis christianarum gentium coeptis Deum propitium 
adprecantes, Apostolicam benedictionem, praecipuse 
benevolentise Nostrae testem, Vobis, Venerabiles 
Fratres, Clero et populo vigilantiae Vestrae com- 
misso peramanter in Domino impertimus. 

Datum Romae apud sanctum Petrum die iii De- 
cembris anno mdccclxxx, Pontificatus Nostri anno 
tertio. 

LEO PP. XIII. 



EPISTOLA ENCYCLICA 

QUA CULTUS SS. CYRILLI ET METHODII 
AD UNIVERSAM ECCLESIAM EXTENDITUR. 



LEO PP. XIII. 

VENERABILES FRATRES 

SALUTEM ET APOSTOLICA.M BENEDICTIONEM 

Grande munus christiani nominis propagandi, 
beato Petro principi Apostolorum ejusque Succes- 
soribus singulari modo demandatura , Romanos 
Pontifices impulit, ut sacri Evangelii nuntios ad 
varias orbis terrarum gentes diversis temporibus 
mittendos curarent, prout res et consilia mise- 
rentis Dei postulare viderentur. — Quamobrem 
sicut Augustinum ad Britannos in culturam ani- 
morum legaverunt, Patritium ad Hibernos, Boni- 
facium ad Germanos, Villebrordum ad Phrisios, 
Batavos, Belgas, aliosque perssepe ad alios; sic 
etiam apostolici muneris apud Slavonise populos 
obeundi facultatem Cyrillo et Methodio , viris 
sanctissimis, concesserunt : quorum instantia ma- 
ximisque laboribus perfectum est, ut illi Evan- 
gelii lumen aspicerent, et ab agresti vita ad hu- 
manum civilemque cultum deducerentur. 



- 142 — 

Cyrillum et Methodium, par Apostolorum nobi- 
lissimum, si hominum fama, beneficiorum memor, 
celebrare Slavonia tota numquam desiit ; non mi- 
nore certe studio colere Ecclesia Romana consuevit, 
quse et utrumque eorum, quamdiu vixerunt multis 
rebus honoravit, et alterius demortui cineribus 
carere noluit. — Inde jam ab anno mdccclxiii 
Slavonici g-eneris Bohemis, Moravis et Croatis, 
qui solemnia in honorem Cyrilli et Methodii ce- 
lebrare quotannis die norio mensis Martii consue- 
verant, indulg-entia Pii IX immortalis memorise 
decessoris Nostri permissum est, ut deinceps diem 
quintum mensis Julii festum agerent, horariasque 
preces ob Cyrilli et Methodii memoriam persol- 
verent. Neque multo post, quo tempore Concilium 
magnum ad Vaticanum haberetur, perplures Epi- 
scopi ab hac Apostolica Sede suppliciter petive- 
runt, ut eorumdem cultus et stata solemnitas ad 
universam Ecclesiam propagaretur. Verum infecta 
ad hanc diem re, et ob temporum vices mutato 
per eas regiones reipublicae statu, opportunus 
Nobis oblatus videtur locus juvandi Slavoniae po- 
pulos, de quorum incolumitate et salute solliciti 
magnopere sumus. Igitur cum paternam caritatem 
Nostram nulla in re ab iis desiderari patimur, 
tum latius proferri augerique religionem volumus 
hominum sanctissimorum, qui Slavonicas gentes 
sicut olim, disseminata fide catholica, ab interitu 
ad salutem revocarunt, ita nunc sunt cselesti pa- 
trocinio potenter defensuri. Quo autem magis 
emerg-at, quales sint quos orbi catholico vene- 
randos et colendos proponimus, placet rerum ge- 
starum historiam breviter attingere. 

Cyrillus et Methodius fratres germani, Thessa- 
lonicae amplissimo loco nati , Constantinopolim 
mature concesserunt, ut in ipsa urbe Orientis 
principe hurnanitatis artes addiscerent. Nec latuit 
scintilla ing-enii, quae jam tum elucebat in adole- 
scentibus; nam uterque plurimum brevi profece- 
runt; at Cyrillus maxime, qui eam scientiarum 



— 143 — 

laudem adeptus est ut singularis honoris caussa 
Philosophus appellaretur. Non longo intervallo 
monachum agere Methodius coepit; Cyrillus autem 
dignus est habitus, cui Theodora imperatrix, au- 
ctore Ignatio Patriarcha, negotium daret erudiendi 
ad ridem christianam Chazaros trans Chersonesum 
incolentes, qui idoneos sacrorum administros Con- 
stantinopoli imploraverant. Quod ille munus non 
gravate accepit. Itaque Chersonam in Tauris 
adlatus, sermoni vernaculo illius gentis, ut qui- 
dam ferunt, aliquamdiu operam dedit; eoque tem- 
pore sibi contigit optimis auspiciis, ut S. Cle- 
mentis I P. M. sacros cineres inveniret, quos qui- 
dem haud difficile cognovit cum ex pervagata 
majorum memoria, tum ex anchora, quacum ipsa 
martyrem fortissimum Trajani imperatoris jussu 
in mare prsecipitem actum, et deinde conditum 
fuisse constabat. — Tam pretioso thesauro potitus, 
in Chazarorum urbes sedesque penetravit; quos 
prseceptis suis edoctos et Dei numine instinctos, 
multiplici superstitione deleta , ad Jesum Chri- 
stum adjunxit. Recenti christianorum communitate 
optime constituta , continentise simul et cantatis 
memorabile documentum edidit , cum oblata ab 
indigenis dona omnia recusavit, excepta servorum, 
qui christianum nomen proflterentur, manumis- 
sione. Mox Constantinopolim rediit alacer, atque 
in monasterium Polychronis, quo se jam Metho- 
dius receperat, Cyrillus ipse secessit. 

Interim res apud Chazaros prospere gestas ad 
Rastilaum Moravise principem fama detulerat. Is, 
Chazarorum exemplo incitatus, de aliquot_ opera- 
riis evangelicis Constantinopoli arcessendis cum 
imperatore Michaele III egit, nec difficiie, quod 
volehat, impetravit. Igitur tot jam factis nobilitata 
virtus, proximorumque juvandorum in Cyrillo et 
Methodio perspecta voluntas effecit, ut ii Mora- 
viensi expeditioni destinarentur. Cumque iter per 
Bulgariam instituissent christianorum initiatam 
sacris, nullo loco prsetermittunt amplificandaB re- 



— 144 — 

ligionis opportunitatem. In Moraviara vero, effusa 
obviam multitudine ad imperii fines summa vo- 
luntate et celebri lsetitia excipiuntur. Nec mora 
fuit, quin imbuere christianis institutionibus ani- 
mos aggrederentur et in spem caelestium bonorum 
erigere; idque tanta vi, tam operosa industria, ut 
non longo intervallo Moravorum gens nomen Jesu 
Christo libentissime dederit. Ad eam rem non pa- 
rum scientia valuit dictionis slavonicae, quam Cy- 
rillus ante perceperat, multumque potuerunt sacrae 
utriusque Testamenti litterse, quas proprio populi 
sermone reddiderat. Quare omnis Slavorum natio 
plurimum homini debet, quod non fidei christianae 
solum, sed etiam civilis humanitatis ex illo bene- 
ficium acceperit: nam Cyrillus et Methodius prin- 
cipes inveniendi fuerunt ipsas litteras, quibus est 
sermo ipsorum Slavorum signatus et expressus, 
eaque de caussa ejusdem sermonis auctores non 
immerito habentur. 

Ex tam remotis disjunctisque provinciis rerum 
gestarum gloriam secundus rumor Romam nun- 
tiaverat. — Atque ita cum Nicolaus I P. M. fra- 
tres optimos Romam contendere jussisset, ii sine 
cunctatione imperata facere instituunt; romanum- 
que iter alacriter ingressi, reliquias S. Clementis 
secum advehunt. Quo nuntio, Hadrianus II, qui 
in locum Nicolai demortui fuerat suffectus, Clero 
populoque comitante, obviam magna cum honoris 
significatione progreditur hospitibus illustribus. 
Corpus S. Clementis magnis extemplo prodigiis 
nobilitatum, solemni ducta pompa, inlatum est in 
Basilicam iisdem vestigiis paternse domus martyris 
invictissimi Constantiniano tempore excitatam. 
Deinde Cyrillus et Methodius de munere aposto- 
lico in quo essent sancte laborioseque versati, ad 
Pontificern Maximum, assidente Clero, referunt, 
Et quoniam fecisse contra instituta majorum reli- 
gionesque sanctissimas arguebantur, quod sermo- 
nem Slavonicum in perfunctione munerum sacro- 
rum usurpavissenfc, caussam dixere rationibus tam 



— 145 — 

eertis tamque illustribus, ut Pontifex totusque 
Clerus et laudarint homines et probarint. Tum 
ambo, dicto ex formula catholicae professionis sa- 
cramento, juratique se in fide beati Petri et Pon- 
tificum Romanorum permansuros, Episcopi ab ipso 
Hadriano creati consecratique sunt, pluresque ex 
discipulis eorum variis sacrorum ordinum gradi- 
bus initiati. 

Erattamen provisum divinitus, ut CyrillusRomae 
conderet vitre cursum anno dccclxix die xiv Fe- 
bruarii, virtute magis quam aetate maturus. Elatus 
est funere publico magnificoque apparatu, eo ipso, 
quo Pontifices Romani solent , et in sepulcro, 
quod sibi Hadrianus extruxerat , perhonorifice 
compositus. Sacrum defuncti corpus, quia Con- 
stantinopolim asportari populus romanus non per- 
tulit, quamvis parentis moestissimse desiderio ex- 
petitum, deductum est ad sancti Clementis, atque 
hujus prope cineres conditum, quos Cyrillus ipse 
tot annis venerabundus asservarat. Cumque vehe- 
retur per Urbem inter festos psalmorum cantus, 
non tam funeris quam triumphi pompa visus est 
populus romanus libamenta honorum caelestium 
viro sanctissimo detulisse. 

Hsec ubi acta , Methodius jussu auspiciisque 
Pontificis Maximi ad consueta apostolici muneris 
ofiicia in Moraviam episcopus remigravit. In ea 
provincia faclus forma gregis ex animo rei ca- 
tholicae inservire majore in dies studio institit; 
factiosis rerum novarum auctoribus , ne ca- 
tholicum nomen opinionum insania labefacerent, 
fortiter resistere; Suentopolcum principem, qui 
Rastilaum exceperat, ad religionem erudire ; eum- 
demque officium deserentem admonere, increpare, 
demum sacrorum interdictione punire. His de 
caussis invidiam excepit teterrimi atque impuris- 
simi tyranni, a quo actus est in exilium. Sed ali- 
quanto post restitutus tempestivis adhortationibus 
impetravit, ut mutati animi indicia princeps ederet, 

Epist. Encycl. Leonis PP. XIII 10 



— 146 — 

pristinamque consuetudinem novo vitae modo re- 
dimi intelligeret oportere. Illud vero est mirabile, 
quod vigilans Methodii caritas, praetervecta Mo- 
raviae fines, sicut superstite Cyrillo Liburnicos et 
Servios attigerat, ita nunc Pannonios complecte- 
batur, quorum principem, Cocelum nomine, ad 
religionem catholicam informavit, et in officio 
retinuit : et Bulgaros, quos ipsos cum rege eorum 
Bogori in fide christiani nominis confirmavit; et 
Dalmatas, quibuscum cselestia partiebat commu- 
nicabatque charismata , et Carinthios , in quibus 
ad unius veri Dei notitiam cultumque traducendis 
plurimum elaboravit. 

Sed ea res molestiam homini peperit. Etenim 
quidam ex novella christiauorum societate, quia 
strenue actis rebus virtutique Methodii inviderent, 
apud Joannem VIII Hadriani successorem, inson- 
tem postularunt de suspecta fide violatoque more 
majorum, qui in sacris obeundis sermonem grse- 
cum aut latinum unum adhibere consueverunt, 
prseterea nullum. Tunc Pontifex incolumitatis 
fidei disciplinseque veteris studiosissimus, Metho- 
dio Romam evocato diluere crimina, seseque pur- 
g-are imperat. Is, ut semper erat ad parendum 
alacer conscientiseque testimonio fretus , anno 
dccclxxx cum coram Joanne et Episcopis aliquot 
Cleroque urbano adfuisset, facile vicit, eam pror- 
sus fidem et se retinuisse constanter et ceteros 
dilig-enter edocuisse, quam praesente et approbante 
Hadriano declaratam, ad sepulcrum Principis Apo- 
stolorum jurejurando confirmarat : quod vero ad 
linguam Slavonicam in sacris peragendis usurpa- 
tam, se justis de caussis, ex venia ipsius Ha- 
driani Pontificis, nec sacris litteris repug-nantibus, 
jure fecisse. Qua peroratione ita se qualibet culpae 
suspicione liberavit, ut in re praesenti complexus 
Methodium Pontifex, potestatem ejus archiepisco- 
palem, expeditionemque Slavonicam libenti animo 
ratam esse jusserit. Insuper, aliquot delectis Epi- 
scopis, quibus Methodius ipse prseesset, et quorum 



— 147 — 

opera in administranda re christiana juvaretur, 
perhonorificis commendatum litteris in Moraviam 
cum liberis mandatis remisit. Quas res omnes po- 
stea Summus Pontifex confirmatas voluit per lit- 
teras ad Methodium datas, cum scilicet huic rursus 
subeunda malevolorum invidia fuit. Quare securus 
animi, cum Pontifice Maximo cunctaque Ecclesia 
romana arctissimo caritatis fideique vinculo con- 
junctus adsignatum sibi munus explere multo 
vigilantius perseveravit ; nec diu desideratus est 
egregius operse fructus. Nam cum primum ipse 
per se ad catholicam fidem Borzivojum principem 
Bohemorum, deinde Ludmillam uxorem ejus, adhi- 
bito quodam sacerdote, perduxisset, brevi perfecit, 
ut in ea gente christianum nomen longe lateque 
vulgaretur. Per eadem tempora Evangelii lumen 
in Poloniam invehendum curavit ; quo cum ille 
per mediam Gallgeciam penetravisset, sedem epi- 
scopalem Leopoli statuit. Inde, ut nonnulli tradi- 
derunt, in Moscoviam proprii nominis digressus, 
thronum pontificale- Kiowense constituit. Cum his 
haud sane arescentibus laureis in Moraviam re- 
versus est ad suos: jamque sese abripi ad huma- 
num exitum sentiens, ipsemet sibi successorem 
designavit ; Clerumque et populum supremis prae- 
ceptis ad virtutem cohortatus, ea vita, quse sibi 
via in cselum fuit, placidissime defunctus est. — 
Uti Oyrillum Roma, sic Methodium Moravia dece- 
dentem luxit, amissum qusesivit, funere ejus modis 
omnibus honestato. 

Horum factorum, Venerabiles Fratres, perju- 
cunda Nobis accidit recordatio ; nec mediocriter 
commovemur, cum retro longe respicimus optimis 
initiis splendidam Slavonicarum gentium cum Ro- 
mana Ecclesia conjunctionem. Etenim duo isti 
christiani nominis propagatores, de quibus lo- 
quuti sumus, Constantinopoli quidem ad ethnicos 
populos discesserunt ; sed tamen eorum missionem 
ab hac Apostolica Sede, catholicse unitatis centro, 
aut omnino imperari, aut, quod plus vice simplici 



— 148 — 

actum est, rite sancteque approbari oportuit. Re- 
vera hic in Urbe Roma ab iis est et suscepti mu- 
neris ratio reddita, et ad accusationes responsum; 
hic ad sepulcra Petri et Pauli in fidem catholiCam 
juratum, consecratioque episcopalis accepta una 
cum potestate sacri imperii, retento ordinum dis- 
crimine , constituendi. Demum hinc est usus sla- 
vonici sermonis in ritibus sanctissimis impetratus; 
atque hoc anno decimum expletur sseculum, ex 
quo Joannes VIII P. M. ad Suentopolcum Mora- 
vise principem itascripsit: Litteras slavonicas... 
quibus Deo laudes debitce resonant, jure lauda- 
mus, et in eadem lingua Christi Domini Nostri 
prceconia et opera ut enarrentur jubemus. Nec 
sance ftdei vel doctrince aliquid obstat, sive 
missas in eadem slavonica lingua canere, sive 
sacrum Evangelium vel lectiones divinas Novi 
et Veteris Testamenti bene translatas et inter- 
pretatas legere, et alia horarum officia omnia 
psallere. Quam consuetudinem multas post vices 
sanxit Benedictus XIV per apostolicas Litteras 
anno mdccliv die xxv Augusti datas. — Pontifices 
autem Romani, quotiescumque opem rogati sunt 
a principibus viris, qui populis praeessent Cyrilli 
Methodiique opera ad christianos ritus traductis, 
numquam commiserunt, ut sua desideraretur in 
adjuvando benignitas, in docendo humanitas, in 
consiliis dandis benevolentia, in rebus omnibus, 
quibuscumque possent, eximia voluntas. Prae ce- 
teris vero Rastilaus, Suentopolcus, Cocelus, sancta 
Ludmilla, Bogoris insignem Decessorum Nostro- 
rum caritatem pro re et tempore experti sunt. 

Neque Cyrilli ac Methodii interitu constitit aut 
remisit paterna Romanorum Pontificum pro Sla- 
voniae populis sollicitudo; sed in tuenda apud eos 
sanctitate religionis conservandaque prosperitate 
publica semper enituit. Revera ad Bulgaros Nico- 
iaus I sacerdotes qui populum instituerent, et 
Episcopos Populoniensium et Portuensium ab Urbe 
Roma misit, qui recentem christianorum societa- 



- 149 — 

tem ordinarent : item Bulgarorum crebris de sacro 
jure controversiis is ipse responsa peramanter 
reddidit, in quibus vel ii, qui minus Ecclesiae 
Romanae favent, summam prudentiam collaudant 
atque suspiciunt. Ac post luctuosam dissidii cala- 
mitatem, laus est Innocentii III reconciliasse cum 
Ecclesia catholica Bulgaros, Gregorii autem IX, 
Innocentii IV, Nicolai IV, Eugenii IV in recon- 
ciliata gratia retinuisse. — Similiter erga Bosnien- 
ses et Erzegovinenses, pravarum opinionum dece- 
ptos contagiis, insigniter eluxit Decessorum No- 
strorum caritas, scilicet Innocentii III et Inno- 
centii IV, qui evellere ex animis errorem ; Gre- 
gorii IX, Clementis VI, Pii II, qui sacrse pote- 
statis gradus per eas regiones stabiliter firmare 
studuerunt. — Nec exiguam, nec postremam cu- 
rarum suarum partem Innocentius III, Nicolaus IV, 
Benedictus XI, Clemens V in Servios contulisse 
putandi sunt, a quibus fraudes, ad labefactan- 
dam religionem astute comparatas, providentis- 
sime continuerunt. — Dalmatse quoque et Libur- 
nici ob fidei constantiam, vicissitudinemque offi- 
ciorum a Joanne X, a Gregorio VII, a Gregorio IX, 
ab Urbano IV favorem singularem et gravia lau- 
dem prseconia adepti sunt. — Denique ipsa in 
Ecclesia Sermiensi, saeculo sexto barbarorum in- 
cursionibus deleta, posteaque sancti Stephani I 
Hungariae regis pio studio restituta, multa sunt 
Gregorii IX et Clementis XIV benevolentiae mo- 
numenta. 

Quapropter agendas Deo grates esse intelligi- 
mus, quod idonea Nobis occasio praebeatur grati- 
ficandi genti Slavorum, communisque ipsorum 
utilitatis efficiendae, non minore certe studio, quam 
quod est in Decessoribus Nostris omni tempore 
perspectum. Hoc scilicet spectamus, hoc unice 
cupimus, omni ope contendere ut gentes Slavonici 
nominis majore Episcoporum et sacerdotum copia 
instruantur; ut in professione verse fidei, in obe- 
dientia veraa Jesu Christi Ecclesiae obfirmentur, 



— 150 — 

experiendoque quotidie mag-is sentiant , quanta 
vis bonorum ab Ecclesise catholicse institutis in 
convictum domesticum omnesque reipublicse or- 
dines redundet. Illae quidem Ecclesise plurimas et 
raaximas curarum Nostrarum sibi partes vindi- 
cant; nec quicquam est, quod optemus vehemen- 
tius, quam ut earum possimus commoditati pro- 
speritatique consulere, cunctasque perpetuo con- 
cordise nexu Nobiscum habere conjunctas, quod 
est maximum atque optimum vinculum incolumi- 
tatis. Reliquum est, ut adspiret propositis Nostris 
et incoepta secundet dives in misericordia Deus. 
Nos interim apud ipsum deprecatores adhibemus 
Cyrillum et Methodium, Slavonise magistros, quo- 
rum sicut volumus amplificari cultum, ita caeleste 
patrocinium Nobis adfuturum confidimus. 

Itaque prsecipimus ut, rato die quinto mensis 
Julii quem f. r. Pius IX constituit, in Kalenda- 
rium Romanre atque universalis Ecclesiae inseratur, 
agaturque quotannis festum sanctorum Cyrilli et 
Methodii cum ritus duplicis minoris Officio et 
Missa propria, quse sacrum Consilium legitimis 
ritibus cognoscendis approbavit. 

Vobis autem omnibus, Venerabiles Fratres, man- 
damus, ut has Litteras Nostras publicandas cu- 
retis, et quse in iis prsescripta sunt cunctos ex 
ordine sacricolarum, qui divinum Officium ritu 
Ecclesiae Romanae celebrant, servare jubeatis, in 
suis quisque Ecclesiis, Provinciis, civitatibus, Dioe- 
cesibus, et locis Regularium. Denique volumus, 
Vobis suadentibus et cohortantibus, in universum 
rogari atque orari Cyrillum et Methodium, ut, qua 
valent apud Deum gratia, Oriente toto rem chri- 
stianam tueantur, imploranda catholicis homini- 
bus constantia, dissidentibus reconciliandae cum 
vera Ecclesia concordiaB voluntate. 

HaBC, ut supra scripta sunt, ita rata et firma esse 
jubemus, non obstantibus sancti Pii V Pontificis 
Decessoris Nostri aliisque Apostolicis super Bre- 
viarii et Missalis Romani reformatione editis Con- 



— 151 — 

stitutionibus, statutis quoque ac consuetudinibus, 
etiam immemorabilibus, ceterisque contrariis qui- 
buscumque. 

Cselestium vero munerum auspicem et prsecipuse 
Nostrae benevolentise pig-nus, Apostolicam benedi- 
ctionem Vobis omnibus, Venerabiles Fratres, cun- 
ctoque Clero et populo sing-ulis Vestrum com- 
misso peramanter in Domino impertimus. 

Datum Romse apud S. Petrum die xxx Se- 
ptembris anno mdccclxxx , Pontificatus JSostri 
anno tertio. 



LEO PP. XIII. 



EPISTOLA ENCYCLICA 

DE SANCTO FRANCISCO ASSISIENSI 
ET DE TERTIO FRANCISCALIUM ORDINE 

PROPAGANDO 



LEO PP. XIII. 

VENERABILES FRATRES 

SALUTEM ET APOSTOLTCAM BENEDICTIONEM 



Auspicato concessum est populo christiano duo- 
rum virorum memoriam brevi temporis intervallo 
recolere, qai ad sempiterna sanctitatis prsemia in 
cselum evocati, praeclaram alumnorum copiam, 
tamquam virtutum suarum perpetuo renascentem 
propaginem, in terris reliquerunt. — Siquidem 
post ssecularia solemnia ob memoriam Benedicti, 
monachorum in Occidente patris legiferi, proxima 
est occasio non dispar habendorum publice hono- 
rum Francisco Assisiensi, septimo post quam na- 
tus est exeunte sseculo. Quod sane contingere 
benig-no quodam divinse providentia^ consilio, non 
immerito arbitramur. Nam oblato ad celebrandum 
tantorum patrum natali die, homines admonere Deus 
velle videtur, ut summa illorum merita recorden- 
tur, simulque intelligant, conditos ab iis virorum 
relig-iosorum ordines tam indig-ne violari minime 
debuisse, in iis praesertim civitatibus, quibus in- 
crementa humanitatis et glorise labore, ingenio , 



— 153 — 

sedulitate pepererunt. — Ista quidem solemnia 
confidimus haud vacua fructu futura populo chri- 
stiano, qui non sine caussa sodales religiosos ami- 
corum loco semper habere consuevit: propterea- 
que sicut Benedicti nomen magna pietate grato- 
que animo honoravit, ita nunc Francisci memo- 
riam festo cultu et multiplici significatione volun- 
tatis est certatim renovaturus. Atque istud pietatis 
reverentiseque honestum certamen non regione 
circumscribitur, in qua vir sanctissimus editus 
est in lucem, nec finitimis a prsesentia ejus nobi- 
litatis spatiis: sed late est ad cunctas terrarum 
oras, quacumque Francisci aut nomen percrebuit, 
aut instituta vigent, propagatum. 

Hunc animorum ln re optima ardorem Nos 
certe sic probamus, ut nemo magis; prsesertim 
quia Franciscum Assisiensem admirari praecipua- 
que religione colere ab adolescentia assuevimus; 
et in familiam Franciscanam adscitos esse glo- 
riamur; et sacra Alvernise juga libentes atque 
alacres, pietatis caussa, non semel ascendimus; 
quo loco tanti viri imago, ubicumque poneremus 
vestigium, objiciebatur animo, mentemque tacita 
cogitatione suspensam memor illa solitudo tene- 
bat. — Sed quantumvis sit istud studium lauda- 
bile, tamen nequaquam in isto omnig,. Ita enim 
de honoribus, qui beato Francisco properantur, 
statuendum, tunc maxime futuros ei, cui deferun- 
tur, gratos, si fuerint iis ipsis , qui deferant , 
fructuosi. In hoc autem positus est fructus solidus 
minimeque caducus, ut cujus excellentem vir- 
tutem homines admirantur , similitudinem ejus 
aliquam adripiant, fierique studeant ipsius imita- 
tione meliores. Quod, opitulante Deo, si studiose 
effecerint, profecto quaesita erit prsesentium malo- 
rum opportuna et valde efficax medicina. — Vos 
itaque volumus, Venerabiles Fratres , per has 
Litteras alloqui, non modo pietatem erga Fran- 
ciscum Nostram publice testaturi, verum etiam 
vestram excitaturi caritatem, ut in hominum sa- 



— 154 — 

lute eo, quo diximus, curanda remedio Nobiscum 
pariter elaboretis. 

Liberator generis humani Jesus Christus fons 
est perennis atque perpetuus omnium bonorum, 
quse ab infinita Dei benignitate ad nos profici- 
scuntur, ita plane ut qui semel mundum serva- 
vit, idem sit in omnes sseculorum setates serva- 
turus: Nec enim aliud nomen est sub ccelo da- 
tumhominibus , in quo oporteat nos salvos fxeri^. 
Si quando igitur naturse vitio aut hominum culpa 
contingat, ut in detenorem partem delabatur ge- 
nus humanum, et singulari quadam ope indigere 
ad evadendum videatur, omnino recipere se ad 
Jesum Christum necesse est, atque istud putare 
maximum certissimumque perfugium. Divinaenim 
illius virtus tam magna est tantumque pollet, ut 
omnium in ea vel periculorum depulsio, vel ma- 
lorum posita sanatio sit. Futura est autem certa 
sanatio, si modo ad professionem christianae sa- 
pientise, et ad evangelica vivendi prsecepta genus 
humanum reducatur. Iis autem, quae diximus, 
forte insidentibus malis, simul ac solatii venit 
divinitus provisa maturitas, fere jubet Deus, con- 
tinuo virum aliquem in terris existere, non unum 
de multis, sed summum et singularem, quem re- 
stituendse salutis publicae praeficiat muneri. Atqui 
istud plane usuveniebat sub exitum sseculi duode- 
cimi aliquantoque serius : fuit autem ejus maximi 
operis perfector Franciscus. 

Satis illa nota aetas cum sua indole virtutum 
ac vitiorum. Insita altius in animis vigebat fides 
catholica , pulcrumque erat , complures pietatis 
fervore incensos in Palsestinam transmittere, qui 
vincere aut emori destinavissent. Sed tamen valde 
populares mores licentia mutaverat : nihilque erat 
tam hominibus necessarium, quam ut christianos 
spiritus revocarent. — Jamvero christianse virtu- 
tis caput est generosa animi affectio, rerum ar- 

1 Act. iv, 12. 



— 155 — 

duarum ac difficilium patiens : cujus forma quae- 
dam in cruce adumbratur, quam, qui Christum 
sequi malunt, onusto ferant humero necesse est. 
Illius autem partes affectionis sunt, abstinentem 
rerum mortalium animum gerere : sibimet acriter 
imperare : casus adversos facile moderateque ferre. 
Uenique caritas in Deum in proximos una omnium 
est domina et regina virtutum ; cujus tanta vis 
est, ut molestias, quae officium comitantur, omnes 
abstergeat, laboresque quantumvis magnos non 
tolerabiles solum efficiat, verum etiam jucundos. 

Harum virtutum sseculo duodecimo magna ap- 
parebat inopia, cum nimis muiti, penitus manci- 
pati rebus humanis, aut appetentia honorum ac 
divitiarum insanirent, aut per luxum et libidines 
setatem agerent. Plurimum valebant pauci; quo- 
rum opes fere in oppressionem miserse et contem- 
ptse multitudinis evaserant: atque hujusmodi vi- 
tiorum maculas ne ii quidem effugerant, qui di- 
sciplinaB ceteris esse ex instituto debuissent. Et 
restincta passim caritate , varise quotidianseque 
pestes consecutae erant, invidere, aemulari, odisse; 
distractis adeo infestisque animis, ut ad minimam 
quamque caussam et civitates finitimae sese invi- 
cem praeliando conflcerent, et cives cum civibus 
ferro inhumane decernerent. 

In id sseculum Francisci cecidit setas. Qui ta- 
men mira constantia, simplicitate pari aggressus 
est dictis et factis g-enuinam christiana^ perfectio- 
nis imag-inem senescenti mundo ad spectandum 
proponere. — Reapse, quemadmodum Dominicus 
Gusmanus pater integritatem cselestium doctrina- 
rum per eadem tempora tuebatur, pravosque hse- 
reticorum errores luce christianae sapientiae depel- 
lebat, ita Franciscus, ad grandia ducente Deo, lllud 
impetravit ut ad virtutem excitaret christianos 
homines, et diu multumque devios ad imitationem 
Christi traduceret. Non certe fortuito factum est, 
ut ad aures acciderent adolescentis illae ex Evan- 
gelio sententise: Nolite possidere anrum, neque 



— 156 — 

argentum, neque pecuniam in zonis vestris, non 
peram in via, neque duas tunicas, neque cal- 
ceamenta, neque virgam *. Et, Si vis perfectus 
esse, vade, vende qum habes, et da pauperibus... 
et veni, sequere me 2 . Quse tamquam sibi nomi- 
natim dicta interpretatus, continuo abdicat se re- 
bus omnibus: vestimenta mutat: paupertatem 
sibi sociam et comitem constituit in omni vita 
futuram : et maxima illa virtutum praecepta, quae 
celso erectoque animo amplexus erat, Ordinis sui 
velut fundamenta fore decernit. Ex eo tempore, 
inter tantam saeculi raollitiam fastidiumque deli- 
catissimum, ille horrido cultu atque aspero ince- 
dere : victum ostiatim quaerere : et quae acerbissima 
putantur, insanse plebis ludibria non tam perferre, 
quam vorare alacritate mirabili. Videlicet stulti- 
tiam Crucis Christi adsumpserat et probarat, uti 
absolutam sapientiam : cumque in ejus augusta 
mysteria intelligendo penetravisset, vidit judica- 
vitque, nusquam posse gloriam suam melius coj- 
locari. — Una cum amore Crucis, pervasit Fran- 
cisci pectus caritas vehemens, quse impulit homi- 
nem, ut propagandum nomen christianum animose 
susciperet, ob eamque caussam obviam sese vel 
manifesto capitis periculo ultro offerret. Hac ille 
caritate homines complectebatur universos : multo 
tamen cariores habuit egenos et sordidos , ita 
prorsus ut quos ceteri refugere aut superbius fa- 
stidire consuevissent, iis potissimum ille delectari 
videretur. Qua ratione egregie de ea germanitate 
meruit qua restituta perfectaque ex toto hominum 
genere unam velut familiam Christus Dominus 
conflavit, in potestate unius omnium parentis Dei 
constitutam. 

Tot igitur virtutum prsesidio atque hac prae- 
sertim asperitate vitse, studuit vir innocentissimus 
formam Jesu Christi, quoad poterat, in se ipse 
transferre. Sed divinae providentise numen in hoc 

1 Matth. x, 9, 10. 2 Matth. xix, 21. 



— 157 — 

etiam eluxisse videtur, quod rerum externarum 
singulares quasdam cum divino Redemptore si- 
militudines assecutus est. — Sic, ad exemplar 
Jesu, Francisco eontigit, ut in lucem susciperetur 
in stabulo, ac tale stratum haberet puer infans, 
quale olim ipse Christus, tectam stramentisterram. 
Quo tempore, ut fertur, leves per sublime Ange- 
lorum chori, et mulcentes aera concentus simili- 
tudinem compleverunt. Item lectos quosdam, uti 
Christus Apostolos, sibi discipulos adjunxit, quos 
peragrare terras juberet, christianse pacis ac sem- 
piternse salutis nuntios. Pauperrimus, contumeliose 
illusus, repudiatus a suis, vel in hoc speciem Jesu 
Christi retulit, quod nec tantulum voluit habere 
proprium, quo caput reclinaret. Postrema simili- 
tudinis nota accessit, cum in Alverni montis ver- 
tice, velut in Calvario suo, novo ad illam setatem 
exemplo, sacris stigmatibus corpori ejus divinitus 
impressis, propemodum actus est in crucem. — 
Rem hoc loco commemoramus non minus mira- 
culo nobilem, quam saecuiorum prsedicatione illu- 
strem. Cum enim esset olim in cruciatuum Christi 
vehementi cogitatione defixus, eorumque vim acer- 
bissimam ad se traduceret, et tamquam sitiens 
hauriret, delapsus a cselo repente Angelus se osten- 
dit : unde arcana quaedam virtus cum subito emi- 
cuisset, palmas pedesque quasi transfixos clavis, 
itemque velut acuta cuspide vulneratum latus 
Franciscus sensit. Quo facto, ingentein caritatis 
ardorem concepit animo : corpore vivam expres- 
samque vulnerum Jesu Christi in reliquum tem- 
pus imaginem g-essit. 

Ista rerum miracula, angelico potius quam hu- 
mano celebranda praBConio , satis demonstrant 
quantus ille vir, quamque dignus fuerit, quem 
sequalibus suis ad mores christianos revocandis 
Deus destinaret. Profecto ad Damiani sedem exau- 
dita Francisco est major humana vox, 1, laban- 
tem tuere domum meam. Neque minus admira- 
tionis habet oblata divinitus Innocentio III spe- 



— 158 — 

cies, cum sibi videre visus est Basilicse Latera- 
nensis inclinata moenia humeris suis Franciscum 
sustinentem. Quorum vis ratioque portentorum 
perspicua est : nimirum significabatur, christianae 
reipublicse non leve per ea tempora prsesidium 
et columen Franciscum futurum. Revera nihil 
cunctatus est quin accingeretur. Duodeni illi, qui 
se in ejus disciplinam primi contulerant, exig-ui 
instar seminis extiterunt, quod secundo Dei nu- 
mine, auspiciisque Pontificis maximi , celeriter 
visum est in uberrimam segetem adolescere. Eis 
igitur ad Christi exempla sancte institutis varias 
Italiae Europseque regiones, Evang-elii caussa, de- 
scribit: dato certis inter eos negotio, ut in Afri- 
cam usque trajiciant. Nec mora: inopes indocti, 
rudes, committunt tamen populo sese: in triviis 
plateisque, nullo loci apparatu nec pompa verbo- 
rum, ad contemptum rerum humanarum cogita- 
tionemque futuri sseculi homines adhortari inci- 
piunt. Mirum tam ineptis, ut videbantur, operariis 
quantus respondit operse fructus. Ad eos enim 
confluere catervatim cupida audiendi multitudo: 
tum dolenter admissa deflere, oblivisci injuriarum, 
compositisque dissidiis ad pacis consilia redire. 
Incredibile dictu est , quanta inclinatione animo- 
rum ac prope impetu ad Franciscum turba rape- 
retur. Assectabantur maximo concursu, quacum- 
que ille ingrederetur : nec raro ex oppidis, ex ur~ 
bibus frequentioribus universi promiscue cives ho- 
mini erant supplices, ut se vellet in disciplinam 
rite accipere. — Quamobrem caussa nata est viro 
sanctissimo, cur sodalitatem Tertii Ordinis insti- 
tueret, quae omnem hominum conditionem, omnem 
setatem, utrumque sexum reciperet, nec familise re- 
rumque domesticarum vincula abrumperet. Eam 
quippe prudenter temperavit non tam legibus pro- 
priis, quam ipsis leg"um evang^elicarum partibus: 
quse sane nemini christiano graviores videantur. 
Videlicet prseceptis Dei Ecclesiseque obtemperetur: 
absint factiones et rixse : nihil detrahatur de aliena 



— 159 — 

re : nisi pro religione patriaque, ne arma suman- 
tur : modestia in victu cultuque servetur : facessat 
luxus: periculosa chorearum artisque ludicrae le- 
nocinia vitentur. 

Facile est intelligere permagnas manare utili- 
tates ex hujusmodi instituto debuisse cum salu- 
tari per se, tum ad eam tempestatem mirabiliter 
opportuno. — Quam opportunitatem et satis in- 
dicant coalitse ejusdem generis ex Dorninicana fa- 
milia aliisque ordinibus sodalitates, et eventus 
ipse confirmat. Sane illi Franciscalium ordini no- 
men dare inflammato studio summaque volunta- 
tum propensione ab infimis ad summos vuigo pro- 
perabant. Optarunt ante alios hanc laudem Ludo- 
vicus IX Galliarum rex, et Elisabetba Hungaro- 
rum regum soboles : successere setatum decursu 
plures ex Pontificibus maximis, item ex Cardina- 
libus, ex Episcopis, ex regibus, ex dynastis: qui 
omnes insignia Franciscalia non aliena esse a di- 
gnitate sua duxerunt. — Sodales tertii ordinis 
animum suum in tuenda religione catholica pium 
aeque ac fortem probavere: quarum virtutum si 
magnam ab improbis subierunt invidiam, ea ta- 
men, quse honestissima est atque unice expetenda, 
sapientium et bonorum approbatione numquam 
caruerunt. Immo Gregorius ipse IX Decessor No- 
ster fidem ipsorum ac fortitudinem publice gra- 
tulatus, minime dubitavit et auctoritate sua de- 
fendere, et milites Christi, Machabceos alteros, 
honoris caussa, appellare. — Neque carebat ve- 
ritate laus. Magnum enim salutis publicse praesi- 
dium erat in illo hominum ordine : qui propositis 
sibi auctoris sui virtutibus et legibus , perficie- 
bant, quoad facultas ferret, ut christianse hone- 
statis decora in civitate reviviscerent. Certe ipso- 
rum opera exemplisque extinctae ssepe aut delinitae 
sunt factionum partes: erepta ab efferatorum de- 
xtris arma : litium et jurgiorum caussae sublatge: 
parta inopise et solitudini solatia: castigata, for- 
tunarum gurges et corruptelarum instrumentum, 



— 160 — 

luxuria. Quare pax domestica et tranquillitas pu- 
blica, integritas morum et mansuetudo, rei fa- 
miliaris rectus usus et tutela, quse sunt optima 
humanitatis incolumitatisque firmamenta, ex tertio 
Franciscalium ordine, tamquam ex stirpe quadam, 
gigmuntur: eorumque bonorum conservationem 
magna ex parte Francisco debet Europa. 

Plus tamen, quam ulla ex gentibus ceteris, 
Francisco debet Italia: quae sicut ejus virtutibus 
princeps theatrum fuit, ita maxime beneficia sen- 
sit. — Et sane quo tempore multa multi pro in- 
juria contenderent, ille afflicto et jacenti constan- 
ter porrexit dexteram : in surnma egestate dives, 
numquam destitit alienam sublevare inopiam, im- 
memor suae. Vagiit suaviter in ejus ore patrius 
sermo recens: vim caritatis simul et poeticse ex- 
pressit canticis, quae vulgus edisceret, quaeque 
admiratione visa sunt non indigna eruditae poste- 
ritatis. Ad Francisci cogitationem, aura quaedam 
afflatusque humano augustior ing-enia nostrorum 
concitavit, ita quidem ut in ejus rebus g-estis pin- 
gendis, fing-endis, caelandis summorum artificum 
industria certarit. Nactus est in Francisco Alighie- 
rius, quod grandiloquo pariter mollissimoque ca- 
neret versu : Cimabue et Giottus, quod Parrhasiis 
luminibus ad immortalitatem illustrarent : clari 
artifices aedificandi, quod mag-nificis operibus per- 
ficerent, vel ad sepulcrum hominis pauperculi, vel 
ad sedem Marise Angelorum , tot tantorumque 
miraculorum testem. Ad haec autem templa ho- 
mines undique commeare frequentes solent, vene- 
raturi Assisiensem patrem pauperum, cui, ut se 
rebus humanis despoliaverat funditus, ita divinae 
bonitatis large copioseque dona affluxerunt. 

Igitur perspicuum est, in christianam civilem- 
que rempublicam ab uno hoc homine-vim benefi- 
ciorum infiuxisse. Sed quoniam ille ejus spiritus, 
omnino excellenterque christianus, mirifice est ad 
omnia et loca et tempora accommodatus, nemo du- 
bitaverit, quin Franciscalia instituta mag-nopere 



— 161 — 

sint setate hac nostra profutura. Eo vel magis, 
quod horum temporum ratio ad illorum rationem 
pluribus ex caussis videtur accedere. — Quemad- 
modum saeculo duodecirao, ita nunc non parum 
deferbuit divina caritas: nec levis est officiorum 
christianorum, partim ig-noratione, partim neg-li- 
gentia, perturbatio. Simili animorum cursu simi- 
libusque studiis, in aucupandis vitse comrnodis, in 
conseetandis avide voluptatibus plerique aetatem 
consumunt. Diffluentes luxuria, sua profundunt, 
aliena appetunt: fraternitatis humanse nomen ex- 
tollentes, plura tamen fraterne dicunt quam fa- 
ciunt: feruntur enim amore sui, et illa erga te- 
nuiores atque inopes genuina caritas quotidie mi- 
nuitur. — Per eam setatem multiplex Albigensium 
error, concitandis adversus Ecclesiae potestatem 
turbis, una simul civitatem perturbarat, et ad 
quoddam Socialismi g*enus munierat iter. Hodie- 
que similiter Naturalismi fautores propag^atores- 
que creverunt; qui subesse Ecclesiae oportere per- 
tinaciter neg-ant, et longius, quo consentaneum 
est, gradatim procedentes, ne civili quidem pote- 
stati parcunt: vim et seditiones in populo pro- 
bant : agrariam rem tentant: proletariorum cupi- 
ditatibus blandiuntur: domestici publicique ordinis 
fundamenta debilitant. 

In his igitur tot tantisque incommodis, probe 
intelligitis, Venerabiles Fratres, spem sublevatio- 
nis non exiguam collocari in institutis Francisca- 
libus merito posse, si modo in pristinum statum 
restituantur. — Iis enim florentibus, facile flore- 
ret et fides et pietas et omnis christiana laus : 
frang-eretur exlex caducarum rerum appetitio, nec 
I>erta3deret , quod maximum atque odiosissimum 
plerisque putatur onus, domitas habere virtute 
cupiditates.. Concordise vere fraterna^ vinclis colli- 
g ! ati dilig-erent homines inter se, eg'enisque et 
calamitosis, quippe imaginem Christi g-erentibus, 
eam, quam par est, reverentiam adhiberent. — 

Epist. Encyd. Leonis PP. XIII 11 



— 162 — 

Praeterea qui religione christiana penitus imbuti 
sunt, sentiunt judicio certo, legitime imperantibus 
conscientia officii obtemperari , nullaque in re- 
violari quemquam oportere : qua animi affectione 
nihil est efficacius ad extinguendam radicitus o- 
mnem in hoc g^enere vitiositatem, vim, injurias, 
novarum rerum libidinem, invidiam inter varios- 
civitatis ordines: in quibus omnibus initia simul 
atque arma Socialismi consistunt. — Denique il- 
lud etiam, in quo prudentes rerum civilium tanto 
opere laborant, de locupletium et egenorum ra- 
tionibus erit optime constitutum, hoc fixo et per- 
suaso, non vacare dig-nitate paupertatem : divitem 
misericordem et munificum, pauperem sua sorte 
industriaque contentum esse oportere: cumque 
neuter sit ad hseccommutabilia bona natus, alteri 
patientia, alteri liberalitate in cselum esse venien- 
dum. 

His de caussis Nobis est diu et mag^nopere in 
votis, ut quantum quisque potest in imitationem 
Francisci Assisiensis se intendat. — Idcirco sicut 
semper antea tertio Franciscalium ordini singula- 
rem curam adhibuimus, ita nunc summa Dei be- 
nigmitate ad gerendum Pontificatum maximum 
vocati, cum inciderit ut id peropportune fieri pos- 
sit, christianos homines hortamur, ut nomen dare 
sanctse huic Jesu Christi militise ne recusent. Plu- 
rimi numerantur passim ex utroque sexu, qui Pa- 
tris Seraphici vestig-iis alacri animo jam ingre- 
diuntur. Quorum laudamus tale studium vehe- 
raenterque probamus, ita tamen ut illud augeri 
et ad plures propag^ari, Vobis pra^sertim adniten- 
tibus, Venerabiles Fratres, velimus. — Et caput 
est commendationis Nostrse, ut qui insignia P03- 
nilentioe induerint, imaginem spectent sanctissimi 
auctoris sui, ad eamque contendant: sine qua, 
quod inde expectaretur boni, nihil esset. Itaque 
date operam, ut Tertium Ordinem vulgo noscant 
atque ex veritate asstiment: providete, ut qui 
curam gerunt animarum, doceant sedulo qualis- 



— 163 — 

ille sit, quam facile unicuique pateat, quam ma- 
gnis in animorum salutem privilegiis abundet, 
quantum utilitatis privatim et publice polliceatur. 
In quo eo magis est elaborandum, quod sodales 
Franciscales ordinis primi et alterius gravi in 
prsesens perculsi plaga indigne laborant. Hi qui- 
dem utinam, parentis sui patrocinio defensi, cele- 
riter ex tot liuctibus vegeti et florentes emergant! 
Utinam etiam christianse gentes ad disciplinam 
tertii ordinis confluant, ita alacres itaque frequen- 
tes, uti olim undique ad Franciscum ipsum sese 
certatim effundebant ! — Hoc autem majore con- 
tentione poscimus et potiore jure ab Italis spera- 
mus, quos unius patrise necessitudo et uberior 
acceptorum beneficiorum copia propensiore jubet 
esse in Franciscum animo et majores eidem gra- 
tias habere. Ita sane septem post saeculis Italicae 
genti et omni christiano orbi contingeret, ut se a 
perturbatione revocatum ad tranquillitatem, ab 
exitio ad salutem, hominis Assisiensis beneficio 
sentiret. Id quidem communi prece, per hos dies 
maxime, ab ipso Francisco flagitemus : idem con- 
tendamus a Maria Virgine matre Dei, quae famuli 
sui pietatem ac fidem cselesti tutela donisque sin- 
gularibus perpetuo remuneravit. 

Interea caelestium munerum auspicem, et prae- 
cipuae Nostrae benevolentise testem, Apostolicam 
Benedictionem Vobis, Venerabiles Fratres, univer- 
soque Clero et populo, singulis concredito, per- 
amanter in Domino impertimus. 

Datum Romse apud S. Petrum die xvn Septem- 
bris, anno mdccclxxxii, Pontificatus Nostri anno 
quinto. 



LEO PP. XIII. 



EPISTOLA ENCYCLICA 

QUA PECULIARE8 PRECES 

IN BEATISSIMAM VIRGINEM A ROSARIO 

INDICUNTUR 



LEO PP. XIII. 

VENERABILES FRATRES 

SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. 

Supremi Apostolatus officio quo fungimur et 
longe difficili horum temporum conditione quoti- 
die magis admonemur ac propemodum impelli- 
mur, ut quo graviores incidunt Ecclesise calami- 
tates, eo impensius ejus tutelse incolumitatique 
consulamus. Quapropter, dum, quantum in Nobis 
est, modis omnibus Ecclesiae jura tueri, et quse 
vel impendent vel circumstant pericula antever- 
tere et propulsare conamur, assidue damus ope- 
ram ceelestibus auxiliis implorandis, quibus effici 
unice potest, ut labores curseque Nostrse optatum 
sint exitum habiturse. — Hanc ad rem nihil va- 
lidius potiusque judicamus, quam religioneet pie- 
tate demereri magnam Dei Parentem Mariam Vir- 
ginem, quae pacis nostrae apud Deum sequestra 
et caelestium administra gratiarum, in eelsissimo 
potestatis est gloriaeque fastigio in caelis collocata, 
ut hominibus ad sempiternam illam civitatem per 
tot labores et pericula contendentibus patrocinii 
sui subsidium impertiat. — Itaque proximis jam 



— 165 — 

anniversariis solemnibus, quibus plurima et ma- 
xima in populum christianum per Marialis Rosarii 
preces collata beneficia recoluntur, preces hasce 
ipsas singulari studio toto orbe catholico adhiberi 
Magnse Virgini hoc anno volumus , quo , Ipsa 
conciliatrice, divinum Ejus Filium nostris placa- 
tum et mitigatum malis feliciter experiamur. Has 
igitur litteras ad Vos, Venerabiles Fratres, dan- 
das censuimus, ut, cognitis consiliis Nostris, po- 
pulorum pietas ad ea religiose perficienda vestra 
auctoritate studioque excitetur. 

Prsecipuum semper ac solemne catholicis homi- 
nibus fuit in trepidis rebus dubiisque temporibus 
ad Mariam confugere et in materna Ejus bonitate 
conquiescere. Quo quidem ostenditur certissima 
non modo spes, sed plane fiducia, quam Ecclesia 
catholica semper habuit in Genetrice Dei jure re- 
positam. Revera primsevse labis expers Virgo, 
adlecta Dei Mater, et hoc ipso servandi hominum 
generis consors facta, tanta apud Filium gratia 
et potestate valet, ut majorem nec humana nec 
angelica natura assecuta unquam sit, aut assequi 
possit. Cumque suave Ipsi ac jucundum apprime 
sit, singulos suam flagitantes opem juvare ac 
solari; dubitandum non est, quin Ecclesiae uni- 
versse votis adnuere multo libentius velit ac pro- 
pemodum gestiat. 

Hsec autem tam magna et plena spei in augu- 
stam caelorum Reginam pietas luculentius emicuit, 
cum errorum vis late serpentium, vel exundans 
morum corruptio, vel potentium adversariorum 
impetus militantem Dei Ecclesiam in discrimen 
adducere visa sunt. — Veteris et recentioris asvi 
historiae, ac sanctiores Ecclesiae fasti publicas pri- 
vatasque ad Deiparam obsecrationes et vota com- 
memorant, ac vicissim praebita per Ipsam auxilia 
partamque divinitus tranquillitatem et pacem. 
Hinc insignes illi tituli, quibus Eam catholicae 
gentes christianorurn Auxiliatricem , Opiferam , 
Solatricem, bellorum Potentem, Victricem, Paci- 



— 1C6 — 

feram consalutarimt. Quos inter praecipue com- 
memorandus solemnis ille ex Rosario ductus, quo 
insignia Ipsiusin universum christianum nomen be- 
neficia ad perpetuitatem consecrata sunt. — Nemo 
vestrum ignorat, Venerabiles Fratres, quantum 
laboris et luctus, sseculo duodecimo exeunte, san- 
cta3 Dei Ecclesia3 intulerint Albigenses hseretici, 
qui recentiorum Manichajorum secta progeniti, 
australem Gallise plagam atque alias latini orbis 
regiones perniciosis erroribus repleverant; armo- 
rumque terrorem circumferentes , late dominari 
per clades et ruinas moliebantur. Contra hujus- 
modi teterrimos hostes virum sanctissimum, ut 
nostis, excitavit misericors Deus, inclytum scili- 
cet Dominiciani Ordinis parentem et conditorem. 
Is integritate doctrinae, virtutum exemplis, mu- 
neris apostolici perfunctione magmus , pugnare 
pro Ecclesia catholica excelso animo aggressus 
est, non vi, non armis, sed ea maxime precatione 
confisus, quam sacri Rosarii nomine ipse primus 
instituit, et per se, per suos alumnos longe late- 
que disseminavit. Dei enim instinctu ac numine 
sentiebat futurum, ut ejus precationis ope, tam- 
quam validissimo instrumento bellico, victi hostes 
profligatique vesanam impietate audaciam ponere 
cogerentur. Quod reipsa evenisse compertum est. 
Etenim ea orandi ratione suscepta riteque cele- 
brata ex institutione Dominici Patris, pietas, fides, 
concordia restitui, haereticorum molitiones atque 
artes disjici passim coepere: ad hsec, plurimi er- 
rantes ad sanitatem revocati, et catholicorum ar- 
mis, quae fuerant ad vim propulsandam sumpta, 
impiorum compressus furor. 

Ejusdem precationis efficacitas et vis mirabili- 
ter etiam perspecta est saeculo decimo sexto, cum 
ingentes Turcarum copia3 EuropaB prope universse 
superstitionis et barbaria^ jug-um intentarent. Quo 
tempore sanctus Pius V Pontifex Maximus, exci- 
tatis ad communium rerum tutelam principibus 
christianis, omni studio in primis egit ut poten- 



— 167 — 

tissima Mater Dei, per Rosarii preces implorata, 
nomini christiano volens propitia succurreret. No- 
bilissimum sane spectaculum per eos dies cselo ter- 
rseque exhibitum omnium in se mentes animosque 
-convertit. Hinc enim Christi fideles non procul a 
Corinthiaco sinu vitam et sang-uinem pro relig-ionis 
patriaeque incolumitate fundere parati, hostem in- 
territi opperiebantur ; illinc inermes pio suppli- 
•cantium agrnine. Mariam inclamabant, Mariam ex 
Rosarii formula iteratis vicibus consalutabant, ut 
certantibus adesset ad victoriam. Adstitit exorata 
Domina; nam commisso ad Echinadas insulas na- 
vali praelio, christianorum classis., sine mag-na suo- 
rum clade, fusis csesisque hostibus, magrnifice vicit. 
Quare idem sanctissimus Pontifex in accepti bene- 
ficii memoriam , anniversarium tanti certaminis 
diem honori Mariae Victricis festum haberi voluit : 
quem Greg-orius XIII titulo Rosarii consecravit. 

Simili modo, superiore sseculo, semel ad Temes- 
variam in Pannonia, semel ad Corcyram insulam 
nobilis est de Turcarum copiis victoria reportata : 
idque sacris Mag*nae Virgini diebus, precibusque 
pio Rosarii ritu ante persolutis. Qua? res Clemen- 
tem XI decessorem Nostrum adduxit ut grati 
animi ergo, solemnem Deiparas a Rosario honorem 
quotannis habendum tota Ecclesia decreverit. 

Igitur cum sacra hsec precandi formula tanto- 
pere Virgini g-rata esse dig:noscatur, eaque ad 
Ecclesiae populique christiani defensionem et ad 
divina beneficia publice privatimque impetranda 
apprime conferat; mirum non est, eximiis eam 
praeconiis alios quoque decessores Nostros ef- 
ferre atque aug^ere studuisse. Sic Urbanus IV 
quotidie per Rosarium christiano populo oona 
provenire testatus est. Sixtus IV hunc orandi ri- 
tum ad honorem Dei et Virginis, et ad immi- 
nentia mundi pericula propulsanda opportunum; 
Leo X adversus hwresiarchas et gliscentes hosre- 
ses institutum, et Julius III romanm Ecclesim 
decorem dixerunt. Itemque de eo sanctus Pius V, 



— 168 — 

Tioc, inquit, orandi modo evulgato, coepisse (ide- 
les iis meditationibus accensos, iis precibus in- 
flammatos, in alios viros repente mutari, hce- 
resum tenebras remitti, et lucem catholicce fidei 
aperiri. Demum Gregorius XIII, Rosarium a bealo 
Dominico ad iram Dei placandam et Beatce Vir- 
ginis intercessionem implorandam fuisse insti- 
tutum. 

Ilac Nos cogitatione, exemplisque decessorum 
Nostrorum permoti, opportunum omnino censemus 
solemnes hoc tempore supplicationes ob eam caus- 
sam institui, ut invocata per Rosarii preces Virginc 
augusta, parem necessitatibus opem a Jesu Christo 
ejus Filio impetremus. — Perspicitis, Venerabiles 
Fratres , Ecclesiae labores dimicationesque diu- 
turnas et graves. Christianam pietatem , publi- 
cam morum honestatem , fidemque ipsam , qute. 
summum est bonum virtutumque ceterarum prin- 
cipium, majoribus quotidie periculis videmus op- 
positam. Item difficilem conditionem variosque 
angores Nostros non modo cognoscitis, sed facit 
caritas vestra ut quadam Nobiscum societate et 
communione sentiatis. Miserrimum autem est, ac 
longe luctuosissimum, tot animas Jesu Christi 
sanguine redemptas, quodam aberrantis saeculi 
veluti correptas turbine, pra?cipites in pejus agi 
atque in interitum ruere sempiternum. Igitur di- 
vini necessitas auxilii haud sane est hodie minor, 
quam cum magnus Dominicus ad publica sananda 
vulnera Marialis Rosarii usum invexit. Ille vero 
caelestipervidit lumine, aetatissuae malisremedium 
nullum praesentius futurum, quam si homines ad 
Christum, qui via, veritas et vita est, salutis per 
Eum nobis partse crebra commentatione rediis- 
sent; et Virginem illam , cui datum est cunctas 
hcereses inierimere, deprecatricem apud Deum 
adhibuissent. Idcirco sacri Rosarii formulam ita 
composuit, ut et salutis nostras mysteria ordine 
recolerentur, et huic meditandi cfflcio mysticum 
innecteretur sertum ex angelica salutatione con- 



— 169 — 

textum, interjecta oratione ad Deum et Patrem 
Domini Nostri Jesu Ghristi. Nos igitur haud absi- 
mili raalo idem quserentes remedium, non dubita- 
mus, quin eadem haec a beatissimo viro tanto 
cum orbis catholici emolumento inducta precatio, 
momenti plurimum habitura sit ad levandas no- 
strorum quoque temporum calamitates. 

Quamobrem non modo universos christianos 
enixe hortamur, ut vel publice vel privatim in 
sua quisque domo et familia pium hoc Rosarii 
officium peragere studeant et non intermissa con- 
suetudine usurpent, sed etiam integrum anni la- 
brntis octobrem mensem cselesti Reginre a Rosario 
sacrum dicatumque esse volumus. — Decernimus 
itaque et mandamus, ut in orbe catholico universo 
hoc item anno solemnia Deiparre a Rosario pecu- 
liari religione et cultus splendore celebrentur ; 
utque a prima die proximi Octobris ad secundam 
subsequentis Novembris, in omnibus ubique cu- 
rialibus templis, et si Ordinarii locorum utile at- 
que opportunum judicaverint, in aliis etiam templis 
sacrariisve honori Deipara3 dedicatis, quinque sal- 
tem Rosarii decades, adjectis Litaniis Lauretanis, 
religiose recitentur: optamus autem ut ad has 
preces conveniente populo, eodem tempore vel 
sacrum ad altare fiat, vel Sacramento augusto 
ad adorandum proposito , sacrosancta deinceps 
Hostia pius supplicantium coetus rite lustretur. — 
Magnopere probamus, sodalitates a Rosario Vir- 
ginis solemni pompa vicatim per urbes, accepta 
amajoribus consuetudine,publica3 religioniscaussa 
procedere. Quibus autem in locis id injuria tem- 
porum forte non licet, quidquid publicge religioni 
ex hac parte detractum est, frequentiore redima- 
tur ad sacras sedes accursu; et diligentiore vir- 
tutum christianarum exercitatione fervor pietatis 
eluceat. 

Eorum autem gratia, qui quae supra jussimus 
facturi sunt, libet caelestes Ecclesiae thesauros re- 
cludere, in quibus ipsi incitamenta simul et prse- 



— 170 — 

mia pietatis inveniant. Omnibus igitur qui intra 
designatum temporis spatiuin, Rosariicum Litaniis 
publicae recitationi interfuerint , et ad mentem 
Nostram oraverint, septem annorum itemque se- 
ptem quadrag-enarum apud Deum indulgentiam 
sing^ulis vicibus obtinendam concedimus. Quo be- 
neficio frui pariter posse volumus, quos supplica- 
tionibus publicis supra dictis legitima caussa pro- 
hibeat, hac tamen leg"e ut eidem sacrae exercita- 
tioni privatim operam dederint, itemque Deo ad 
mentem Nostram supplicaverint. — Eos vero qui 
supra dicto tempore decies saltem, vel publice in 
sacris templis, vel justas ob caussas privatis in 
domibus eadem pereg^erint et, expiatis rite animis, 
sacra de altari libaverint, piaculo omni et statis 
admissorum poenis ad pontificalis indulgfentiae 
modum exsolvimus. — Plenissimam hanc admis- 
sorum suorum veniam omnibus etiam elargimur, 
qui vel in ipsis Beatse Marise Virg-inis a Rosario 
solemnibus, vel quolibet ex octo consequentibus 
diebus, ablutis pariter salutari confessione animis, 
ad Christi mensam accesserint, et in aliqua aede 
sacra pro Ecclesise necessitatibus ad mentem No- 
stram Deo et Deiparse rite supplicaverint. 

Agite vero, Venerabiles Fratres; quantum Vo- 
bis curse est et Marise honos et societatis humanae 
salus, tantum studete populorum in Magnam Vir- 
ginem alere pietatem, augere fiduciam. Divino qui- 
dem munere factum putamus, ut, vel turbulen- 
tissimis hisce Ecclesiae temporibus , in maxima 
christiani populi parte stet ac vig-eat antiqua in 
aug^ustam Virginem religio et pietas. Nunc vero 
exhortationibus his Nostris excitatae, vestrisque 
vocibus incensas christianse g^entes vehementiore 
in dies animi ardore sese in Mariae tutelam fidem- 
que recipiant; et adamare magis ac magfis insi- 
stant Marialis Rosarii consuetudinem, quam ma- 
jores nostri non modo uti praesens in malis auxi- 
lium, sed etiam nobilis instar tesserae christianae 
pietatis habere consueverunt. Obsecrationes con- 



— 171 — 

cordes ac supplices libens excipiet humaiii gene- 
ris Patrona caelestis, illudque facile impetrabit, 
ut boni virtutis laude crescant; ut devii sese ad 
salutem colligant ac resipiscant ; ut vindex scele- 
rum Deus ad clementiam ac misericordiam con- 
versus rem christianam remque publicam, amotis 
periculis, optatae tranquillitati restituat. 

Hac spe erecti, Deum ipsum, per Eam in qua 
totius boni posuit plenitudinem, summis animi 
Nostri votis enixe obsecramus, ut maxima quae- 
que Vobis, Venerabiles Fratres, cselestium bono- 
rum munera largiatur: in quorum auspicium et 
pignus, Vobis ipsis et Clero vestro et populis cu- 
jusque vestrum curae concreditis , Apostolicam 
Benedictionem peramanter impertimus. 

Datum Romie apud S. Petrum die i Septembris 
mdccclxxxiii, Pontificatus Nostri anno sexto. 



LEO PP. XIII. 



EPISTOLA ENCYCLICA 

DR PERSEVERANTIA IN EA PRECANDI 

RATIONE ET FORMULA 

QILE ROSARIUM MARIALE DICITUR 



LEO PP. XIII. 

VENERABILES FRATRES 

SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM 

Superiore anno, quod singuli novistis, per litteras 
Nostras Encyclicas decrevimus, ut in omnibus ca- 
tholici orbis partibus, ad caeleste praesidium labo- 
ranti Ecclesise impetrandum , magna Dei Mater 
sanctissimo Rosarii ritu, Octobri toto, coleretur. In 
quo et judicium Nostrum et exempla sequuti sumus 
Decessorum Nostrorum, qui difficillimis Ecclesiae 
temporibus aucto pietatis studio ad augustam Vir- 
ginem confugere, opemque ejus summis precibus 
implorare consueverunt. — Voluntati vero illi No- 
strse tanta animorum alacritate et concordia ubique 
locorum obtemperatum est, ut luculenter apparue- 
rit quantus religionis et pietatis ardor exstet in po- 
pulo christiano, et quantam in cselesti Marise Vir- 
ginis patrocinio spem universi reponant. Quem 
quidem declaratae pietatis et fidei fervorem Nos, 
tanta molestiarum et malorum mole gravatos, non 
mediocri consolatione leniisse profitemur, imo ani- 
mum addidisse ad graviora quoque, si ita Deo 
placeat, perferenda. Donec enim spiritus precum 



— 173 — 

effunditur super domum David et super habitatores 
Jerusalem, in spem certam adducimur, fore ut ali- 
quando propitietur Deus, Ecclesiaeque suse misera- 
tus vicem, audiat tandem preces obsecrantium per 
Eam, quam ipse cselestium gratiarum voluit esse 
administram. 

Quapropter insidentibus caussis, quse Nos ad pu- 
blicam pietatem excitandam, uti diximus, anno 
superiore impulerunt, officii Nostri duximus, Vene- 
rabiles Fratres, hoc quoque anno hortari populos 
christianos, ut in hujusmodi precandi ratione et 
formula, quae Rosarium Mariale dicitur, perseve- 
rantes, sibi validum magnae Dei Genitricis patroci- 
nium demereantur. Cum enim in oppugnatoribus 
christiani nominis tanta sit obstinatio propositi, in 
propugnatoribus non minorem esse oportet con- 
stantiam voluntatis, quum prsesertim caeleste auxi- 
lium et collata nobis a Deo beneficia, perseveran- 
tise nostrse saepe soleant esse fructus. — Ac revocare 
juvat in mentem magnae illius Judith exemplum, 
quse almse Virginis typum exhibens stultam Judseo- 
rum repressit impatieutiam, constituere Deo volen- 
tium arbitrio suo diem ad subveniendum oppressse 
civitati. Intuendum iteminexempium Apostolorum, 
qui maximum SpiritusParacliti donum sibi promis- 
sum expectaverunt, perseverantes unanimiter in 
oratione cum Maria Matre Jesu. — Agitur enim 
et nunc de ardua ac magni momenti re, de inimico 
antiquo et vaferrimo in elata potentiae suae acie 
humiliando; de Ecclesise ejusque Capitis libertate 
vindicanda ; de iis conservandis tuendisque prsesi- 
diis, in quibus conquiescere oportet securitatem et 
salutem humanae societatis. Curandum est igitur, 
ut luctuosis hisce Ecclesiae temporibus Marialis 
Rosarii sanctissima consuetudo studiose pieque ser- 
vetur, eo prsecipue quod hujusmodi preces cum ita 
sint compositae ut omnia ex ordine salutis nostrae 
mysteria recolant, maxime sunt ad fovendum pie- 
tatis spiritum comparatae. 

Et ad Italiam quod attinet, potentissima^ Virginis 



— 174 — 

praesidium nunc maxime per Rosarii preces implo- 
rare necesse est, quum nobis adsit potius, quam 
impendeat, nec opinata calamitas. Asiana emm 
lues terminos, quos natura posuisse videbatur, Deo 
volente, pra?tervecta, portus Gallici sinus celeber- 
rimos, ac finitimas exinde Italise regiones pervasit. 
— Ad Mariam igitur confugiendum est, ad eam, 
quam jure meritoque salutiferam, opiferam, sospi- 
tatricem appellat Ecclesia, uti volens propitia opem 
acceptissimis sibi precibus imploratam afferat, im- 
puramque luem a nobis longe depellat. 

Quapropter adventante jam mense Octobri, quo 
mense sacra solemnia Marise Virginis a Rosario in 
orbe catholico aguntur, omnia ea, quae praeterito 
anno praecepimus, hoc anno iterum prsecipere sta- 
tuimus. — Decernimus itaque et mandamus, ut a 
prima die Octobris ad secundam consequentis No- 
vembris in omnibus curialibus templis, sacrariisve 
publicis Deiparse dicatis, aut in aliis etiam arbitrio 
Ordinarii eligendis, quinque saltem Rosarii decades, 
adjectis Litaniis, quotidie recitentur : quod si mane 
fiat, sacrum inter preces peragatur; si pomeridia- 
nis horis, Sacramentum augustum ad adorandum 
proponatur, deinde qui intersunt rite lustrentur. 
Optamus autem, ut Sodalitates Sanctissimi Rosarii 
solemnem pompam, ubicumque per civiles leges 
id sinitur, vicatim publicae religionis causa ducant. 

Ut vero christianae pietati cgelestes Ecclesise the- 
sauri recludantur, Indulgentias singulas, quas su- 
periore anno largiti sumus, renovamus. Omnibus 
videlicet qui statis diebus publicse Rosarii recita- 
tioni interfuerint, et ad mentem Nostram orave- 
rint, et his pariter qui legitima causa impediti 
privatim haec egerint , septem annorum item- 
que septem quadragenarum apud Deum indul- 
gentiam singulis vicibus concedimus. Eis vero 
qui supra dicto tempore decies saltem vel pu- 
blice in templis, vel justis de caussis inter do- 
mesticos parietes eadem peregerint, et criminum 
confessione expiati sancta de altari libaverint , 



— 175 — 

plenariam admissorum veniam de Ecclesise the- 
sauro impertimus. Plenissimam hanc admissorum 
veniam et poenarum remissionem his omnibus etiam 
largimur, qui vel ipso beatse Virginis a Rosario 
die festo, vel quolibet ex octo iDsequentibus, animi 
sordes eluerint et divina convivia sancte celebrave- 
rint, et pariter ad mentem Nostram in aliqua 
sacra sede Deo et sanctissimae ejus Matri suppli- 
caverint. 

Iis denique consultum volentes qui ruri vivunt 
et agri cultione, praecipue Octobri mense, distinen- 
tur, concedimus ut singula, qua3 supra decrevi- 
mus, cum sacris etiam indulgentiis Octobri mense 
lucrandis , ad insequentes vel Novembris vel De- 
cembris menses , prudenti Ordinariorum arbitrio 
differri valeant. 

Non dubitamus, Veoerabiles Fratres, quin curis 
hisce Nostris uberes et copiosi fructus respondeant, 
prsesertim si quse Nos plantamus, et vestra solli- 
citudo rigaverit, iis Deus gratiarum suarum largi- 
tione de cselo afferat incrementum. Pro certo qui- 
dem habemus populum christianum futurum dicto 
audientem Apostolicse auctoritati Nostrse eo fidei 
et pietatis fervore, cujus prseterito anno amplis- 
simum dedit documentum. Cselestis autem Patrona 
per Rosarii preces invocata adsit propitia, eflficiat- 
que, ut, sublatis opinipnum dissidiis et re christiana 
in universis orbis terrarum partibus restituta, opta- 
tam Ecclesiae tranquillitatem a Deo impetremus. 
— Cujus auspicem beneficii, Vobis et Clero vestro 
et populis vestrae curse concreditis Apostolicam Be- 
nedictionem peramanter impertimus. 

Datum Romae apud Sanctum Petrum die xxx Au- 
gusti mdccclxxxiv, Pontificatus Nostri aDDO se- 
ptimo. 



LEO PP. XIII. 



LITTEM APOSTOLICvE 

QUIBUS INDICITUR JUBIL^CJM UNIVERSALE 
AD IMPLORANDUM DIVINUM AUXILIUM 



LEO PP. XIII. 



UNIVERSIS GHRISTI FIDELIBUS 

PRJESENTHS LITTERAS INSPECTURI 
SALUTEM KT APOSTOLIGAM BENEDICTIONKM 

Pontifices Maximi Prsedeeessores Nostri ex ve- 
teri Romanse Ecclesise instituto, ab ipso susceptae 
Apostolicae servitutis initio, caelestium munerum 
thesauros universis fidelibus paterna liberalitate 
aperire et communes in Ecclesia preces indicere 
consueverunt, ut ipsis spiritualis et salutaris lu- 
cri opportuuitatem praeberent, atque ut eosdem 
ad reterni Pastoris auxilium precibus, piaculari- 
bus operibus et solatiis pauperum conciliandum 
excitarent. Quod quidem ex una parte tamquam 
auspicale donum erat, quod supremi Religionis 
Antistites ab exordio Apostolici ministerii filiis in 
Christo suis largiebantur, ac veluti sacrum pignus 
illius caritatis, qua Christi familiam complecteban- 
tur; ex altera vero solemne erat christianse pie- 
tatis et virtutis officiurn, quo fideles cum suis 
Pastoribus visibili Ecclesise Capiti conjuncti fun- 
gebantur apud Deum, ut Pater misericordiarum 
non modo gregem suum, ut S. Leonis verbis uta- 



— 177 — 

mur i, sed et ipsum Pastorem ovium suarum pro- 
pitius respiceret, adjuvaret et custodire dignare- 
tur ac pascere. 

Hoc Nos consilio adducti, appropinquante jam 
natali die electionis Nostrse, Praedecessorum Nostro- 
rum exempla secuti indulgentiam ad instar genera- 
lis Jubilsei universo orbi catholico denunciare con- 
stituimus. Apprimeenim novimus quam necessaria 
sit infirmitati Nostrae in arduo ministerio quod su- 
stinemus, divinorum charismatum copia; novimus 
diuturno experimento quam luctuosa sit temporum 
in quse incidimus conditio, et quibus quantisque in 
fluctibus prsesenti sevo Ecclesia laboret : ex publicis 
autem rebus in detenus ruentibus, ex funestis 
impiorum hominum consiliis, ex ipsis cselestis cen- 
surae minis, qua3 jam in aliquos severe incubuit, 
graviora in dies mala obventura formidamus. 

Jamvero cum peculiare Jubilsei beneficium eo 
spectet, ut expientur animi labes, poenitentise et 
caritatis opera exerceantur , precationum oflicia 
adhibeantur impensius, et cum sacrificia justitiae 
et preces , quse concordi totius Ecclesiae studio 
offeruntur, usque adeo grata sint Deo ac frug"ifera 
ut divinae pietati vim facere videantur, firmiter 
confidendum est fore, ut Pater cselestis plebis 
sua3 humilitatem respiciat, et conversis in melius 
rebus, optatam suarum miserationum lucem ac so- 
latium adducat. Nam s?', ut idem Leo Magnus aje- 
bat 2 , donata nobis, per Dei gratiam, morum cor- 
rectione , spirituales inimici vincantur , etiam 
corporeorum nobis hostium fortitudo succumbet, 
et emendatione nostra infirmabuntur \ quos gra- 
ves nobis, non ipsorum meriia, sed nostra delicta 
fecerunt. Quapropter omnes et sing"ulos Catholicae 
Ecclesiae filios enixe hortamur, et rogamus in Do- 
mino, ut Nostris suas etiam conjung-ant preces , 
supplicationes et christianse disciplinae ac pietatis 

1 Serm. in, al. v, in Anniv. Assumpt. suse. 

2 Serm. i de Quadrag. 

Epist. Encycl. Leonis PP. XIII 12 



— 178 — 

officia, atque oblata hac Jubilaei gratia, hoc csele- 
stium miserationum tempore, in animarum suarum 
lucrum et Ecclesiae utilitatem, Deo juvante, studio- 
sissime utantur. 

Itaque de omnipotentis Dei misericordia, ac bea- 
torum Apostolorum Petri et Pauli auctoritate con- 
fisi, ex illa lig-andi atque solvendi potestate, quam 
Nobis Dominus licet indigmis contulit, universis et 
singulis utriusque sexus Christi fidelibus in alma 
urbe Nostra degentibus, vel ad eam advenientibus, 
qui Sancti Joannis de Laterano, Principis Aposto- 
lorum, et S. Marise Majoris Basilicas a Dominica 
prima Quadragesimse, nimirum a die secunda Mar- 
tii usque ad diem primam Junii inclusive, qua3 erit 
Dominica Pentecostes, bis visitaverint, ibique per 
aliquod temporis spatium pro Catholicse Ecclesiae 
et hujus Apostolicse Sedis prosperitate et exalta- 
tione pro extirpatione hseresum, omniumque er- 
rantium conversione, pro Christianorum Principum 
concordia, ac totius fidelis populi pace et unitate, 
ac juxta mentem Nostram pias ad Deum preces ef- 
fuderint, ac semel intra prsefatum tempus esuria- 
libus tantum cibis utentes jejunaverint, prseter dies 
in quadrag-esimali indulto non comprehensos, aut 
alias simili stricti juris jejunio ex prsecepto Eccle- 
sia3 consecratos, et peccata sua confessi sanctissi- 
mum Eucharistise Sacramentum susceperint, et ali- 
quam eleemosynam in pauperes vel in pium ali- 
quod opus, prout unicuique devotio sug*geret, ero- 
gaverint ; ceteris vero extra urbem prsedictam ubi- 
cumque degentibus, qui tres Ecclesias ejusdem Ci- 
vitatis aut loci, sive in illius suburbiis existentes, 
ab Ordinariis locorum vel eorum Vicariis seu Oni- 
cialibus, aut de eorum mandato et ipsis deficien- 
tibus per eos qui ibi curam animarum exercent 
desig-nandas, bis, vel si duae tantum ibi adsint Ec- 
clesiae, ter, aut si dumtaxat una, sexies, spatio 
trium prsedictorum mensium visitaverint, aliaque 
recensita opera devote peregerint, plenissimam 
omnium peccatorum suorum Indulgentiam, sicut 



— 179 — 

in anno Jubilaei visitantibus certas Ecclesias intra 
et extra urbem memoratam concedi consuevit, con- 
cedimus et impertimus; annuentes etiam ut haec 
indulgentia animabus, quae Deo in caritate conjun- 
ctae 'ex hac vita migraverint, per modum suffragii 
applicari possit et valeat. Prseterea locorum Ordi- 
nariis indulgemus ut Capitulis et Congregationi- 
bus tam ssecularium quam regularium, Sodalita- 
tibus, Confraternitatibus, Universitatibus, seu Col- 
leg"iis quibuscumque memoratas Ecclesias proces- 
sionaliter visitantibus, easdem visitationes ad mi- 
norem numerum pro suo prudenti arbitrio reducere 
queant. 

Concedimus vero ut navig^antes et iter ag*entes, 
ubi ad sua domicilia seu alio ad certam stationem 
se receperint, operibus suprascriptis peractis, et vi- 
sitata sexies Ecclesia Cathedrali vel Majori, aut pa- 
rochiali loci eorum domicilii, seu stationis hujus- 
modi, eamdem Indulg-entiam consequi possint et 
valeant. Regfularibus vero personis utriusque sexus, 
etiam in claustris perpetuo deg*entibus , nec non 
aliis quibuscumque tam laicis quam Ecclesiasticis, 
saecularibus vel reg^ularibus in carcere aut captivi- 
tate existentibus, vel aliqua corporis infirmitate seu 
alio quocumque impedimento detentis, qui memo- 
rata opera vel eorum aliqua prsestare nequiverint, 
ut illa Confessarius ex actu approbatis a locorum 
Ordinariis in alia pietatis opera commutare, vel in 
aliud proximum tempus prorog^are possit, eaque 
injungere, quae ipsi poenitentes efflcere poterunt, 
cum facultate etiam dispensandi super Commu- 
nione cum pueris, qui nondum ad primam Commu- 
nionem admissi fuerint, pariter concedimus atque 
indulg-emus. 

Insuper omnibus et sing^ulis Christi fidelibus tam 
laicis quam Ecclesiasticis, sa^cularibus et regulari- 
bus, cujusvis Ordinis et Instituti etiam specialiter 
nominandi, licentiam concedimus et facultatem, ut 
sibi ad hunc effectum eligere possint quemcumque 
presbyterum Confessarium, tam ssecularem quam 



— 180 — 

regularem, ex actu approbatis (qua facultate uti 
possint etiam Moniales, Novitise, aliaeque mulieres 
intra claustra degentes, dummodo Confessarius ap- 
probatus sit pro Monialibus^, qui, eosdem vel eas- 
dem intra dictum temporis spatium, ad confessio- 
nem apud ipsum peragendam accedentes animo 
praesens Jubilseum consequendi, et reliqua opera 
a;l illud lucrandum necessaria adimplendi, hac 
vice et in foro conscientiae dumtaxat, ab excom- 
municationis, suspensionis, et aliis ecclesiasticis 
sententiis et censuris, a jure vel ab homine qua- 
vis de causa latis seu inflictis, etiam Ordinariis 
locorum et Nobis seu Sedi Apostolicse, etiam in 
casibus cuicumque ac Summo Pontifici et Sedi 
Apostolicse speciali licet modo reservatis, et qui 
alias in concessione quantumvis ampla non intel- 
ligerentur concessi, nec non ab omnibus peccatis 
et excessibus quantumcumque gravibus et enor- 
mibus, etiam iisdem Ordinariis ac Nobis et Sedi 
Apostolicse, ut praefertur, reservatis , injuncta i- 
psis poenitentia salutari aliisque de jure injun- 
gendis, et, si de hseresi agatur, abjuratis prius et 
retractatis erroribus, prout de jure, absolvere; 
nec non vota quaecumque, etiam jurata ac Sedi 
Apostolicae reservata (castitatis, religionis, et obli- 
gationis, quae a tertio acceptata fuerint, seuin qui- 
bus agatur de praejudicio tertii semper exceptis, 
nec non poeaalibus, qua3 praeservativa a peccato 
nuncupantur, nisi commutatio futura jadicetur 
ejusmodi, ut non minus a peccato committendo 
refrenet, quam prior voti materia), in alia pia et 
salutaria opera commutare, et cum poenitentibus 
hujusmodi in sacris ordinibus constitutis, etiam 
regularibus, super occulta irregularitate ad exer- 
citium eorumdem ordinum, et ad superiorum as- 
secutionem, ob censurarum violationem dumtaxat, 
contracta, dispensare possit et valeat. 

Non intendimus autem per prsesentes super alia 
quavis irreg-ularitate sive ex delicto sive ex defe- 
ctu, vel publica vel occulta aut nota, aliave in- 



— 181 — 

capacitate aut inhabilitate quoquomodo contracta 
dispensare, vel aliquam facultatem tribuere super 
praemissis dispensandi seu habilitandi, et in pri- 
stinum statum restituendi etiam in foro conscien- 
tise ; neque etiam derogare Constitutioni cum ap- 
positis declarationibus edita? a fel. rec. Benedi- 
cto XIV, Praedecessore Nostro, quae incipit Sacra- 
mentum Poenitentice ; neque demum easdem prae- 
sentes iis qui a Nobis et Apostolica Sede, vel ab 
aliquo Praelato, seu Judice ecclesiastico nomina- 
tim excommunicati, suspensi, interdicti, seu alias 
in sententias et censuras incidisse declarati , vel 
publice denunciati fuerint, nisi intra prsedictum 
tempus satisfecerint, et cum partibus, ubi opus 
fuerit, concordaverint, ullo modo suffragari posse 
aut debere. Quod si intra prsefmitum terminum, 
judicio Confessarii, satisfacere non potuerint, ab- 
solvi posse concedimus in foro conscientise ad ef- 
fectum dumtaxat assequendi indulgentias Jubilsei, 
injuncta obligatione satisfaciendi statim ac pote- 
runt. 

Quapropter in virtute sanctse obedientise tenore 
praesentium districte prsecipimns, atque mandamus 
omnibus , et quibuscumque Ordinariis locorum 
ubicumque existentibus, eorumque Vicariis et Of- 
ficialibus, vel ipsis deficientibus, illis, qui curam 
animarum exercent, ut cum prsesentium Littera- 
rum transumpta, aut exempla etiam impressa ac- 
peperint, illa, per suas Ecclesias ac Dioeceses, Pro- 
vincias, Civitates, Oppida, Terras, et loca publi- 
cent, vel publicari faciant, populisque etiam verbi 
Dei prsedicatione, quoad fieri possit, rite prsepa- 
ratis, Ecclesiam seu Ecclesias visitandas ut supra 
designent. 

Non obstantibus Constitutionibus et Ordinatio- 
nibus Apostolicis, praesertim quibus facultas ab- 
solvendi in certis tunc expressis casibus ita Ro- 
mano Pontifici pro tempore existenti reservatur, 
ut nec etiam similes vel dissimiles Indulgentia- 
rum et facultatum hujusmodi concessiones, nisi 



— 182 — 

de illis expressa mentio aut specialis derogatio 
fiat, cuiquam suffrag-ari possint; nec non regula 
de non concedendis Indulgentiis ad instar, ac 
quorumcumque Ordinum et Congregationum sive 
Institutorum etiam juramento, confirmatione Apo- 
stolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis, 
et consuetudinibus, privileg-iis quoque, indultis, et 
Litteris Apostolicis eisdem Ordinibus, Congregatio- 
nibus, et Institutis illorumque personis quomodoli- 
bet concessis, approbatis, et innovatis : quibus o- 
mnibus et sing-ulis, etiamsi de illis eorumque totis 
tenoribus, specialis, specifica, expressa et individua, 
non autem per clausulas generales idem ' impor- 
tantes, mentio, seu alia quaevis expressio habenda, 
aut aliqua exquisita forma ad hoc servanda foret, 
illorum tenores praesentibus pro suflicienter ex- 
pressis, ac formam in iis traditam pro servata 
habentes, hac vice specialiter nominatim et ex- 
presse ad effectum prsemissorum, derog^amus, ce- 
terisque contrariis quibuscumque. Ut autem prss- 
sentes Nostrae, qua3 ad singula loca deferri non 
possunt, ad omnium notitiam facilius deveniant, 
volumus ut praesentium transumptis vel exempjis 
etiam impressis, manu alicujus Notarii publici 
subscriptis et sig"illo personae in dig^nitate eccle- 
siastica constitutse munitis , ubicumque locorum 
et g-entium, eadem prorsus fides habeatur , quas 
haberetur ipsis prsesentibus, si forent exhibitse vel 
ostensae. 

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Pi- 
scatoris die xv mensis Februarii anno mdccclxxix, 
Pontificatus Nostri anno primo. 



L. Card. NINA. 



umm apostolicj; 

QUIBUS EXTRAORDINARIUM JUBILJEUM 
INDICITUR 



LEO PP. XIII. 



VENERABILES FRATRES ET DILECTI FILII 

Militans Jesu Christi Ecclesia , quse hominum 
generi maxime potest salutem incolumitatemque 
prsestare, tam graviter in hac calamitate tempo- 
rum exercetur, ut in novas quotidie procellas 
incurrat, vere comparanda cum Genesarethana 
illa navicula, quse, dum Christum Dominum ejus- 
que discipulos olim veheret, maximis turbinibus 
ac fluctibus quatiebatur. Revera qui cum catho- 
lico nomine g*erunt inimicitias, ii nunc numero, 
viribus, consiliorum audacia prseter modum inso- 
lescunt; neque satis habent doctrinas caelestes 
palam abdicare, sed summa vi impetuque conten- 
dunt, ut Ecclesiam aut omnino a civili hominum 
consociatione repellant, aut saltem in publica po- 
pulorum vita nihil posse cogant. Ex quo fit, ut 
illa in fung^endo munere, quod ab Auctore suo 
divinitus accepit, magnis undique se difficultati- 
bus implicatam ac retardatam sentiat. 

Nefariae hujus conjurationis acerbissimi fructus 
in Pontificem Romanum maxime redundant; cui 
quidetn, leg-itimis juribus suis dejecto atque in 
exercendis maximis muneribus multimodis impe- 
dito, figura qusedam reguse majestatis, quasi per 



— 184 — 

ludibrium, relinquitur. Quapropter Nos, divinae 
providentiae consilio in hoc sacrse potestatis fasti- 
gio collocati, Ecclesiseque universae procuratione 
districti, et jamdiu sentimus et ssepe diximus, 
quantum haec, in quam Nos temporum vices com- 
pulerunt, aspera sit et calamitosa conditio. Com- 
memorare singula nolumus : verumtamen manife- 
sta sunt omnibus, quae in hac Urbe Nostra plures 
jam annos geruntur. — Hic enim in ipso catho- 
licse veritatis centro sanctitati religionis illuditur, 
et dignitas Apostolicae Sedis lseditur, et in crebras 
profligatorumhominum injurias pontificia majestas 
objicitur. — Erepta potestati Nostrse plura sunt, 
quae Decessores Nostri pie liberaliterque institue- 
rant , ac successoribus suis inviolate servanda 
transmiserant ; neque temperatum est, quin jura 
laederentur sacri Instituti christiano nomini pro- 
pagando ; quod quidem non de religione solum, 
sed etiam de humanitate gentium praeclare meri- 
tum , nulla unquam vis superiorum temporum 
violaverat. — Templa catholici ritus clausa vel 
profanata non pauca, hgeretici ritus multiplicata ; 
doctrinarum pravitas scribendo agendoque impune 
diffusa. — Qui rerum «umma potiti sunt, dant 
saepe operam constituendis legibus in Ecclesiam 
nomenque catholicum injuriosis: idque in con- 
spectu Nostro, quorum curse omnes ex Dei ipsius 
mandato vigilare in eo debent, ut christiana res 
incolumis et Ecclesiae jura salva sint. — Nullo 
autem respectu ad illam, quae est in Romano 
Pontifice, docendi potestatem, ab ipsa institutione 
juventutis auctoritatem Nostram intercludunt ; ac 
si Nobis est permissum, quod nulli privatorum 
interdicitur, in institutionem adolescentium scholas 
sumptibus Nostris aperire, in eas ipsas legum 
civilium vis et severitas invadit. — Quarum re- 
rum funesto spectaculo multo vehementius com- 
movemur, quod succurrendi facultas, quam ma- 
xime optaremus, Nobis non suppetit. In potestate 
enim sumus verius inimicorum quam Nostra ; at- 



— 185 — 

que illa ipsa, quse Nobis conceditur, usura liber- 
tatis, cum eripi aut imminui alieno possit arbitrio, 
certum non habet stabilitatis constantiaeque fir- 
mamentum. 

Interea quotidiano rerum usu manifestum est, 
malorum contagionem magis magisque serpere per 
reliquum christianse reipublicse corpus, et ad plures 
propagari. Etenim aversae ab Ecclesia gentes in 
miserias incidunt quotidie majores; atque ubi se- 
mel extincta aut debilitata fides catholica sit, fi~ 
nitimum est iter ad opinionum insaniam rerum- 
que novarum cupiditatem. Ejus autem, qui Dei 
vices in terris gerit, maxima et nobilissima pote- 
state contempta, perspicuum est, nullos hominum 
auctoritati frenos superesse tam validos, qui pos- 
sint indomitos perduellium spiritus compescere, 
aut ardorem dementis libertatis in multitudine 
coercere. — Atque his de caussis civilis hominum 
societas, etsi magnas jam calamitates suscepit, 
majorum tamen periculorum suspicione terretur. 

Quo igitur Ecclesia queat inimicorum conatus 
refutare, suumque munus, utilitatis omnium caus- 
sa, perficere, multum laboret necesse est, mul- 
tumque contendat. In hoc autem certamine vehe- 
menti et vario, in quo et divina agitur gloria, et 
de salute animorum sempiterna dimicatur, frustra 
esset omnis hominum virtus et industria, nisi cse- 
lestia adjumenta suppeditarentur opportuna tem- 
poribus. — Quare in trepidis afiiictisque christiani 
nominis rebus, hoc semper laborum ac sollicitu- 
dinum perfugium esse consuevit, summis precibus 
a Deo postulare, ut opitularetur laboranti Ec- 
clesise suse, impertiretque depugnandi virtutem, 
triumphandi potestatem. — Hunc igitur Nos prae- 
clarum morem disciplinamque majorum imitati, 
cum probe intelligamus, tanto Deum magis esse 
exorabilem, quanto in hominibus major est vis 
pcenitendi, gratiseque cum eo reconciliandae vo- 
luntas, idcirco, ca^lestis praesidii impetrandi atque 
animorum juvandorum caussa, sacrum Jubilseum 



- 186 — 

extra ordinem catholico orbi per has Litteras No- 
stras indicimus. 

Itaque de omnipotentis Dei misericordia , ac 
beatorum Apostolorum Petri et Pauli auctoritate 
confisi, ex illa ligandi atque solvendi potestate, 
quam Nobis Dominus licet indignis contulit, uni- 
versis et singulis utriusque sexus Christi fidelibus 
plenissimam peccatorum omnium indulg-entiam, 
ad instar generalis Jubilaei, concedimus, si modo 
effecerint, qui in Europa agunt, a proximo die 19 
hujus mensis Martii, sacro ob memoriam Sancti 
Josephi beatae Mariae Virg-inis Sponsi, ad diem 
primum Novembris, solemnem o.b memoriam cae- 
litum universorum inclusive; qui vero extra Eu- 
ropam, ab eodem proximo die 19 hujus mensis 
Martii usque ad postremum diem labentis anni 
mdccclxxxi inclusive, quse infra praecepta sunt: 
scilicet quotquot sunt Romse cives vel hospites 
Basilicam Lateranensem, itein Vaticanam et Li- 
berianam bis adeant, ibique per aliquod temporis 
spatium pro catholicae Ecclesise et hujus Aposto- 
licae Sedis prosperitate et exaltatione, pro extir- 
patione haeresum omniumque errantium conver- 
sione, pro christianorum Principum concordia ac 
totius fidelis populi pace et unitate, secundum 
mentem Nostram pias ad Deum preces effundant; 
iidem uno die esurialibus tantum cibis utentes 
jejunent, prseter dies in quadragesimali indulto 
non comprehensos, aut alias simili stricti juris 
jejunio ex praecepto Ecclesise consecratos: prse- 
terea peccata sua rite confessi sanctissimum Eu- 
charistias sacramentum suscipiant , atque eleemo- 
synae nomine in pium aliquod opus quidquam 
conferant. Qua in re ea Instituta nominatim com- 
memoramus, quorum tuitionem caritati Christia- 
norum haud ita pridem per Litteras commenda- 
vimus, nimirum Propagationem Fidei, Sacram 
Jesu Christi Infantiam et Scholas Orientis; 
quas quidem in remotis etiam et silvestribus pla- 
gis instituere et provehere, ut pares necessitati- 



— 187 — 

bus sint, optatissimum Nobis destinatumque in 
animo est. — Ceteri vero omnes extra Urbem 
ubicumque degentes tria templa ab Ordinariis lo- 
corum vel eorum Vicariis seu Officialibus, aut de 
eorum mandato et, ipsis deficientibus, per eos 
qui ibi curam animarum exercent designanda 
bis, vel si duo tantum sint templa, ter, aut si 
unum, sexies, dicto temporis intervallo, adeant 
item alia opera, quse supra commemorata sunt 
peragant. — Quam indulgentiam etiam animabus 
quse Deo in caritate conjunctse ex hac vita mi 
graverint, per modum sufiragii applicari posse 
volumus. — Prseterea locorum Ordinariis indul- 
gemus, ut Capitulis et Congregationibus tam s^ge- 
cularium quam regularium, sodalitatibus, confra- 
ternitatibus, universitatibus, seu collegiis quibus- 
cumque memoratas Ecclesias processionaliter vi- 
sitantibus, easdem visitationes ad minorem nume- 
rum pro suo prudenti arbitrio reducere queant. 

Concedimus vero, ut navigantes et iter agen- 
tes, ubi ad sua domicilia, seu alio ad certam sta- 
tionem sese receperint, visitata sexies Ecclesia 
majore aut parochiali, ceterisque operibus, quse 
supra prsescripta sunt, rite peractis, eamdem in- 
dulgentiam consequi possint. — Regularibus vero 
personis utriusque sexus, etiam in claustris per- 
petuo degentibus , nec non aliis quibuscumque 
tam laicis, quam ecclesiasticis, ssecularibus vel 
regularibus, qui carcere, infirmitate corporis, aut 
alia qualibet justa caussa impediantur, quominus 
memorata opera, vel eorum aliqua praestent, con- 
cedimus atque indulgemus, ut ea Confessarius in 
alia pietatis opera commutare possit, vel in aliud 
proximum tempus prorogare, facta etiam pote- 
state dispensandi super Communione cum pueris 
nondum ad primam Communionem admissis. 

Insuper universis et singulis Christi fidelibus, 
tam laicis quam ecclesiasticis, ssecularibus ac re- 
gularibus cujusvis Ordinis et Instituti etiam spe- 
cialiter nominandi, facultatem concedimus, ut sibi 



— 188 — 

ad hunc effectum eligere possint quemcumque 
presbyterum Confessarium tam saecularem quam 
regularem ex actu approbatis; qua facultate uti 
possint etiam Moniales, Novitise, aliseque mulieres 
intra claustra degeutes, dummodo Confessarius 
approbatus sit pro Monialibus. — Confessariis 
autem, hac occasione et durante hujus Jubilaei 
tempore tantum, omnes illas ipsissimas facultates 
largimur, quse a Nobis tributse fuere in alio Ju- 
bilseo concesso per Nostras Litteras Apostolicas 
datas die xv mensis Februarii anno mdccclxxix, 
quse incipiunt « Pontifices maximi, » iis tamen 
omnibus semper exceptis, quas in iisdem litteris 
a^Nobis excepta fuere. 

'Quo autem fructus salutares, qui Nobis propo- 
siti sunt, ex hoc sacro Jubilaeo tutius atque ube- 
rius percipiantur, hoc magnopere studeant uni- 
versi, ut magnam Dei Matrem prsecipuo per id 
tempus obsequio cultuque demereantur. — Ipsum 
autem sacrum Jubilaeum in tutelam fidemque tra- 
dimus ac commendamus sancto Josepho, castissimo 
beatse Virginis Marle Sponso, quem gloriosse 
recordationis Pius IX P. M. totius Ecclesia3 Pa- 
tronum declaravit, et cujus opem suppliciter quo- 
tidie implorari ab omnibus Christi fidelibus opta- 
mus. — Prseterea cunctos hortamur, ut peregri- 
nationes suscipere pietatis caussa velint ad san- 
ctorum cselitum sedes, quse peculiari religione in 
variis N regionibus sanctse ac venerabiles haberi 
consueverint : quas inter in Italia pra^stat sacro- 
sancta Virginis Mariae Lauretanae domus, quam 
altissimorum mysteriorum memoria commendat. 

Quapropter in virtute sanctse obedientiaB pra^ci- 
pimus atque mandamus omnibus et singulis Or- 
dinariis locorum, eorumque Vicariis et OfBciali- 
bus, vel ipsis deficientibus, illis qui curam ani- 
marum exercent, ut cum praesentium Litterarum 
transumpta aut exempla etiam impressa accepe- 
rint, illa in sua quisque ditione publicanda cu- 
rent, populisque etiam verbi Dei prsedicatione, 



— 189 — 

quoad fieri possit, rite praeparatis, Ecciesiam seu 
Ecclesias visitandas ut supra designent. 

Ut autem v praesentes Litterse, quae ad singula 
loca deferri nequeunt, ad omnium notitiam faci- 
lius deveniant, volumus ut praesentium transum- 
ptis vel exemplis etiam impressis, manu alicujus 
Notarii publici subscriptis, et sigillo munitis per- 
sona3 in dignitate ecclesiastica constitutae , ubi- 
cumque locorum eadem prorsus fides habeatur, 
quae haberetur ipsis prsesentibus, si forent exhi- 
bitse vel ostensse. 

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Pi- 
scatoris die xn Martii anno mdccclxxxi, Pontifi- 
catus Nostri anno quarto. 



LEO PP. XIII. 



LITTELE ENGYCLIG M 

QUIBUS EXTRAORDINARIUM JUBIUEUM 
ITERUM INDICITUR 



LEO PP. XIII. 
VENERABILES FRATRES 

SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM 



Quod auctoritate Apostolica semel jam atque 
iterum decrevimus, ut annus sacer toto orbe chri- 
stiano extra ordinem ageretur, oblatis bono pu- 
blico caelestium munerum thesauris, quorum est 
in Nostra potestate dispensatio, idem placet in 
annum proximum , Deo favente , decernere. — 
Cujus utilitas rei fugere vos, Venerabiles Fratres, 
nequaquam potest gnaros temporum ac morum: 
sed quaedam singularis ratio facit, ut in hoc con- 
silio Nostro major, quam fortasse alias, inesse op- 
portunitas videatur. — Nimirum cum de civita- 
tibus superiore epistola Encyclica docuerimus, 
quanti intersit, eas ad veritatem formamque chri- 
stianam propius accedere, intelligi jam licet quam 
sit huic ipsi proposito Nostro consentaneum dare 
operam, quibuscumque rebus possumus, ut vel 
excitentur homines ad christianas virtutes, vel re- 
vocentur. Talis est enim civitas, qualis populorum 
fingitur moribus: et quemadmodum aut nayigii 
aut sedium bonitas ex singularum pendet bonitate 



— 191 — 

aptaque suis locis collocatione partium, eodem 
fere modo rerum cursus publicarum rectus et sine 
offensione esse non potest, nisi rectam vitse cives 
consequantur viam. Ipsa disciplina civilis, et ea 
omnia, quibus vitae publicse constat actio, nonnisi 
auctoribus hominibus nascuntur, intereunt: ho- 
mines autem suarum solent opinionum morum- 
que expressam imaginem iis rebus affingere. Quo 
igitur eis prseceptis Nostris et imbuantur penitus 
animi, et, quod caput est, quotidiana vita singu- 
lorum regatur, enitendum est ut singnli inducant 
animum christiane sapere, christiane agere non 
minus publice quam privatim. 

Atque in ea re tanto major est adhibenda con- 
tentio, quanto plura impendent undique pericula. 
Non enim exiguarn partem rnagnse ilke patrum 
nostrorum virtutes cessere: cupiditates, quse per 
se vim habent maximam, majorem licentia quse- 
siverunt: opinionum insania, nullis aut parum aptis 
compressa frenis, manat quotidie longius: ex iis 
ipsis, qui recte sentiant, plures praepostero quo- 
dam pudore deterriti non audent id quod sentiunt 
libere profiteri, multoque minus reipsa perficere : 
deterrimorum vis exemplorum in mores populares 
passim influit: societates hominum non honestse, 
quas a Nobismetipsis alias designatse sunt, flagi- 
tiosarum artium scientissimse, populo imponere, 
et quotquot possunt, a Deo, a sanctitate officio- 
rum, a fide christiana abstrahere atque abalienare 
contendunt. 

Tot igitur prernentibus malis, quse vel ipsa diu- 
turnitas majora facit, nullus est Nobis praeter- 
mittendus locus, qui spem sublevationis aliquam 
afferat. Hoc consilio et hac spe sacrum Jubilseum 
indicturi sumus, monendis cohortandisque quot- 
quot sua est cordi salus, ut colligant paullisper 
sese, et demersas in terram cogitationes ad me- 
liora traducant. Quod non privatis solucn, sed toti 
futurum est reipublicse salutare, propterea quod 
quantum sing-uli profecerint in animi perfectione 



— 192 — 

sui, tantumdem honestatis ac virtutis ad vitam 
moresque publicos accedet. 

Sed optatum rei exitum videtis, Venerabiles 
Fratres, in opera et diligentia vestra magnam 
partem esse positum, cum apte studioseque popu- 
lum prseparare necesse sit ad fructus, qui propo- 
siti sunt, rite percipiendos. — Erit igitur carita- 
tis sapientigeque vestrse lectis sacerdotibus id nego- 
tium dare, ut piis concionibus ad vulgi captum ac- 
commodatis multitudinem erudiant, maximeque 
ad poenitentiam cohortentur, quse est, auctore Augu- 
stino, bonorum et humilium fidelium poena quoti- 
diana, in qua pectora tundimus, dicentes: dimitte 
nobis debtta nostra i. Poenitentiam, quaeque pars 
ejus est, voluntariam corporis castig-ationem non 
sine caussa primo commemoramus loco. Nostis 
enim morem sseculi: libet plerisque delicate vi- 
vere, viriliter animoque magno nihil agere. Qui 
cum in alias incidunt miserias multas, tum fin- 
g*unt ssepe caussas, ne salutaribus Ecclesise legi- 
bus obtemperent, onus rati sibi gravius, quam 
tolerari possit, impositum, quod vel abstinere 
certo ciborum genere, vel jejunium servare paucis 
anni diebus jubeantur. Hac enervati consuetudine, 
mirum non est si sensim totos se cupiditatibus 
dedant majora poscentibus. Itaque lapsos aut 
proclives aci mollitiam animos consentaneum est 
ad temperantiam revocare : proptereaque, qui ad 
populum dicturi sunt, diligenter et enucleate do- 
ceant, quod non modo Evang^elica leg^e, sed etiam 
naturali ratione prsecipitur, imperare sibimetipsi 
et domitas habere cupiditates unumquemque opor- 
tere: nec expiari, nisi poenitendo, posse delicta. 
— Et huic, de qua loquimur, virtuti, ut diuturna 
permaneat, non inepte consultum fuerit, si rei 
stabiliter institutse quasi in fidem tutelamque tra- 
datur. Quo id pertineat. facile, Venerabiles Fra- 
tres, intelligitis : illuc scilicet, ut sodalium Fran- 

1 Epist, 108. 



— 193 — 

ciscalium ordinem Tertium, quem scecularem no- 
minant, in Dioecesi quisque vestra tueri et ampli- 
ficare perseveretis. Profecto ad ccnservandum alen- 
dumque poenitentise in christiana multitudine spi- 
ritum, plurimum omnino valitura sunt exempla et 
gratia Francisci Assisiensis patris, qui cum sum- 
ma innocentia vitse tantum conjunxit studium 
castigandi sui, ut Jesu Christi crucifixi imaginem 
non minus vita et moribus, quam impressis divi- 
nitus signis retulisse videatur. Leges ejus Ordinis, 
quas opportune temperavimus, long^e sunt ad per- 
ferendum leves: momentum ad christianam vir- 
tutem habent non leve. 

Deinde vero in his privatis publicisque tantis 
necessitatibus, cum tota spes salutis utique in pa- 
trocinio tutelaque Patris cselestis consistat, magno- 
pere vellemus, studium precandi constans et cum 
fiducia conjunctum reviviscere. — In omni magno 
christianse reipublicae tempore, quoties Ecclesiae 
usuvenit, ut vel externis periculis, vel intestinis 
premeretur incommodis, prseclare majores nostri, 
sublatis in caelum suppliciter oculis , docuerunt, 
qua ratione et unde lumen animi, unde vim vir- 
tutis et apta temporibus adjumenta petere opor- 
teret. Inhasrebant enim penitus in mentibus illa 
Jesu Christi praecepta: petite et dabitur vobis *; 
oportet semper orare et non deficsre -. Quibus 
resonat Apostolorum vox : sine intermissione 
orate 3 ; obsecro igitur primum omnium fieri 
obsecrationes, orationes, postulationes, gratia- 
rum actiones pro omnibus hominibus 4 . Quam 
ad rem non minus acute quam vere illud Joan- 
nes Chrysostomus scriptum per similitudinem re- 
liquit: quo modo homini, cum nudus idemque 
egens rebus omnibus suscipiatur in lucem, manus 
natura dedit, quarum ope res ad vitam necessa- 
rias sibi compararet; ita in iis, quae sunt supra 

1 Matth. vn, 7. ^ Luc> XVIII; L 

3 I Thessal. v, 17. 4 I Timoth. n, 1. 

Epist. Encycl. Leonis PP. XIII 13 



— 194 - 

naturam, cum nihil per se ipse possit, largitus 
est Deus orandi facultatem, qua ille sapienter 
usus, omnia quae ad salutem requiruntur, facile 
impetraret. — His ex rebus singuli statuite, Venera- 
biles Fratres, quam sit gratum et probatum No- 
bis studium vestrum in provehenda sacratissimi 
Rosarii religione his praesertim proximis annis, 
Nobis auctoribus, positum. Neque est silentio 
prsstereunda pietas popularis, quse omnibus fere 
locis videtur in eo genere excitata : ea tamen ut 
magis inflammetur ac perseveranter retineatur, 
summa cura videndum est. Idque si insistimus 
hortari, quod non semel idem hortati sumus, ne- 
mo mirabitur vestrum, quippe qui intelligitis, 
quanti referat, Rosarii Marialis apud christianos 
fiorere consuetudinem , optimeque nostis , eam 
esse hujus ipsius spiritus precum, de quo loqui- 
mur, partem et formam quamdam pulcherrimam, 
eamdemque convenientem temporibus, usu facilem, 
utilitate uberrimam. 

Quoniam vero Jubilsei prior et maximus fructus, 
id quod supra indicavimus, emendatio vitae et 
virtutis accessio esse debet, necessariam nomina- 
tim censemus ejus fugam mali, quod ipsis supe- 
rioribus litteris Encyclicis designare non praeter- 
misimus. — Intestina intelligimus ac prope do- 
mestica nonnullorum ex nostris dissidia, quae ca- 
ritatis vinculum, vix dici potest quanta cum per- 
nicie animorum, solvunt aut certe relaxant. Quam 
rem ideo rursus commemoravimus hoc loco apud 
vos, Venerabiles Fratres, ecclesiasticse disciplinse 
mutuseque caritatis custodes, quia ad prohiben- 
dum tam grave incommodum volumus vigilan- 
tiam auctoritatemque vestram perpetuo esse con- 
versam. Monendo , hortando , increpando date 
operam, ut omnes solliciti sint servare unitatem 
spiritus in vinculo pacis, utque redeant ad of- 
ficium, si qui sunt dissidiorum auctores, illud in 
omni vita cogitantes, Unigenitum Dei Filium in 
ipsa supremorum appropinquatione cruciatuum 



— 195 — 

nihil a Patre contendisse vehementius, quam ut 
inter se diligerent , qui erederent aut credituri 
essent in eum, ut omnes unum sint, sicut tu, 
Pater, in me, et ego tn te, ut et ipsi in noMs 
unum sint i. 

Itaque de omnipotentis Dei misericordia, ac 
beatorum Apostolorum Petri et Pauli auctoritate 
confisi, ex illa ligandi atque solvendi potestate, 
quam Nobis Dominus licet indignis contulit, uni- 
versis et singulis utriusque sexus Christi fidelibus 
plenissimam peccatorum omnium indulgentiam, 
ad generalis Jubilsei modum, concedimus, ea ta- 
men conditione et lege, ut intra spatium anni 
proximi mdccclxxxvi hsec, quae infra scripta sunt, 
effecerint. 

Quotquot Romae sunt cives hospitesve Basilicam 
Lateranensem, item Vaticanam et Liberianam dis 
adeant : ibique aliquandiu pro Ecclesise catholicae 
et hujus Apostolicse Sedis prosperitate et exalta- 
tione, pro extirpatione hseresum omniumque er- 
rantium conversione, pro christianorum Principum 
concordia ac totius fidelis populi pace et unitate, 
secundum mentem Nostram pias ad Deum preces 
effundant. Iidem duos dies esurialibus tantum 
cibis utentes jejunent, praeter dies in quadragesi- 
mali indulto non comprehensos, aut alias simili 
stricti juris jejunio ex praBcepto Ecclesiae conse- 
cratos : prseterea peccata sua rite confessi sanctis- 
simum Eucharistiae sacramentum suscipiant, sti- 
pemque aliquam pro sua quisque facultate, adhi- 
bito in consilium Confessario, in aliquod pium 
conferant opus, quod ad propag-ationem et incre- 
mentum fidei catholicae pertineat. Integrum uni- 
cuique sit, quod malit, optare: duo tamen desi- 
gnanda nominatim putamus, in quibus erit opti- 
me collocata beneficentia, utrumque, multis locis, 
indigens opis et tutelae, utrumque civitati non 
minus quam Ecclesiae fructuosum ; nimirum pri- 

1 Joan. xvii, 21. 



— 196 — 

vatas puerorum scholas, et Seminaria Cleri- 
corum. 

Ceteri vero omnes extra Urbem ubicumque de- 
gentes tria templa, a vobis, Venerabiles Fratres, 
aut a vestris Vicariis seu Officialibus, aut de ve- 
stro eorumve mandato ab iis qui curam animarum 
exercent designanda, bis, vel, duo tantum si tem- 
pla fuerint, ter, vel, si unum, sexies, dicto tem- 
poris intervallo adeant; item alia opera omnia, 
quse supra commemorata sunt, peragant. Quam 
indulgentiam etiam animabus, quse Deo in caritate 
conjunctae ex hac vita migraverint, per modum 
suffragii applicari posse volumus. Vobis praeterea 
potestatem facimus, ut Capitulis et Congregatio- 
nibus tam ssecularium quam regularium, sodali- 
tatibus, confraternitatibus, universitatibus, colle- 
g-iis quibuscumque memoratas Ecclesias proces- 
sionaliter visitantibus, easdem visitationes ad mi- 
norem numerum pro vestro prudenti arbitrio re- 
ducere possitis. 

Concedimus vero ut navig-antes et iter ag^entes, 
ubi ad sua domicilia, vel alio ad certam statio- 
nem sese receperint, visitato sexies templo ma- 
ximo seu parochiali, ceterisque operibus, quse su- 
pra praescripta sunt, rite peractis, eamdem indul- 
gentiam consequi queant. — Reg^ularibus vero 
personis utriusque sexus, etiam in claustris per- 
petuo deg^entibus, nec non aliis quibuscumque 
tam laicis, quam ecclesiasticis, qui carcere, infir- 
mitate corporis, aut alia qualibet justa caussa im- 
pediantur, quominus memorata opera, vel eorum 
aliqua prsestent, concedimus, ut ea Confessarius 
in alia pietatis opera commutare possit , facta 
etiam potestate dispensandi super Communionem 
cum pueris nondum ad primam Communionem 
admissis. Insuper universis et sing^ulis Christi fi- 
delibus, tam laicis quam ecclesiasticis, sseculari- 
bus ac reg^ularibus cujusvis Ordinis et Instituti, 
etiam specialiter nominandi, facuitatem concedi- 
mus, ut sibi ad hunc effectum elig"ere possint 



— 197 — 

quemcumque presbyterum Confessarium tam sa> 
cularem quam regmlarem ex actu approbatis: qua 
facultate uti possint etiam Moniales , Novitiae, 
aliseque mulieres, intra claustra deg-entes, dum- 
modo Confessarius approbatus sit pro Monialibus. 
— Confessariis autem, hac occasione et durante 
hujus Jubilsei tempore tantum, omnes illas ipsas 
facultates largimur, quas largiti sumus per litte- 
ras Nostras Apostolicas Pontifices maximi datas 
die xv mensis Februarii anno mdccclxxix, iis ta- 
men omnibus exceptis, quae in eisdem litteris ex- 
cepta sunt. 

Ceterum summa cura studeant universi magnam 
Dei parentem prsecipuo per id tempus obsequio 
cultuque demereri. Nam in patrocinio sanctissimae 
Virg-inis a Rosario sacrum hoc Jubilseum esse 
volumus : ipsaque adjutrice confidimus, non pau- 
cos futuros, quorum animus detersa admissorum 
labe expietur, fideque, pietate, justitia non modo 
in spem salutis sempiternae, sed etiam in auspi- 
cium pacatioris sevi renovetur. 

Quorum beneficiorum caelestium auspicem pa- 
ternaeque Nostrse benevolentiaB testem vobis, et 
Clero populoque universo vestrse fidei vigilantia^- 
que commisso Apostolicam Benedictionem per- 
amanter in Domino impertimus. 

Datum Romae apud S. Petrum, die xxii Decem- 
bris mdccclxxxv, Pontificatus Nostri anno octavo. 



LEO PP. XIII. 



EPISTOLA ENCYCLICA 

IN PONTIFICATUS EXORDIIS EDITA 



LEO PP. XIII. 

VENERABILES FRATRES 

SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM 

Inscrutabili Dei consilio ad Apostolicse digni- 
tatis fastigium licet immerentes evecti, vehemento 
statim desiderio ac veluti necessitate urgeri Nos 
sensimus, Vos litteris alloquendi, non modo ut 
sensus intimse dilectionis Nostrse Vobis exprome- 
remus, sed etiam ut Vos in partem sollicitudinis 
Nostrae vocatos, ad sustinendam Nobiscum horum 
temporum dimicationem pro Ecclesia Dei et pro 
salute animarum, ex munere Nobis divinitus cre- 
dito confirmaremus. 

Ab ipsis enim Nostri Pontificatus exordiis tri- 
stis Nobis sese offert conspectus malorum quibus 
hominum genus undique premitur: hsec tam late 
patens subversio supremarum veritatum quibus, 
tamquam fundamentis, humanae societatis status 
continetur: bsec ing-eniorum protervia legitimse 
cujusque potestatis impatiens : haec perpetua dis- 
sidiorum causa , unde intestinse concertationes, 
saeva et cruenta bella existunt ; contemptus legum 
quae mores regunt justitiamque tuentur ; fluxarum 
rerum inexplebilis cupiditas et a^ternarum oblivio 
usque ad vesanum illum furorem, quo tot miseri 



— 199 — 

passim violentas sibi manus inferre non timent; 
mconsulta bonorum publicorum administratio, ef- 
fusio, interversio; nec non eorum impudentia qui, 
cum maxime fallunt, id agunt, ut patrise, ut li- 
bertatis et cujuslibet juris propug-natores esse vi- 
deantur: ea denique qu?e serpit per artus intimos 
humanse societatis lethifera quaedam pestis, quse 
eam quiescere non sinit, ipsique novas rerum con- 
versiones et calamitosos exitus portendit. 

Horum autem malorum caussam in eo praecipue 
sitam esse Nobis persuasum est, quod despecta 
ac rejecta sit sancta illa et augustissima Eccle- 
siae auctoritas, quse Dei nomine humano generi 
praeest et legitimae cujusque auctoritatis vindex 
est et praesidium. Quod cum hostes publici ordi- 
nis probe noverint, nihil aptius ad societatis fun- 
damenta convellenda putaverunt, quam si Eccle- 
siam Dei pertinaci aggressione peterent, et pro- 
brosis calumniis in invidiam odiumque vocantes 
quasi ipsa civili veri nominis humanitati adver- 
saretur, ejus auctoritatem et vim novis in dies 
vulneribus labefactarent, supremamque potestatem 
Romani Pontificis everterent, in quo aeternae ac 
immutabiles boni rectique rationes custodem in 
terris habent et adsertorem. Hinc porro profectse 
sunt leges divinam Catholicae Ecclesiae constitu- 
tionem convellentes, quas in plerisque regionibus 
iatas esse deploramus; hinc dimanarunt episco- 
palis potestatis contemptus, objecta ecclesiastici 
ministerii exercitio impedimenta , religiosorum 
ccetuum disjectio, ac publicatio bonorum, quibus 
Ecclesise administri et pauperes alebantur; hinc 
effectum ut a salutari Ecclesiae moderamine publica 
instituta, caritati et beneficentiae consecrata, subdu- 
cerentur; hinc orta effrenis illa libertas prava 
quaeque docendi et in vulgus edendi, dum ex ad- 
yerso modis omnibus Ecclesia? jus ad juventutis 
institutionem et educationem, violatur et oppri- 
mitur. Neque alio spectat civilis Principatus occu- 
patio, quem divina Providentia multis abhinc sae- 



— 200 — 

culis Romano Antistiti concessit, ut libere ac ex- 
pedite potestate a Christo collata, ad seternani 
populorum salutem, uteretur. 

Funestam hanc gerumnarum molem Vobis, Ve- 
nerabiles Fratres, commemoravimus, non ad au.- 
g^endain tristitiam Vestram, quam miserrima hsec 
rerum conditio per se Vobis ingerit ; sed quia in- 
telligimus ex ea Vobis apprime perspectum fore, 
quanta sit gravitas rerum qua3 ministerium et ze- 
lum nostrum exposcunt, et quam magno studio 
nobis adlaborandum sit, ut Ecclesiam Christi et 
hujus Apostolicse Sedis dig-nitatem, tot calumniis 
lacessitam, in hac prsesertim iniquitate temporum 
pro viribus defendamus ac vinclicemus. 

Clare innotescit ac liquet, Venerabiles Fratres, 
civilis humanitatis rationem solidis fundamentis 
destitui, nisi seternis principiis veritatis et immu- 
tabilibus recti justique legibus innitatur, ac nisi 
hominum voluntates inter se sincera dilectio de- 
vinciat, officiorumque inter eos vices ac rationes 
suaviter moderetur. Jamvero ecquis neg*are au- 
deat Ecclesiam esse, quse diffuso per gentes E- 
vangelii prseconio, lucem veritatis inter efferatos 
populos et foedis superstitionibus imbutos adduxit, 
eosque ad divinum rerum auctorem agnoscendum 
et sese respiciendos excitavit; quse servitutis ca- 
lamitate sublata, ad pristinam naturae nobilissimae 
dig-nitatem homines revocavit; quse in omnibus 
terrse plagis redemptionis signo explicato, scien- 
tiis et artibus adductis aut suo tectis praesidio, 
optimis caritatis institutis, queis omnis generis 
serumnis consultum est, fundatis et in tutelam 
receptis, ubique hominum genus privatim et pu- 
blice excoluit, a squalore vindicavit et ad vitae 
formam humanas dignitati ac spei consentaneam, 
omni studio composuit ? Quod si quis sanae mentis 
hanc ipsam qua vivimus aetatem, Reli^ioni et Ec- 
clesias Christi infensissimam, cum iis temporibus 
auspicatissimis conferat, quibus Ecclesia uti ma- 
ter a gentibus colebatur, omnino comperiet seta- 



— 201 — 

tem hanc nostram perturbationibus et demolitio- 
nibus plenam, recta ac rapide in suam perniciem 
ruere ; ea vero tempora optimis institutis , vitse 
tranquillitate, opibus et prosperitate eo magis 
floruisse, quo EcclesiaB regiminis ac legum sese 
observantiores populi exhibuerunt. Quod si plu- 
rima ea quse memoravimus bona, ab Ecclesiae 
ministerio et salutari ope profecta, vera sunt hu- 
manitatis civilis opera ac decora , tantum abest 
ut Ecclesia Christi ab ea abhorreat eamve respuat, 
ut ad sese potius altricis magistrae et matris ejus 
laudem omnino censeat pertinere. 

Quin immo illud civilis humanitatis genus, quod 
sanctis Ecclesise doctrinis et legibus ex adverso 
repugnet, non aliud nisi civilis cultus figmentum 
et abs re nomen inane putandum est. Cujus rei 
manifesto sunt argumento populi illi, queis evan- 
gelica lux non affulsit, quorum in vita fucus qui- 
dam humanioris cultus conspici potuit, at solida 
et vera ejus bona non viguerunt. Haudquaquam 
sane civilis vitse perfectio ea ducenda est, qua 
legitima quaeque potestas audacter contemnitur; 
neque ea libertas reputanda, quae effreni errorum 
propagatione, pravis cupiditatibus libere explen- 
dis, impunitate flagitiorum et scelerum, oppres- 
sione optimorum civium cujusque ordinis, turpi- 
ter et misere grassatur. Cum enim erronea prava 
et absona haec sint, non eam vim profecto habent, 
ut humanam familiam perficiant et prosperitate 
fortunent, miseros enim facit popnlos peccatum * ; 
sed omnino necesse est, ut mentibus et cordibus 
corruptis, ipsa in omnem labem pondere suo po- 
pulos detrudant, rectum quemque ordinem labe- 
factent, atque ita reipublicse conditionem et tran- 
quillitatem serius ocius ad ultimum exitium addu- 
cant. 

Quid autem, si Romani Pontificatus opera spe- 
ctentur, iniquius esse potest, quam infician quan- 

1 Prov. xiv, 24. 



— 202 — 

topere Romani Antistites de universa civili socie- 
tate et quam egregie sint meriti? Profecto De- 
cessores Nostri, ut populorum bono prospicerent, 
omnis generis certamina suscipere, graves exan- 
tlare labores, seque asperis difficultatibus objicere 
nunquam dubitarunt: et defixis in cselo oculis 
neque improborum minis submisere frontem, ne- 
que blanditiis aut pollicitationibus se ab officio 
abduci degeneri assensu passi sunt. Fuit haec A- 
postolica Sedes, quse dilapsse societatis veteris re- 
liquias collegit et coagmentavit ; haec eadem fax 
amica fuit, qua humanitas christianorum tempo- 
rum effulsit; fuit hsec salutis anchora inter sae- 
vissimas tempestates, queis humana progenies ja- 
ctata est; sacrum fuit concordise vinculum quod 
nationes dissitas moribusque diversas inter se con- 
sociavit: centrum denique commune fuit, unde 
cum fidei et religionis doctrina, tum pacis et re- 
rum gerendarum auspicia ac consilia petebantur. 
Quid multa? Pontificum Maximorum laus est, 
quod constantissime se pro muro et propugnaculo 
objecerint, ne humana societas in superstitionem 
et barbariem antiquam relaberetur. 

Utinam autem salutaris hsec auctoritas neglecta 
nunquam esset vel repudiata! Profecto neque ci- 
vilis Principatus augustum et sacrum illud ami- 
sisset decus, quod a religione inditum praeferebat, 
quodque unum parendiconditionemhomine dignam 
nobilemque efficit; neque exarsissent tot seditio- 
nes et bella, quse calamitatibus et caedibus terras 
funestarunt; neque reg*na olim florentissima, e 
prosperitatis culmine dejecta, omnium serumna- 
rum pondere premerentur. Cujus rei exemplo etiam 
sunt Orientales populi, qui abruptis suavissimis 
vinculis, quibus cum Apostolica hac Sede junge- 
bantur, primaevse nobilitatis splendorem, scientia- 
rum et artium laudem, atque imperii sui digni- 
tatem amiserunt. 

Prseclara autem beneficia, quae in quamlibet 
terrse plagam ab Apostolica Sede profecta esse 



— 203 — 

illustria omnium temporum monumenta declarant, 
potissimum persensit Itala hsec regio, quse quanto 
eidem propinquior loci natura extitit, tanto ube- 
riores fructus ab ea percepit. Romanis certe Pon- 
tificibus Italia acceptam referre debet solidam glo- 
riam et amplitudinem, qua reliquas inter gentes 
eminuit. Ipsorum auctoritas paternumque studium 
non semel eam ab hostium impetu texit, eidem- 
que levamen et opem attulit, ut catholica fides 
nullo non tempore in Italorum cordibus integra 
custodiretur. 

Hujusmodi Prsedecessorum Nostrorum merita, 
ut cetera praetereamus , maxime testatur memo- 
ria temporum S. Leonis Magni, Alexandri III, In- 
nocentii III, S. Pii V, Leonis X aliorumque Pon- 
tificum, quorum opera vel auspiciis ab extremo 
excidio, quod a barbaris impendebat, Italia sospes 
evasit, incorruptam retinuit antiquam fidem, at- 
que inter tenebras squaloremque rudioris sevi 
scieotiarum lumen et splendorem artium aluit, 
vig-entemque servavit. Testatur Nostra haec alma 
Urbs Pontificum Sedes, quse hunc ex iis fructum 
maximum cepit, ut non solum arx fidei munitis- 
sima esset, sed etiam bonarum artium asylum et 
domicilium sapientiae effecta, totius orbis erg-a se 
admirationem et observantiam conciiiaret. Cum 
harum rerum amplitudo ad seternam memoriam 
monumentis historiae sit tradita, facili negotio 
intelligitur, non potuisse nisi per hostilem volun- 
tatem indignamque calumniam, ad hominum de- 
ceptionem, voce ac litteris obtrudi, hanc Aposto- 
licam Sedem civili populorum cultui et Italia^ fe- 
licitati impedimento esse. 

Si igitur spes omnes Italise Orbisque universi 
in ea vi communi utilitati et bono saluberrima, 
qua Sedis Apostolicae pollet auctoritas, et in ar- 
ctissimo nexu sunt positae, qui omnes Christifide- 
les cum Romano Pontifice devinciat, nihil Nobis 
potius esse debere cognoscimus, quam ut Romanse 
Cathedrae suam dignitatem sartam tectamque ser- 



- 204 — 

vemus, et membrorum cum Capite, filiorum cum 
Patre conjunctionem magis magisque firmemus. 
Quapropter ut in primis, eo quo possumus modo, 
jura, libertatemque hujus Sanctse Sedis adseramus, 
contendere numquam clesinemus, ut auctoritati 
Nostrae suum constet obsequium, ut obstacula amo- 
veantur, quse plenam ministerii Nostri potestatis- 
que libertatem impediunt, atque in eam rerum 
conditionem restituamur, in qua divinse Sapientise 
consilium Romanos Antistites jampridem colloca- 
verat. Ad hanc vero restitutionem postulandam 
movemur, Venerabiles Fratres , non ambitionis 
studio aut dominationis cupiditate ; sed officii No- 
stri ratione et religiosis jurisjurandi vinculis qui- 
bus obstringimur ; ac prseterea non solum ex eo 
quod principatus hic ad plenam libertatem spiri- 
tualis potestatis tuendam conservandamque est 
necessarius ; sed etiam quod exploratissimum est, 
cum de temporali Principatu Sedis Apostolicae 
agitur, publici etiam boni et salutis totius huma- 
nse societatis caussam ag*itari. Hinc prsetermittere 
non possumus, quin pro officii Nostri munere, 
quo Sanctse Ecclesiae jura tueri tenemur, decla- 
rationes et protestationes omnes, quas sa. me. 
Pius IX Decessor Noster tum adversus occupatio- 
nem civilis Principatus, tum adversus violationem 
jurium ad Romanam Ecclesiam pertinentium plu- 
ries edidit ac iteravit, easdem et Nos hisce No- 
stris litteris omnino renovemus et confirmemus. 
Simul autem ad Principes et supremos populorum 
Mocleratores voces Nostras convertimus, eosque 
per nomen aug-ustum Summi Dei etiam atque 
etiam obtestamur, ne oblatam sibi tam necessario 
tempore opem Ecclesise repudient, atque uti con- 
sentientibus studiis circa hunc fontem auctoritatis 
et salutis amice coeant, Eique intimi amoris et obser- 
vantiae vinculis magis magisque jungantur. Faxit 
Deus, ut illi, comperta eorum quse diximus veri- 
tate, ac secum reputantes doctrinam Christi, ut 
Aug-ustinus ajebat, magnam, si oMemperetur, 



— 205 — 

salutem esse reipublica? *, et in Ecclesiae incolu- 
mitate et obsequio suam etiam ac publicam inco- 
lumitatem et tranquillitatem contineri, cogitatio- 
nes suas et curas conferant ad levanda mala, qui- 
bus Ecclesia ejusque visibile Caput affligitur, at- 
que ita tandem contingat, ut populi quibus prse- 
sunt, justitise et pacis ingressi viam, felici aevo 
prosperitatis et gioriae fruantur. 

Deinde autem ut totius catholici gregis cum 
supremo Pastore concordia firmior in dies adse- 
ratur, Vos hoc loco peculiari cum affectu appel- 
lamus. Venerabiles Fratres, et vehementer horta- 
mur, ut pro sacerdotali zelo et pastorali vigilan- 
tia Vestra fideles Vobis creditos religionis amore 
incendatis, quo propius et arctius huic Cathedrse 
veritatis et justitise adhaereant, omnes ejus doctri- 
nas intimo mentis et voluntatis assensu suscipiant; 
opiniones vero etiam vulg"atissimas, quas Eccle- 
siae documentis oppositas noverint omnino reji- 
ciant. Qua in re Romani Pontifices Decessores No- 
stri, ac demum sa. me. Pius IX, praesertiin in 
oecumenico Vaticano Concilio, prre oculis habentes 
verba Pauli : « Videte ne quis vos decipiat per 
pliilosopliiam et inanem fallaciam secundum 
traditionemhominum,secundum elementa mundi 
et non secundum Christum 2 , » haud praeter- 
miserunt, quoties opus fuit, grassantes errores 
reprobare et apostolica censura confodere. Has 
condemnationes omnes , Decessorum Nostrorum 
vestigia sectantes, Nos ex hac Apostolica veritatis 
Sede confirmamus ac iteramus, simulque Patrem 
luminum enixe rog^amus, ut fideles omnes perfecti 
in eodem sensu eademque sententia idem Nobis- 
cum sapiant, idemque loquantur. Vestri autem 
muneris est, Venerabiles Fratres, sedulam impen- 
dere curam, ut cselestium doctrinarum semen late 
per Dominicum agrum diffundatur, et catholicae 
fidei documenta fidelium animis mature inseran- 

1 Ep. 138, alias 5, ad MarcelHnum, n. 15. 

2 Ad Coloss. ii, 8. 



— 206 — 

tm% altas in eis radices agant et ab errorum con- 
tagione incorrupta serventur. Quo validius con- 
tendunt religionis hostes imperitis hominibus, ac 
juvenibus praesertim, ea discenda proponere quae 
mentes obnubilent moresque corrumpant, eo ala- 
crius adnitendum est, ut non solum apta ac solida 
institutionis methodus, sed maxime institutio ipsa 
catholicae fidei omnino conformis in litteris et di- 
sciplinis vig-eat, prsesertim autem in philosophia, 
ex qua recta aliarum scientiarum ratio magna ex 
parte dependet; quaeque non ad evertendam divi- 
nam revelationem spectat, sed ad ipsam potius 
sternere viam g-audet, ipsamque ab impugnatori- 
bus defendere, quemadmodum nos exemplo scri- 
ptisque suis Magnus Aug*ustinus et Ang*elicus Do- 
ctor , ceterique christianse sapientise Magistri do- 
cuerunt. 

Optima porro juventutis disciplina ad verse fidei 
et relig"ionis munimen atque ad morum integri- 
tatem a teneris annis exordium habeat necesse 
est in ipsa domestica societate ; qua3 nostris hisce 
temporibus misere perturbata, in suam dig*nita- 
tem restitui nullo modo potest nisi iis legibus, 
quibus in Ecclesia ab ipsomet divino Auctore est 
instituta. Qui cum matrimonii foedus, in quo suam 
cum Ecclesia conjunctionem significatam voluit, 
ad Sacramenti dig^nitatem evexerit, non modo ma- 
ritalem unionem sanctiorem effecit, sed etiam ef- 
ficacissima tum parentibus tum proli paravit auxi- 
lia, quibus, per mutuorum officiorum observan- 
tiam, temporalem ac a^ternam felicitatem facilius 
assequerentur. At vero postquam impise leg"es, Sa- 
cramenti hujus mag"ni religionem nil pensi haben- 
tes, illud eodem ordine cum contractibus mere 
civilibus habuerunt, id misere consecutum est, 
ut, violata christiani conjugii dig^nitate, cives le- 
g*ali concubinatu pro nuptiis uterentur, conjuges 
fidei mutuas officia neglig-erent, obedientiam et 
obsequium nati parentibus detrectarent, domesti- 
caB caritatis vincula laxarentur, et, quod deter- 



— 207 - 

rimi exempli est publicisque moribus infensissi- 
mum, persaepe malesano amori perniciosae ac fu- 
nestse discessiones succederent. Haec sane misera 
et luctuosa non possunt, Venerabiles Fratres, ve- 
strum zelum non excitare ac movere ad fideles 
vig-ilantise Vestrse concreditos sedulo instanterque 
monendos, ut dociles aures doctrinis adhibeant 
quae christiani conjugii sanctitatem respiciunt, ac 
pareant legibus quibus Ecclesia conjugum nato- 
rumque officia moderatur. 

Tum vero illud optatissimum consequetur, quod 
sing-ulorum etiam hominum mores et vitse ratio 
reformentur : nam veluti ex corrupto stipite dete- 
riores rami et fructus infelices g^erminant, sic 
mala labes, quse familias depravat, in sing^ulorum 
civium noxam et vitium tristi contagione redun- 
dat. Contra vero, domestica societate ad christia- 
nse vitse formam composita, singmla membra sen- 
sim assuescent religionem pietatemque diligere, 
a falsis perniciosisque doctrinis abhorrere, sectari 
virtutem, majoribus obsequi, atque inexhaustum 
illud privatse dumtaxat utilitatis studium coercere, 
quod humanam naturam tantopere deprimit ac 
enervat. In quem finem non parum profecto con- 
feret pias illas consociationes moderari et prove- 
here, quse magno rei catholicse bono nostra ma- 
xime hac aetate constitutae sunt. 

Grandia quidem et humanis majora viribus haec 
sunt, quse spe et votis Nostris complectimur, Ve- 
nerabiles Fratres ; sed cum Deus sanabiles fecerit 
nationes orbis terrarum, cum Ecclesiam ad salu- 
tem g^entium condiderit, eique suo se auxilio ad- 
futurum usque ad consummationem sseculi pro- 
miserit, firmiter confidimus, adlaborantibus Vobis, 
humanum g-enus tot malis et calamitatibus ad- 
monitum, tandem in Ecclesise obsequio, in hujus 
Apostolicse CathedraB infallibili magisterio salutem 
et prosperitatem qusesiturum. 

Interea, Venerabiles Fratres, antequam finem 
scribendi faciamus, necesse est ut Vobis declare- 



— 208 — 

mus gratulationem Nostram pro mira illa consen- 
sione et concordia, quae animos Vestros inter Vos 
et cum hac Apostolica Sede in unum conjungit. 
Quam quidem perfectam conjunctionem non modo 
inexpugnabile propugnaculum esse contra impe- 
tus hostium arbitramur; sed etiam faustum ac 
felix omen quod meliora tempora Ecclesife spon- 
det; ac dum eadem maximum solatium affert in- 
firmitati Nostrae, etiam animum opportune erigit, 
ut in arduo, quod suscepimus, munere omnes la- 
bores, omnia certamina pro Ecclesia Dei alacriter 
sustineamus. 

Ab hisce porro spei et gratulationis causis , 
quas Vobis patefecimus, sejungere non possumus 
eas significationes amoris et obsequii, quas in his 
Nostri Pontificatus exordiis Vos, Venerabiles Fra- 
tres, et una cum Vobis exhibuere humilitati No- 
strae ecclesiastici viri et fideles quamplurimi, qui 
litteris missis, largitionibus collatis, peregrinatio- 
nibus etiam peractis, nec non aliis pietatis officiis, 
ostenderunt devotionem et caritatem illam, qua 
meritissimum Prsedecessorem Nostrum prosecuti 
fuere, adeo firmam, stabilem integramque manere, 
ut in persona tam imparis non tepescat heredis. 
Pro hisce splendidissimis catholicse pietatis testi- 
moniis humiliter confitemur Domino quia bonus 
et benignus est, ac Vobis, Venerabiles Fratres, 
cunctisque Dilectis Filiis, a quibus ea accepimus, 
gratissimos animi Nostri sensus ex intimo corde 
publice profitemur, plenam foventes fiduciam nun- 
quam defuturum Nobis, in his rerum angustiis et 
temporum difficultatibus, hoc Vestrum ac fidelium 
studium et dilectionem. Nec vero dubitamus quin 
egregia hsec filialis pietatis et christianae virtutis 
exempla plurimum sint valitura, ut Deus clemen- 
tissimus, ofiiciis hisce permotus, gregem suum 
propitius respiciat et Ecclesiae pacem ac victoriam 
largiatur. Quoniam autem hanc pacem et victo- 
riam ocius et facilius Nobis datum iri confidimus, 
si vota precesque constanter ad eam impetrandam 



— 209 — 

fideles effuderint, Vos magnopere hortamur, Ve- 
nerabiles Fratres, ut in hanc rem fidelium studia 
et fervorem excitetis, conciliatrice apud Deum 
adhibita Immaculata Caelorum Regina, ac depre- 
catoribus interpositis sancto Josepho Patrono Ec- 
clesiae cselesti, sanctisque Apostolorum Principibus 
Petro et Paulo, quorum omnium potenti patroci- 
nio humilitatem Nostram , cunctos ecclesiasticae 
hierarchiae ordines ac dominicum gregem uni- 
versum supplices commendamus. 

Ceterum hos dies , quibus solemnem memoriam 
Jesu Christi resurgentis recolimus, Vobis, Venera- 
biles Fratres, et universo dominico gregi faustos 
salutares ac sancto gaudio plenos esse exoptamus, 
adprecantes benignissimum Deum, ut Sanguine 
immaculati Agni, quo deletum est chirographum 
quod adversus nos erat, culpse quas contraximus 
deleantur, et judicium quod pro illis ferimus cle- 
menter relaxetur. 

Gratia Bomini Nostri Jesu Christi et caritas 
Dei et communicatio sancti Spiritus sit cum 
omnibus vobis, Venerabiles Fratres ; quibus sin- 
gulis universis, nec non et Dilectis Filiis clero et 
fidelibus Ecclesiarum Vestrarum, in pignus prse- 
cipuae benevolentise et in auspicium caelestis prse- 
sidii', Apostolicam benedictionem amantissime im- 
pertimus. 

Datum Romse apud sanctum Petrum, die sole- 
mni Paschae, xxi Aprilis, anno mdccclxxviii, Pon- 
tificatus Nostri anno primo. 



LEO PP. XIII. 



Epist. Encycl. Leonis PP. XIII 14 



EPISTOLA ENCYCLICA 

QUA DE MALIS IN ITALICA REGIONE 

INGRAVESCENTIBUS CONQUERITUR 

ATQUE OPPORTUNA REMEDIA ADHIBENDA 

PROPONIT 



LEO PP. XIII. 
VENERABILES FRATRES 

SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM 

Etsi Nos, pro auctoritate atque amplitudine A- 
postolici muneris, et universam christianam rem- 
publicam et singulas ejus partes maxima, qua 
possumus, vigilantia et caritate complectimur: 
nunc tamen singulari quadam ratione curas co- 
gitationesque Nostras ad se Italia convertit. — 
Quibus in cogitationibus et curis altius quiddam 
rebus humanis diviniusque suspicimus : anxii enim 
et solliciti sumus de salute animarum sempiterna ; 
in qua tanto rnagis fixa et locata esse omnia stu- 
dia Nostra oportet, quanto eam majoribus peri- 
culis videmus oppositam. — Cujus generis pericula, 
si mag-na unquam in Italia fuerunt, maxima pro- 
fecto sunt hoc tempore, cum ipse rerum publica- 
rum status magnopere sit incolumitati religionis 
calamitosus. Eamque ob caussam Nos movemur 
vehementius, quod singulares conjunctionis ne- 
cessitudines Nobis cum Italia intercedunt, in qua 
Deus domicilium Vicarii sui, magisterium verita- 



— 211 — 

tis, et catholicse unitatis centrum collocavit. — 
Alias quidem multitudinem monuimus, ut sibi ca- 
veret, et singuli intelligerent, quse sua sint in 
tantis offensionum caussis officia. Nihilominus, 
ingravescentibus malis, volumus in ea Vos, Ve- 
nerabiles Fratres, mentem dilig-entius intendere, 
et, communium rerum inclinatione perspecta, mu- 
nire vigilantius populorum animos, omnibusque 
praesidiis firmare, ne thesaurus omnium pretiosis- 
simus, fides catholica, diripiatur. 

Perniciosissima hominum secta, cujus auctores 
et principes non celant neque dissimulant quid 
velint, in Italia jamdiu consedit: denunciatisque 
Jesu Christo inimicitiis, despoliare penitus insti- 
tutis christianis multitudinem contendit. Quantum 
audendo processerit, nihil attinet dicere hoc loco, 
praesertim cum extent Vobis, Venerabiles Fratres, 
ante oculos vel fidei vel moribus illatae jam labes 
et ruinae. — Apud italas g-entes, quae in avita reli- 
gione constanter et fideliter omni tempore per- 
manserunt, imminuta nunc passim Ecclesiae liber- 
tas est, atque acrius in dies hoc agitur, ut ex o- 
mnibus publice institutis forma illa et veluti cha- 
racter christianus deleatur, quo semper fui Italo- 
rum non sine caussa nobilitatum genus. Sublata 
sodalium religiosorum collegia: proscripta Eccle- 
sise bona : rata citra ritus catholicos connubia: in 
institutionejuventutis nullse potestati ecclesiasticae 
partes relictaB. — Neque finis est nec modus ullus 
acerbi et luctuosi belli cum Apostolica Sede su- 
scepti, cujus caussa incredibiliter Ecclesia laborat, 
Romanusque Pontifex in summas augustias com- 
pulsus est. Is enim civili principatu spoliatus , 
necesse fuit ut in alienam ditionem potestatemque 
concederet. — Urbs autem Roma , augustissima 
urbium christianarum, exposita est et patet qui- 
buslibet Ecclesise hostibus, profanaque rerum no- 
vitate polluitur, scholis et templis ritu hseretico 
passim dedicatis. Quin immo exceptura fertur hoc 
ipso anno legatos et capita inimicissimae rerum 



— 212 — 

catholicarum sectae, huc ad singulare quoddam 
concilium coetumque profecturos. Quibus quidem 
hujus deligendi loci satis apparet quse caussa fue- 
rit : videlicet conceptum adversus Ecclesiam odium 
explere procaci injuria volunt, Romanoque Pon- 
tificatu in ipsa sede sua lacessendo, funestas belli 
faces proxime admovere. — Dubitandum profecto 
non est, quin impios hominum conatus Ecclesia 
aliquando victrix effugiat: certumtamen explora- 
tumque est, his artibus eos hoc assequi velle, 
una cum Capite totum Ecclesise corpus afficere et 
religionem, si fieri possit, extinguere. 

Quod sane velle eos, qui se italici nominis aman- 
tissimos profitentur, iucredibile videretur; nam ita- 
licum nomen, intereunte fide catholica, maxima- 
rum utilitatum fonte prohiberi necesse esset. Et- 
enim si religio christiana cunctis nationibus opti- 
ma salutis praesidia peperit, sanctitatem jurium, 
tutelam justitise; si caecas ac temerarias hominum 
cupiditates virtute sua ubique edomuit, comes et 
adjutrix omnium rerum quse honestse sunt, quae 
laudabiles, quse magnse: si varios civitatum or- 
dines, et diversa reipublicae membra ad perfectam 
stabilemque concordiam ubique revocavit, horum 
profecto beneficiorum copiam uberius quam cete- 
ris Italorum generi impertivit. — Est quidem nimis 
multorum haec labes et macula, ut obesse et nocere 
saluti aut incremento reipublicae Ecclesiam dicant, 
Romanumque Pontificatum prosperitati et magni- 
tudini italici nominis inimicum putent. Sed isto- 
rum querelas absurdasque criminationes aperte 
superiorum temporum omnia monumenta convin- 
cunt. Revera enim Ecclesise summisque Pontifici- 
bus Italia maxime debet, quod gloriam suam 
apud omnes gentes propagavit, quod iteratis bar- 
barorum impressionibus non succubuit, et imma- 
nes Turcarum impetus invicta repulit, et multis 
in rebus aequani legitimamque libertatem diu 
conservavit, et pluribus iisdemque immortalibus 
optimarum artium monumentis civitates suas lo- 



— 213 — 

cupletavit. — Neque postrema Romanorum Pontifi- 
cum haec laus est, quod provincias italicas ing-e- 
nio moribusque diversas communi fide et religione 
unas semper conservaverint, et a discordiis omDium 
funestissimis liberaverint. Atque in trepidis cala- 
mitosisque temporibus non semel erant publicae 
res ad extremos casus prsecipitaturse, nisi Ponti- 
ficatus Romanus ad salutem valuisset. — Neque 
futurum est, ut minus valeat in posterum, modo 
ne voluntas hominum obsistens virtutem ejus in- 
tercipiat, neu libertatem impediat. Etenim vis illa 
benefica, quse in institutis catholicis inest, quo- 
niam ab ipsa eorum natura sponte proficiscitur, 
immutabilis est et perpetua. Quemadmodum pro 
salute animarum omnia religio catholica et loco- 
rum et temporum intervalla complectitur , ita 
etiam in rebus civilibus ubique et semper sese 
ad hominum utilitates porrigit atque explicat. 

Tot vero ereptis tantisque bonis, summa mala 
succedunt: quoniam qui sapientiam christianam 
oderunt, iidem, quidquid contra fieri a se dicant, 
ad perniciem devocant civitatem. Istorum enim 
doctrinis nihil est magis idoneum ad inflamman- 
dos violenter animos, concitandasque perniciosis- 
simas cupiditates. Sane in iis quae cognitione 
scientiaque continentur, cseleste fidei lumen repu- 
diant: quo extincto , mens humana in errores 
saepissime rapitur, nec vera cernit, atque illuc 
facile evadit, ut in humilem foedumque materia- 
lismum abjiciatur. Spernunt in genere morum se- 
ternam immutabilemque rationem, et supremum le- 
gum latorem ac vindicem Deum despiciunt: qui- 
bus sublatis fundamentis, consequens est, ut, nulla 
satis idonea legum sanctione, omnis vivendi nor- 
ma ab hominum voluntate arbitrioque sumatur. 
In civitate vero ex immodica libertate, quam prse- 
dicant et volunt, licentia gignitur: licentiam se- 
quitur perturbatio ordinis, qua3 est maxima et fu- 
nestissima pestis reipublicse. Revera nulla fuit aut 
deformior species, aut miserior conditio civitatis, 



- 214 — 

quam illa in qua tales et doctrinse et homines va- 
lere aliquamdiu potuerunt. Ac nisi recentia exem- 
pla suppeterent, id fidem excedere videretur, po- 
tuisse homines scelere sudaciaque furentes in tanta 
excidia ruere, et retento ad ludibrium libertatis 
nomine, in caede et incendiis debacchari. — Quod 
si tantos nondum sensit Italia terrores, primo 
quidem singulari Dei beneficio tribuere, deinde id 
quoque caussae fuisse statuere debemus, quod, 
cum itali homines numero longe maximo in reli- 
gione catholica studiose perseverarint, idcirco fla- 
gitiosarum opinionum, quas diximus, dominari 
libido non potuit. Verum si hsec, quae religrio prae- 
bet, munimenta perrumpantur, continuo Italia in 
eos casus ipsos delaberetur. qui maximas et flo- 
rentissimas nationes aliquando perculerunt. Etenim 
necesse est, ut similitudinem doctrinarum exitus 
similes consequantur: et quoniam in eodem vitio 
sunt semina, fieri non potest, quin fructus plane 
eosdem effundant. Immo vero majores fortasse 
poenas violatse religionis gens italica lueret, quia 
perfidiam et impietatem culpa ingrati animi cu- 
mularet. Non enim casu aliquo, aut levi hominum 
voluntate datum est Italise, ut partse per Jesum 
Ch-ristum salutis vel a principio esset particeps, 
et beati Petri Sedem in sinu gremioque suo collo- 
catam possideret, et longo astatum cursu iis, quae 
a relig-ione catholica sponte fluunt, maximis et 
divinis beneficiis perfrueretur. Quapropter metuen- 
dum sibi magnopere esset quod ingratis populis 
Paullus Apostolus minaciter nunciavit, « Terra 
scepe venientem super se Mbens imbrem, ei ge- 
nerans herbam opportunam illis a quibus colitur, 
accipit benedictionem a Deo: proferens autem 
spinas et tribulos, reproba est et malediclo pro- 
xima , cujus consummatio in combustionem ^ ». 
Prohibeat Deus hanc tantam formidinem ; atque 
omnes pericula serio considerent, quae partim jam 

1 Hebr. vi, 7, 8. 



— 215 — 

adsunt, partim impendent ab iis, qui non com- 
muni utilitati, sed sectarum commodis servientes, 
capitales cum Ecclesia inimicitias exercent Qui 
si saperent, si vera caritate patrise tenerentur, 
certe nec de Ecclesia diffiderent, nec de nativa 
ejus libertate detrahere , injuriosis suspicionibus 
atiducti, conarentur; immo vero consilia ab ea 
oppugnanda ad tuendam adjuvandamque verte- 
rent: idque in primis providerent, ut Pontifex 
Romanus sua jura reciperet. — Etenim suscepta 
cum Apostolica Sede contentio quanto plus Ec- 
clesise nocet , tanto minus est incolumitati re- 
rum italicarum profutura. De qua re alio loco 
mentem Nostram declaravimus : « Dicite, pu- 
« blicas Italise res neque prosperitate florere, 
« neque diuturna tranquillitate posse consistere, 
« nisi Romana3 Sedis dig-nitati et summi Pontificis 
« libertati, prout omnia jura postulant, fuerit con- 
« sultum. » 

Quapropter, cum nihil mag-is velimus, quam ut 
res christiana salva sit, cumque pra?senti italica- 
rum gentium discrimine commoveamur, Vos ve- 
hementius quam unquam alias, Venerabiles Fra- 
tres, hortamur, ut studium caritatemque Vestram 
ad comparanda tot malorum remedia Nobiscum 
conferatis. — Et primum quidem edocete summa 
cum cura populos, quanti sit fidem catholicam 
possidere, et quam magma ejusdem tuenche ne- 
cessitas. — Quoniam vero hostes et oppugmatores 
catholici nominis, quo facilius male cautos deci- 
piant, multis in rebus aliud ag-unt, aliud simulant, 
valde interest occulta eorum consilia patefieri in 
lucemque proferri, ut scilicet, comperto quid rea- 
pse velint et qua caussa contendant, excitetur in 
catholicis hominibus ardor animi, et Ecclesiam, 
Romanum Pontificem, hoc est salutem suam, vi- 
riliter aperteque defendant. 

Multorum ad hanc diem virtus, quse plurimum 
potuisset, visa est aliquantum in ag-endo lenta et 
in labore remissa, sive quod insueti rerum essent 



— 216 — 

animi, sive quod periculorum non satis fuerit 
magnitudo perspecta. Nunc vero, cognitis expe- 
riendo temporibus, nihil esset perniciosius, quam 
perferre oscitanter longinquam improborum mali- 
tiam, expeditumque ipsis locum relinquere rei 
christianse ad libidinem suam diutius vexands. 
Ii quidem prudentiores quam filii lucis multa 
jam ausi : inferiores numero, calliditate et opi- 
bus validiores, haud longo tempore magna apud 
nos malorum incendia excitaverunt. Intelligant 
igitur quicumque amant catholicum nomen, tem- 
pus jam esse conari aliquid, et nullo pacto lan- 
guori desidiaeque se dedere, cum nemo celerius 
opprimatur, quam qui vecordi securitate quie- 
scunt. Videant quam nihil reformidarit veterum 
illorum nobilis et opercsa virtus: quorum et la- 
boribus et sanguine fides catholica adolevit. Vos 
autem, Venerabiles Fratres , excitate cessantes, 
cunctantes impellite: exemplo et auctoritate Ve- 
stra universos confirmate ad exercenda constanter 
et fortiter officia, quibus actio vitae christianse 
continetur. — Ad hanc alendam augendamque 
experrectam virtutem, curare ac providere opus 
est, ut numero, consensu, efficiendis rebus, flo- 
reant lateque amplificentur societates, quibus ma- 
xime propositum sit fidei christianse virtutumque 
ceterarum retinere et incitare studia. Tales sunt 
consociationes juvenum, opificum ; quaeque consti- 
tutse sunt aut coetibus catholicorum hominum in 
tempora certa agendis, aut inopiae miserorum le- 
vandae, et tuendae dierum festorum religioni, et 
pueris ex infima plebe erudiendis ; aliaeque ex eo- 
dem genere complures. — Et cum rei christianae 
quam maxime intersit Pontificem Romanum in 
gubernanda Ecclesia et esse et videri ab omni 
periculo, molestia, difficultate liberum, quantum 
lege possunt agendo, rogando, contendendo, tan- 
tum, Pontificis caussa, enitantur et efficiant; ne- 
que ante quiescant, quam sit Nobis, reapse non 
specie, libertas restituta, quacum non modo Ec- 



— 217 — 

clesise bonum, sed et secundus rerum italicarum 
cursus , et christianarum gentium tranquillitas 
necessario quodam vinculo conjungitur. 

Deinde vero permagni refert publicari et longe 
lateque fluere salubriter scripta. — Qui capitali 
odio ab Ecclesia dissident, scriptis editis decer- 
tare, iisque tamquam aptissimis ad nocendum ar- 
mis uti consueverunt. Hinc teterrima librorum 
colluvies, hinc turbulentae et iniquse ephemerides, 
quarum vesanos impetus nec leges frenant, nec 
verecundia continet. Quidquid est proximis his 
annis per seditionem et turbas gestum, jure ge- 
stum esse defendunt: dissimulant aut adulterant 
verum: Ecclesiam et Pontificem maximum quoti- 
dianis maledictis falsisque criminationibus hosti- 
liter petunt: nec ullae sunt tam absurdae pestife- 
raeque opiniones, quas non disseminare passim 
aggrediantur. Hujus igitur tanti mali, quod ser- 
pit quotidie latius, sedulo prohibenda vis est : ni- 
mirum oportet severe et graviter adducere multi- 
tudinem, ut intento animo sibi caveat, et pruden- 
tem in legendo delectum religiosissime servare 
velit. Praeterea scripta scriptis opponenda, ut ars 
quse potest plurimum ad perniciem eadem ad ho- 
minum salutem et beneficium transferatur, atque 
inde remedia suppetant, unde mala venena quse- 
runtur. — Quam ad rem optabile est, ut saltem 
in singulis provinciis ratio aliqua instituatur de- 
monstrandi publice, quse et quanta sint singulo- 
rum christianorum in Ecclesiam onicia, vulgatis 
ad id scriptionibus crebris, et, quoad fieri potest, 
quotidianis. In primis autem sint in conspectu 
posita religionis catholicse in omnes gentes prae- 
clara merita: explicetur oratione virtus ejus pri- 
vatis publicisque rebus maxime prospera et salu- 
taris ; statuatur quanti sit, celeriter Ecclesiam ad 
illum dignitatis locum in civitate revocari, quem 
et divina ejus magnitudo, et publica gentium uti- 
litas vehementer postulat. — Harum rerum caussa 
necesse est, ut qui animum ad scribendum appule- 



— 218 — 

rint, plura teneant : videlicet idem omnes in scriben- 
do spectent : quod maxime expedit, id constituant 
judicio certo et efficiant: nihil ex iis rebus praeter- 
mittant, quarum utilis atque expetenda cognitio vi- 
deatur: gravitate et moderatione dicendi retenta, 
errores et vitia reprehendant, sic tamen ut careat 
acerbitate reprehensio, personisque parcatur: dein- 
de orationem adhibeant planam atque evidentem, 
quam facile queat multitudo percipere. — Reliqui 
autem omnes, qui vere et ex animo cupiunt, flo- 
rere res et sacras et civiles ingenio hominum lit- 
terisque defensas, hos litterarum ingeniique fru- 
ctus tueri liberalitate sua studeant; et ut quisque 
ditior est, ita potissimum re fortunaque sustineat. 
Iis enim, qui scribendo dant operam, omnino af- 
ferenda sunt hujus generis adjumenta: sine qui- 
bus aut nullos ipsorum industria habitura est 
exitus, aut incertos et perexiguos. — In quibus 
rebus omnibus si quid nostris hominibus incom- 
modi impendet, si qua est dimicatio subeunda, 
audeant tamen sese obvios ferre , cum homini 
christiano nulla sit adeundi vel incommoda vel 
labores caussa justior, quam ne lacerari ab impro- 
bis religionem patiatur. Neque enim hac filios 
lege Ecclesia aut genuit aut educavit, ut, cum 
tempus et necessitas cogeret, nullam ab iis opem 
expectaret, sed ut singuli eorum otio privatisque 
utilitatibus salutem animarum et incolumitatem 
rei christianae anteponerent. 

Praecipuae autem curae cogitationesque Vestrse, 
Venerabiles Fratres, in eo evigilare debent, ut 
ministros Dei idoneos rite instituatis. Quod si Epi- 
scoporum est plurimum operae et studii in fingenda 
probe omni juventute ponere , longe plus ipsos 
elaborare in clericis verum est, qui in Ecclesise 
spem adolescunt, et participes adjutoresque mu- 
nerum sanctissimorum sunt aliquando futuri. — 
Caussae profecto graves et omnium setatum com- 
munes decora virtutum multa et magna in sacer- 
dotibus postulant: verumtamen nostra hsec aetas 



— 219 — 

plura quoque et majora admodum flagitat. Re- 
vera fidei catholicse defensio, in qua laborare ma- 
xime sacerdotum debet industria, et quse est tan- 
topere his temporibus necessaria, doctrinam desi- 
derat non vulgarem neque mediocrem, sed exqui- 
sitam et variam; quse non modo sacras, sed etiam 
philosophicas disciplinas complectatur, et physi- 
corum sit atque historicorum tractatione locuples. 
Eripiendus est enim error hominurn multiplex, 
singula christianse sapientiae fundamenta convei- 
lentium: luctandumque persaepe cum adversariis 
apparatissimis , in disputando pertinaoibus , qui 
subsidia sibi ex omni scientiarum genere astute 
conquirunt. — Similiter cum hodie magna sit et 
ad plures diffusa corruptela morum, singularem 
prorsus oportet in sacerdotibus esse virtutis con- 
stantiseque prsestantiam. Fugere quippe consue- 
tudinem hominum minime possunt: immo appli- 
care se propius ad multitudinem ipsis offlcii sui 
muneribus jubentur: idque in mediis civitatibus, 
ubi nulla jam fere libido est, quin permissam 
habeat et solutam licentiam. Ex quo intelligitur, 
virtutem in Clero tantum habere virium hoc tem- 
pore debere, ut possit se ipsa tueri firmiter, et 
omnia cum blandimenta cupiditatum vincere, tum 
exemplorum pericula sospes superare. — Praeterea 
conditas in Ecclesise perniciem leges consecuta 
passim clericorum paucitas est : ita plane, ut eos, 
qui in sacros ordines Dei munere leguntur, du- 
plicare operam suam necesse sit, et excellenti se- 
dulitate, studio, devotione exiguam copiam com- 
pensare. Quod quidem utiliter facere non possunt, 
nisi animum gerant tenacem propositi, abstinen- 
tem, incorruptum, caritate flagrantem, in labori- 
bus pro salute hominum sempiterna suscipiendis 
promptum semper atque alacrem. Atqui ad hujus- 
modi munera est adhibenda praeparatio diuturna 
et dilig^ens: non enim tantis rebus facile et cele- 
riter assuescitur. Atque illi sane in sacerdotio inte- 
gre sancteque versabuntur, qui sese in hoc genere 



— 220 — 

ab adolescentia excoluerint, et tantum disciplina 
profecerint, ut ad eas virtutes, quse commemoratse 
sunt, non tam instituti quam nati videantur. 

His de caussis, Venerabiles Fratres, jure Semi- 
naria clericorum sibi vindicant plurimas et maxi- 
mas animi, consilii, vigilantise Vestrse partes. Quod 
ad virtutem et mores, minime fugit sapientiam 
Vestram, quibus abundare praeceptis et institutis 
adolescentem clericorum setatem oporteat. — In 
gravioribus autem disciplinis, Litterse Nostrse En- 
cyclicse — Mterni Patris — viam rationemque 
studiorum optimam indicaverunt. Sed quoniam in 
tanto ingeniorum cursu plura sunt sapienter et 
utiliter inventa, quse minus decet non habere per- 
specta, prsesertim cum homines impii quidquid in- 
crementi affert dies in hoc genere, tamquam nova 
tela in veritates divinitus traditas intorquere con- 
sueverint, date operam, Venerabiles Fratres, quan- 
tum potestis, ut alumna sacrorum juventus non 
modo sit ab investigatione naturse instructior, sed 
etiam iis artibus apprime erudita, quse cum sacra- 
rum Litterarum vel interpretatione vel auctoritate 
cognationem habeant. — Illud certe non ignora- 
mus, ad elegantiam studiorum optimorum multas 
res esse necessarias: quarum tamen sacris Semina- 
riis italicis adimunt aut minuunt importunae leges 
facultatem. — Sed hac etiam in re tempus postu- 
lat, ut largitate et munificentia bene de religione 
catholica promereri nostrates studeant. Voluntas 
majorum pia et benefica egregie ejusmodi necessi- 
tatibus providerat; atque illud Ecclesia assequi 
prudentia et parsimonia potuerat, ut tutelam et 
conservationem rerum sacrarum nequaquam ha- 
beret necesse caritati filiorum suorum commen- 
dare. Sed patrimonium ejus legitimum seque ac 
sacrosanctum, cui superiorum setatum injuria pe- 
percerat, nostrorum temporum procella dissipavit: 
quare caussa renascitur, cur qui diligunt catholicum 
nomen, animum inducant majorum liberalitatem 
renovare. Profecto Gallorum, Belgarum, aliorum- 



— 221 — 

que in caussa haud multum dissimili illustria sunt 
munificentise documenta, non modo sequalium, sed 
etiam posterorum admiratione dignissima. Neque 
dubitamus, quin italica gens, communium rerum 
consideratione permota, id pro viribus actura sit, 
ut et se patribus suis dignam impertiat, et ex fra- 
ternis exemplis capiat quod imitetur. 

In his rebus, quas diximus, profecto haud mini- 
mam habemus spem solatii incolumitatisque repo- 
sitam. — Verum cum in omnibus consiliis, tum 
maxime in iis, quse salutis publicae caussa susci- 
piuntur, omnino ad humana prsesidia accedere ne- 
cesse est opem omnipotentis Dei, cujus in potestate 
sunt non minus singulorum hominum voluntates, 
quam cursus et fortuna imperiorum. Quapropter 
invocandus summis precibus Deus, orandusque, ut 
tot ejus beneficiis ornatam atque auctam respiciat 
Italiam ; in eaque fidem catholicam, quod est ma- 
ximum bonum, cunctis periculorum suspicionibus 
depulsis, perpetuo tueatur. Hanc ipsam ob caus- 
sam imploranda suppliciter est Immaculata Virgo 
Maria, magna Uei parens, fautrix et adjutrix con- 
siliorum optimorum, una cum sanctissimo Sponso 
ejus Josepho, custode et patrono gentium christia- 
narum. Ac pari studio obsecrare opus est Petrum 
et Paullum, mag-nos Apostolos, ut in italicis gen- 
tibus fructum laborum suorum incolumem custo- 
diant, nomenque catholicum, quod majoribus no- 
stris suo ipsi sanguine pepererunt, apud seros po- 
steros sanctum inviolatumque conservent. 

Horum omnium cselesti patrocinio freti, auspi- 
cem divinorum munerum, et praecipuse benevolen- 
tise Nostrse testem , Apostolicam Benedictionem 
Vobis universis, Venerabiles Fratres, et populis 
fidei Vestrse commissis , peramanter in Domino 
impertimus. 

Datum RomaB apud S. Petrum, die xv Februarii 
an. mdccclxxxii, Pontificatus Nostri anno quarto. 

LEO PP. XIII. 



EPISTOLA 



VENERABILIBUS FRATRIBUS 

ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS 

PROVINCIARUM ECCLESIASTICARUM 

MEDIOLANENSIS, TAURINENSIS 

ET VERCELLENSIS 



LEO PP. XIII. 

VENERABILES FRATRES 

SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM 

Cog-nita Nobis est sapientia Vestra et vigilantia 
in omni genere dilig-ens : itemque prseclara in hanc 
Apostolicam Sedem voluntas , quam cum saepe 
alias, tum etiam superiore anno et amantissimis 
litteris et coram confirmavistis. Atque illud ma- 
gnopere lsetamur episcopalibus laboribus Vestris 
uberes, Deo juvante, evenire fructus. Quibus de 
rebus gratulamur unicuique Vestrum meritasque 
laudes libenti animo publice tribuimus. 

Nonnihil tamen istis ipsis in provinciis est, Vene- 
rabiles Fratres, quamobrem non sumus a sollicitu- 
dine plane vacui. In iis enim passim apparent quae- 
dam dissensionum initia, quae nisi opportune ma- 
tureque opprimantur , evadere in majus aliquod 
malum videntur posse. Ea igfitur volumus a Vobis 
dilig-enter considerari, et Vestra cura operaque pro- 
videri ut, amotis dissidiorum caussis, sententiarum 
et voluntatum concordia retineatur, quae cum in 



— 223 — 

omni re publica, tum praecipue in Ecclesia maxi- 
mum atque optimum est vinculum incolumitatis. 
— Jamvero metuendum est, ne haec animorum con- 
cordia dirimatur contrariis partium studiis, quibus 
materiam prsebet quaedam inter Insubres epheme- 
rides, et doctrina clari unius viri, cujus inter re- 
centiores philosophos nomen percrebuit. 

Quod ad primum caput, sunt in istis provinciis 
Vestris ephemerides, quarum auctores veri rectique 
principia tuentur, sanctissima Ecclesire jura, Apo- 
stolicse Sedis Romanique Pontificis majestatem stre- 
nue defendunt. Huic generi favendum maxime 
est; et omni ratione curandum ut scriptores hujus- 
modi non modo floreant studiis hominum et gratia, 
sed etiam multos ubique nanciscantur similes sui, 
qui quotidianos improborum impetus sustineant, 
et honestatis religionisque patrocinio redimant 
impunitam plurimorum in scribendo licentiam. 
Hac de caussa Nos haud semel illorum probavi- 
mus voluntatem, vehementerque hortati suraus, 
ut tueri justitiam et veritatem scribendo insiste- 
rent, et nulla re deduci sese a proposito sinerent. 

At vero convenit in caussa gravi et nobili mo- 
dum adhibere defensionis seque nobilem et gravem, 
quem ultra progredi non oportet. Scilicet pulcrum 
est, eos qui catholicum nomen scriptis quotidianis 
defendunt prse se ferre veritatis amorem constan- 
tem, minimeque timidum; sed simul oportet nihil 
eosdem suscipere, quod bono cuiquam viro jure 
displiceat, neque ulla ratione temperantiam dese- 
rere, quse cunctarum comes debet esse virtutum. 
In quo nemo sapiens probaverit aut stilum ve- 
hementem plus quam satis est, aut quidquam vel 
suspiciose dictum vel quod temere a personarum 
obsequio indulgentiaque discedere videatur. 

In primis vero sanctum sit apud catholicos scri- 
ptores Episcoporum nomen ; quibus in excelso au- 
ctoritatis gradu collocatis dignus officio ipsorum 
et munere habendus est honos. Neque licere sibi 
homines privati putent in ea, quae sacri Pastores 



— 224 — 

pro potestate decreverint, inquirere ; ex quo sane 
magna perturbatio ordinis consequeretur et non 
ferenda confusio. Atque istam reverentiam, quam 
prsetermittere licet nemini, maxime in catholicis 
auctoribus ephemeridum luculentam esse et velut 
expositam ad exemplum necesse est. Ephemerides 
enim, ad longe lateque pervagandum natse, in 
obvii cujusque manus quotidie veniunt, et in opi- 
nionibus moribusque multitudinis non parum pos- 
sunt. 

Ad alterum caput quod attinet, de philosophicis 
disciplinis jam declaravimus cujus viri vestigiis 
ingrediendum putemus. Litterae Nostrae Encycli- 
coe die iv mensis Augusti anno mdccclxxix ad 
universos Episcopos datse aperte monent, avere Nos 
et cupere ut juventus ad disciplinam sancti Tho- 
mae Aquinatis instituatur; quse plurimum ad ex- 
colendas sapienter hominum mentes semper va- 
luit, et est maxime accommodata ad pravas refu- 
tandas opiniones, quse homines tanto jam numero 
transversos agunt, cum ingenti et salutis suse di- 
scrimine et reipublicse detrimento. Istum Litte- 
rarum Nostrarum propositum poterat omnium 
animos concordia junctos facile retinere, excepta 
interpretationis subtilitate nimia, servataque mo- 
derationis ratione in rebus iis, de quibus ob stu- 
dium investigandi veri, citra fidei caritatisque ja- 
cturam, viri docti utrinque disserere consueverunt. 

Sed quoniam non sine animi Nostri cura vide- 
mus partium studia plus aequo in disputando con- 
fiagravisse, publice interest, huic ardori animorum 
modum aliquem imponi. Quapropter cum in iis 
quae in dies singulos scribuntur et multa com- 
mentatio et pacata judicii tranquillitas, ut pluri- 
mum, desideretur, optandum est ut catholici ephe- 
meridum scriptores ab hujusmodi qua3stionibus 
tractandis abstineant. — Interim autem Sedes Apo- 
stolica, de gravioribus negotiis, prsesertim quse 
doctrinarum sanitatem spectant, pro muneris sui 
ratione sollicita, ad renatas et crudescentes con- 



— 225 — 

troversias vig-ilantiam et providentiam suam con- 
vertere non prsetermittit, ea adhibita consilii pru- 
dentia, in qua quemlibet catholicum virum aequum 
est conquiescere. 

Ex qua tamen re nolumus detrimentum capere 
societatem religiosorum virorum a Caritate no- 
minatam, quai sicut in juvandis ex instituto pro- 
ximis hactenus labores suos utiliter insumpsit, ita 
optandum ut vigeat reliquo tempore, fructusque 
perg*at quotidie uberiores edere. 

Interea Vestrum est, Venerabiles Fratres, dare 
operam ut hsec consilia Nostra perficiantur, et ni- 
hil omittere quod ad firmandam concordiam per- 
tineat. Quse sane eo magis est, ut probe intelli- 
g*itis, necessaria, quo plures et acriores apparent 
hostes rebus catholicis imminentes : adversus quos 
exercere vires omnes necesse est, easque non dis- 
sipatione attritas, sed conjunctione auctas. Plu- 
rimum propterea prudentia, virtute et auctoritate 
Vestra confisi, Vobis omnibus, Venerabiles Fra- 
tres, et populis vigulantiae Vestrae commissis, au- 
spicem divinorum munerum, et praecipua? bene- 
volentise Nostrae testem, Apostolicam Benedictio- 
nem peramanter in Domino impertimus. 

Datum Romae apud S. Petrum die xxv Januarii 
mdccclxxxii, Pontificatus Nostri anno quarto. 



LEO PP. XIII. 



Epist. Encycl. Leonis PP. XIII 15 



EPISTOLA 



VENERABILIBUS FRATRIBUS ET DILECTIS 

FILIIS ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS 

ALIISQUE LOCORUM ORDINARIIS 

IN REGIONE SICULA 



LEO PP. XIII. 

VENERABILES FRATRES ET DILECTI FILII 

SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM 

Sicut multa audacter et insidiose ii susceperunt, 
qui de pernicie catholici nominis jamdiu cogitant; 
ita nominatim videntur decrevisse, vim quamdam 
popularis invidise in Pontifices Maximos excitare. 
— Quod quidem ipsorum consilium quotidie magis 
illustratur et erumpit. Omnem enim occasionem 
vituperandorum Pontificum datam avide arripiunt, 
non datam studiose captant : incorruptis rerum ge- 
starum monumentis posthabitis, fictos sermones dis- 
sipant: falsa crimina, tamquam venenata telaja- 
ciunt, tanto effrenatiore ad audendum licentia, 
quanto est impunitas major. In qua male dicendi 
consuetudine aliud quippiam propositi inest, prseter 
contumeliam: videlicethuc plane spectant homines 
improbi, ut e persona Pontificum Romanorum ad 
ipsum Pontificatum divinitus institutum contume- 
lia perveniat, adductisque in contemptionem sum- 
mis Ecclesise Principibus, Ecclesia ipsa, si fieri 
possit, opinione hominum judicioque damnetur. — 



- 227 - 

Harum machinationum triste ad recordationem 
documentum extremo mense Martio Vos, Venera- 
biles Fratres et Dilecti Filii, Panormi vidistis. Nec 
tacita esse potuit indignatio vestra: significatio - 
nem ejus luculentam et nobilem, qualem ab Epi- 
scopis expectari oportebat, ad Nos per litteras 
ofiicii plenas deferendam curavistis. Profecto illse 
injurise prseter modum graves fuere, ut qui ex 
constituto Panormum convenerant, conjiciendis 
certatim probris in Pontifices Romanos visi sint 
convenisse. Ne ulla quidem verecundia religionis 
fuit, quam siculi homines ab avis et majoribus 
sancte inviolateque conservant, quseque est atro- 
citer dictis lacessita, in quibus ipsam agrestem 
immanitatem nemo probus ferre aequo animo po- 
tuit. Quantus harum rerum inustus animo Nostro 
sit .dolor, conjecturam ex dolore vestrc singuli fa- 
cite. Nihil enim tam lamentabile est, quam pu- 
blice iicere Ecclesia3 majestatem sanctitatemque 
nefariecontemnere; nihil tam miserum, quam Sum- 
morum Pontificum memoriam ab italis hominibus 
indigne violari. 

Ea quae Pontifices Romani pro salute Italise ges- 
serunt, orbis terrae testimonio judicioque compro- 
bantur, ita ut nihil sit, quod nomini Decessorum 
Nostrorum metuamus ab sequis et prudentibus vi- 
ris. Verumtamen Nos in criminationibus, de quibus 
loquimur, valde commovit primum rei indignitas 
per se: deinde multitudinis minus eruditae pericu- 
lum, quae facilius decipi et in errorem impelli 
potest. 

Et sane magnus futurus est error, si in re ju- 
dicanda sex ante sseculis g-esta non ab his tem- 
poribus moribusque nostris cogitatio avocetur. Re- 
spicere quippe opus est ad instituta et leges ejus 
temporis, maxime vero jus gentium, quo tunc vi- 
veretur, repetere. Exploratum est, qusecumque de- 
mum illius juris origo et indoles extiterit, tempo- 
ribus illis plurimum in rebus etiam civilibus aucto- 
ritatem Romanorum Pontificum valuisse, idque non 



— 228 — 

modo non repugnantibus, sed consentientibus li- 
bentibusque principibus et populis. Cumque opta- 
bile videretur Vicarii Jesu Christi patrocinium, non 
raro usu veniebat praesertim in Italia, ut ad eum 
velut ad parentem publicum confugerent civitates, 
eidemque sese in fidem sponte sua traderent et com- 
mendarent. Domina animorum religione, Aposto- 
lica Sedes perinde habebatur ac propugnaculum 
justitise, et infirmiorum tutela adversus injurias po- 
tentiorum. Et hoc quidem cum magna utilitate 
communi : hac enim ratione factum est, ut Pontifi- 
cibus auctoribus diremptse saepe sint controversise, 
sedati tumultus, sublatae discordiae, bella compo- 
sita. — In hoc tamen inagisterio populorum ac 
pene dictatura, nemo Romanos Pontifices jure coar- 
guet imperii sui vel opes augere, vel fines proferre 
voluisse. Omnem potestatem suam illuc semper 
converterunt ut civitatibus prodessent: nec semel 
ipsorum opera et auspiciis Italia impetravit, ut vel 
externorum hostium propulsarentur incursiones , 
vel domesticorum adversariorum turbulenta ambi- 
tio frangeretur. Quam ad rem sapienter et oppor- 
tune, Venerabiles Fratres et Dilecti Filii, comme- 
morati a Vobis sunt Gregorius VII, Alexander III, 
Innocentius III, Gregorius IX, Innocentius IV De- 
cessores Nostri, qui exterarum gentium dominatio- 
nem rebus italicis ssepius imminentem prudentia et 
fortitudine summa prohibuerunt. 

Quod ad Siciliam vestram pertinet, fidei et pie- 
tati ejus in hanc Apostolicam Sedem paterna bene- 
volentia Pontificum mutue cumulateque respondit. 
Revera ipsorum consiliis vigilantiaeque, non me- 
diocri ex parte siculi debent quod potuerint Sara- 
cenam servitutem effugere. Gratamque etiam et 
sequam libertatem ab Innocentio IV et Alexan- 
dro IV gens Sicula tunc impetravit cum, post 
Conradi Imperatoris obitum, summam imperii pe- 
nes municipium esse placuit. Post autem si Cle- 
mens IV Carolum Andegavensem solemni ritu Si- 
ciliae regem appellavit, cur Pontifex reprehendatur 



— 229 — 

nihil est. Fecit ille jure suo, fecit quod e republica 
siculorum magis esse judicavit, delatis imperii in- 
sig-nibus viro nobili et potenti, qui civicas res ordi- 
nare et exterorum ambitioni resistere posse vide- 
batur : de quo viro vel ipsa maximarum virtutum 
domestica exempla sperare jubebant, fore ut juste 
et sapienter imperaret. Nec caussa est, quamobrem 
vel Urbano IV vel Clementi IV vitio detur, quod 
homo natione exterus regnum siculorum capessi- 
vit. Etenim prseterquam quod exemplis hujus ge- 
neris nec antea carebat nec postea caruit histo- 
ria, siculi ipsi in potestatem externi principis illo 
eodem anno volentes concesserunt. Simul ac vero 
se Carolus infiexit in dominatum injustiorem, ma- 
xime ministrorum vitio prsecipitata in perniciosam 
partem republica, desiderata certe non est Roma- 
norum Pontificum in admonendo caritas, in corri- 
piendo severitas. Constat inter omnes, quot quan- 
tasque curas Clemens IV et Nicolaus III adhibue- 
rint, ut hominem ad aequitatem justitiamque revo- 
carent. Quorum providentia pervicisset fortasse ob- 
stinationem viri principis, nisi viam rebus novis 
cruenta multitudinis ira subito patefecisset. Post 
inhumanam illam csedem, cujus, ubi furor consti- 
tisset, ipsos puduit auctores, conscientia officii 
impulit Martinum IV, ut siculos itemque Petrum 
Aragonium aliquanto severius pro merito ipsorum 
adhiberet. Nihilominus tamen eam severitatem et 
ipse Martinus et Honorius IV, Nicolaus IV, Boni- 
facius VIII lenitate et misericordia mitigarunt: 
iidemque non antea quiescere visi sunt, quam, 
omnibus iis controversiis per litteras legatio- 
nesque compositis, siculorum saluti et legitimae 
libertati , quantum fieri poterat , consuluerunt. 
Quibus ex rebus manifestum est, quod Vos, Ve- 
nerabiles Fratres et Dilecti Filii, verissime dixi- 
stis, fautores injusti dominatus vel popularis in- 
vidise concitatores appellari Romanos Pontifices 
nisi per summam injuriam non potuisse. In quo 
quidem Decessores Nostri justioribus judicibus usi 



- 230 — 

sunt iis ipsis hominibus siculis, qui, recenti adhuc 
caede, Sedem Apostolicam fidentibus animis implo- 
randam censuerunt. 

Haec commemorare voluimus, ut de tot tantis- 
que injuriis Ecclesiae et Pontificatui Romano im- 
positis querelas Nostras publice testaremur: eo- 
demque tempore ut Vos intelligeretis, gratas ad- 
modum accidisse Nobis communes litteras vestras, 
quibus easdem injurias summa voluntatum con- 
cordia Nobiscum pariter deploratis. Apparent in iis 
litteris episcopalis vestigia virtutis, cujus gratia 
forsan ignoscentior posteritas erit eorum temeri- 
tati, qui nihil dubitarunt Romanum Pontificatum, 
hoc est nobilissimum et maximum Italiae decus, 
incesto ore lacerare. 

Ceterum ex hoc ipso magis ac magis perspici- 
tis, quod superiore mense Februario monuimus, 
quanta vigilantia providere oporteat ut fides ca- 
tholica in tanta iniquitate temporum apud Italos 
conservetur. Pergite itaque, Venerabiles Fratres 
et Dilecti Filii, fortiter pro juribus Ecclesiae pro- 
pugnare, mendacia improborum convincere, frau- 
des detegere, siculosque universos in fide et amore 
retinere hujus ApostolicaB Sedis, unde iis, beneficio 
Apostolorum, christianae sapientiae lumen affulsit. 

Divinorum munerum auspicem et prsecipuse be- 
nevolentiae Nostrse testem Vobis, Venerabiles Fra- 
tres et Dilecti Filii, et populis curae fideique vestrae 
concreditis Apostolicam Benedictionem peramanter 
in Domino impertimus. 

Datum Romae apud S. Petrum die xxn Aprilis 
mdccclxxxii, Pontificatus Nostri anno quiuto. 



LEO PP. XHI. 



DE PRM30NI0 REGINA SS. BOSARII 
IN LITANIIS LAURETANIS 



LEO PP. XIII. 

AD PERPETDAM REI MEMORlAM 



Salutaris ille spiritus precum , misericordiae 
divinae munus idem et pignus , quem Deus olim 
effundere pollicitus est super domum David et 
super habitatores Jerusalem , etsi numquam in 
Ecclesia catholica cessat , tamen experrectior ad 
permovendos animos tunc esse videtur, cum ho- 
mines magnum aliquod aut ipsius Ecclesiae aut 
reipublicae tempus adesse vel impendere sentiunt. 
Solet enim in rebus trepidis excitari fides pietas- 
que adversus Deum , quia quo minus apparet in 
rebus humanis praesidii , eo major esse cselestis 
patrocinii necessitas intelligitur. — Quod vel nu- 
per perspexisse videmur , cum Nos diuturnis Ec- 
clesiae acerbitatibus et communium temporum 
difficultate permoti , pietatem christianorum per 
Epistolam Nostram Encyclicam appellantes , Ma- 
riam Virginem sanctissimo Rosarii ritu colendam 
atque implorandam Octobri mense toto decrevi- 
mus. Cui quidem voluntati Nostrae obtemperatum 
esse novimus studio et alacritate tanta, quantam 
vel rei sanctitas vel caussaj gravitas postulabat. 



— 232 - 

Est enim neque in hac solum Italia nostra, sed in 
omnibus terris pro re catholica, pro salute pu- 
blica, supplicatum; et Episcopis auctoritate, cle- 
ricis exemplo operaque prseeuntibus , magnae Dei 
Matri habitus certatim honos. Et mirifice sane 
Nos declaratae pietatis ratio multiplex delectavit; 
templa magnificentius exornata : ductae solemni 
ritu pompae ad sacras conciones, ad synaxin, ad 
quotidianas Rosarii preces magna ubique populi fre- 
quentia. Nec praeterire volumus quod gestienti a- 
nimo accepimus de nonnullis locis , quos procella 
temporum vehementius afQig-it: in quibus tantus 
extitit fervor pietatis , ut presbyterorum inopiam 
privati redimere, quibus in rebus possent, suomet 
ipsi ministerio, maluerint, quam sinere ut in tem- 
plis suis indictae preces silerent. 

Quare dum prsesentium malorum sensum spe 
bonitatis et misericordise divinse consolamur , in- 
culcari bonorum omnium animis intelligimus o- 
portere , id quod sacrae Litterae passim aperteque 
declarant, sicut in omni virtute, sic in ista, quse 
in obsecrando Deo versatur , omnino plurimum 
referre perpetuitatem atque constantiam. Exoratur 
enim placaturque precando Deus: hoc tamen i- 
psum quod se exorari sinit , non solum bonitatis 
suse, sed etiam perseverantise nostrse vult esse 
fructum. — Talis autem in orando perseverantia 
long-e plus est hoc tempore necessaria, cum tam 
multa Nos tamque magna, ut saepe diximus, cir- 
cumstent ex omni parte pericula, quse sine prse- 
senti Dei ope superari non possunt. Nimis enim 
multi oderunt omne quod dicitur Deus et colitur : 
oppugnatur Ecclesia neque privatorum dumtaxat 
consiliis , sed civilibus persaspe institutis et legi- 
bus: christiana^ sapientiae adversantur immanes 
opinionum novitates, ita plane ut et sua cuique 
et publica tuenda salus sit adversus hostes acer- 
rimos , extrema virium conjuratos experiri. Vere 
igitur hujus tanti proelii complectentes cog"itatione 
certamen , nunc maxime intuendum animo esse 



— 233 — 

censemus in Jesum Christum Dominum nostrum, 
qui, quo Nos ad imitationem erudiret sui, factus 
in agonia proliocius orabat. 

Ex variis autem precandi rationibus ac formu- 
lis in Ecclesia catholica pie et salubriter usitatis, 
ea, quse Rosarium Mariale dicitur, multis est no- 
minibus commendabilis. In quibus , quemadmo- 
dum in Litteris Nostris Encyclicis confirmavimus, 
illud permagnum , quod est Rosarium praeeipue 
implorando Matris Dei patrocinio adversus hostes 
catholici nominis institutum ; eaque ex parte nemo 
ignorat sublevandis Ecclesiae calamitatibus idem 
sa^pe et multum profuisse. Non solum igitur pri- 
vatorum pietati , sed publicis etiam temporibus 
et magnopere consentaneum, istud precandi genus 
in eum restitui honoris locum, quem diu obtinuit 
cum singulae christianorum familise nullum sibi 
abire diem sine Rosarii recitatione paterentur. His 
Nos de caussis omnes hortamur atque obsecramus, 
ut quotidianam Rosarii consuetudinem religiose 
et constanter insistant; itemque declaramus, Nobis 
esse in optatis ut in dioeceseon singularium tem- 
plo principe quotidie, in templis Curialibus diebus 
festis singulis recitetur. Huic autem excitandae 
tuendaeque exercitationi pietatis magno usui esse 
poterunt familiae ordinum religiosorum , et prse- 
cipuo quodam jure suo sodales dominiciani : quos 
omnes pro certo habemus tam fructuoso nobilique 
officio minime defuturos. 

Nos igitur in honorem magnae Dei genitricis 
Mariae; ad perpetuam recordationem implorati 
ubique gentium per mensem octobrem a purissimo 
ejus corde praesidii ; in perenne testimonium am- 
plissimse spei , quam in Parente amantissima re- 
ponimus ; ad propitiam ejus opem magis ac ma- 
gis in dies impetrandam, volumus ac decernimus, 
ut in Litaniis Lauretanis, post invocationem, Re- 
gina sine labe originali concepta, addatur prse- 
conium , Regina sacratissimi Rosarii , ora pro 
nobis. 



— 234 — 

Volumus autem ut hae Litterae Nostrae firmae 
rataeque , uti sunt , ita in posterum permaneant ; 
irritum vero et inane futurum decernimus , si 
quid super his a quoquam contigerit attentari : 
contrariis non obstantibus quibuscumque. 

Datum Romae, apud S. Petrum sub annulo Pi- 
scatoris, die xxix decembris anno mdccclxxxiii, 
Pontificatus Nostri anno sexto. 

Th. Card. Mertel. 



EPIST0L4 ENCYCLICA 

OCCASIONE QUA AD FINEM PROPERARET 
ANNUS QUINQUAGESIMI SUI NATALIS 

SACERDOTH 



LEO PP. XIII. 
VENERABILES FRATRES, DILECTI FILII 

SALDTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTJONEM 

Exeunte jam anno, cum natalem sacerdotii quin- 
quagesimum , singulari munere beneficioque di- 
vino, incolumes eg^imus, sponte respicit mens No- 
stra spatium praeteritorum mensium, plurimumque 
totius hujus intervalli recordatione delectatur. — 
Nec sane sine caussa: eventus enim, qui ad Nos pri- 
vatim attinebat, idemque nec per se magnus, nec 
novitate mirabilis , studia tamen hominum inusi- 
tato modo commovit, tam perspicuis laetitise signis, 
tot gratulationibus celebratus, ut nihil optari ma- 
jus potuisset. — Quae res certe pergrata Nobis 
perque jucunda cecidit: sed quod in ea plurimi 
asstimamus , significatio voluntatum est , religio- 
nisque liberrime testata constantia. Ille enim Nos 
undique salutantium concentus id aperte loque- 
batur , ex omnibus locis mentes atque animos in 
Jesu Christi Vicarium esse intentos: tot passim 
prementibus malis, in Apostolicam Sedem , velut 
in salutis perennem incorruptumque fontem , fi- 



— 236 — 

denter homines intueri : et quibuscumque in oris 
catholicum viget nomen, Ecclesiam romanam, om- 
nium Ecclesiarum matrem et magistram, coli obser- 
varique, ita ut sequum est, ardenti studio ac summa 
concordia. — His de caussis per superiores menses 
non semel in cselum suspeximus, Deo optimo at- 
que immortali gratias acturi, quod et hanc Nobis 
vivendi usuram , et ea , quse commemorata sunt, 
curarum solatia benignissime tribuisset : per idem- 
que tempus, cum sese occasio dedit, gratam volun- 
tatem Nostram, in quos oportebat, declaravimus. 
Nunc vero extrema anni ac celebritatis renovare 
admonent accepti beneficii memoriam : atque illud 
peroptato contingit, ut Nobiscum in iterandis Deo 
gratiis Ecclesia tota consentiat. Simul vero expe- 
tit animus per has litteras publice testari , id 
quod facimus , quemadmodum tot obsequii , hu- 
manitatis et amoris testimonia ad leniendas curas 
molestiasque Nostras consolatione non mediocri va- 
luerunt, ita eorum et memoriam in Nobis et gra- 
tiam semper esse victuram. — Sed majus ac sanctius 
restat officium. In hac enim affectione animorum, 
romanum Pontificem alacritate insueta colere at- 
que honorare gestientium, numen videmur nutum- 
que ejus agnoscere , qui ssepe solet atque unus 
potest magnorum principia bonorum ex minimis 
momentis elicere. Nimirum providentissimus Deus 
voluisse videtur, in tanto opinionum errore, exci- 
tare fidem , opportunitatemque prsebere studiis 
vitse potioris in populo christiano revocandis. — 
Quamobrem hoc est reliqui, dare operam ut, bene 
positis initiis , bene cetera consequantur : eniten- 
dumque, ut et intellig-antur consilia divina, et re 
ipsa perficiantur. Tunc denique obsequium in A- 
postolicam Sedem plene erit cumulateque perfe- 
ctum, si cum virtutum christianarum laude con- 
junctum ad salutem conducat animorum : qui 
fructus est unice expetendus perpetuoque man- 
surus. 
Ex hoc summo apostolici muneris gradu, in quo 



— 237 — 

Nos Dei benignitas locavit, patrocinium veritatis 
ssepenumero , ut oportuit , suscepimus, conatique 
sumus ea potissimum doctrinae capita exponere , 
quae maxime opportuna eque re publica videren- 
tur esse, ut quisque, veritate perspecta, pestiferos 
errorum afflatus, vigilando cavendoque, defugeret. 
Nunc vero, uti liberos suos amantissimus parens, 
sic Nos alloqui christianos universos volumus , 
familiarique sermone hortari singulos ad vitam 
sancte instituendam. Nam omnino ad christianum 
nomen, praeter fidei professionem, necessarise sunt 
christianarum artes exercitationesque virtutum ; 
ex quibus non modo pendet sempiterna salus ani- 
morum , sed etiam germana prosperitas et firma 
tranquillitas convictus humani et societatis. — 
Jamvero si quaeritur qua passim ratione vita de- 
gatur, nemo est quin videat, valde ab evangelicis 
pra^ceptis publicos mores privatosque discrepare. 
Nimis apte cadere in hanc aetatem videtur illa 
Joannis Apostoli sententia, omne quod in mundo 
est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia 
oculorum, et superbia vitce x . Videlicet plerique, 
unde orti, quo vocentur, obliti, curas habent co- 
gitationesque omnes in haec imbecilla et fiuxa 
bona defixas : invita natura, perturbatoque ordine, 
iis rebus sua voluntate serviunt , in quas domi- 
nari hominem ratio ipsa clamat oportere. — Ap- 
petentiae commodorum et deliciarum comitari pro- 
clive est cupiditatem rerum ad illa adipiscenda 
idonearum. Hinc effrenata pecunise aviditas, quae 
efiicit ca^cos quos complexa est , et ad explen- 
dum quod exoptat inflammata rapitur, nullo ssepe 
asqui iniqui discrimine, nec raro cum alienae ino- 
piae insolenti fastidio. Ita plurimi, quorum circum- 
fluit vita divitiis, fraternitatis nomen cum multi- 
tudine usurpant , quam intimis sensibus superbe 
contemnunt. Similique modo elatus superbia ani- 
mus non legi subesse ulli, nec ullam vereri pote- 

1 I Ep. ii, 16. 



— 238 — 

statem conatur : nierum amorem sui libertatem 
appellat. Tamquam pullum onagri se liberum 
natum putat *. — Accedunt vitiorum illecebrae ac 
perniciosa invitamenta peccaudi: ludos scenicos 
intelligimus impie ac licenter apparatos : volumina 
atque ephemeridas ludificandae virtuti, honestandae 
turpidini composita; artes ipsas , ad usum vitae 
honestamque oblectationem animi inventas, leno- 
cinia cupiditatum ministrare jussas. Nec licet sine 
metu futura prospicere, quia nova malorum se- 
mina continenter velut in sinum congeruntur 
adolescentis aetatis. Nostis morem scholarum pu- 
blicarum : nihil in eis relinquitur ecclesiasticse 
auctoritati loci : et quo tempore maxime oporte- 
ret tenerrimos animos ad officia christiana sedulo 
studioseque fingere, tum religionis praecepta ple- 
rumque silent. Grandiores natu periculum adeunt 
etiam majus, scilicet a vitio doctrinae: quae ssepe 
est ejusmodi , ut non ad imbuendam cognitione 
veri , sed potius ad infatuandam valeat fallacia 
sententiarum juventutem. In disciplinis enim tra- 
dendis permulti philosophari malunt solo rationis 
magisterio , omnino fide divina posthabita : quo 
firmamento maximo uberrimoque lumine remoto, 
in multis labuntur, nec vera cernunt. Eorum illa 
sunt, omnia, quse in hoc mundo sint, esse corporea: 
hominum et pecudum easdem esse origines similem- 
que naturam : nec desunt qui de ipso summo domi- 
natore rerum, ac mundi opifice Deo dubitent, sit 
necne sit, vel in ejus natura errent, ethnicorum 
more, deterrime. Hinc demutari necesse est ipsam 
speciem formamque virtutis, juris, officii. Ita qui- 
dem, ut dum rationis principatum gloriose praedi- 
cant , ing-eniique subtilitatem magnificentius effe- 
runt, quam par est, debitas superbiae poenas rerum 
maximarum ignoratione luant. — Corrupto opinio- 
nibus animo, simul insidet tamquam in venis medul- 
lisque corruptela morum ; eaque sanari in hoc ge- 

1 Job xi, 12. 



- 239 — 

nere hominum sine summa difficultate non potest, 
propterea quod ex una parte opiniones vitiosse 
adulterant judicium honestatis , ex altera lumen 
abest fidei christianse, quse omnis est principium 
ac fundamentum justitise, 

Ex ejusmodi caussis quantas hominum societas 
calamitates contraxerit , quotidie oculis quodam- 
modo contemplamur. Venena doctrinarum proclivi 
cursu in rationem vitse resque publicas pervasere : 
rationalismus, materialismus,atheismus peperere 
socialismum, communismum, nihilismum: tetras 
quidem funestasque pestes, sed quas ex iis princi- 
piis ingenerari non modo consentaneum erat, sed 
prope necessarium. — Sane , si religio catholica 
impune rejicitur, cujus origo divina tam illustri- 
bus est perspicua signis, quidni quaelibet religio- 
nis forma rejiciatur, quibus tales assentiendi notas 
abesse liquet? Si animus non est a corpore natura 
distinctus , proptereaque si , intereunte corpore , 
spes 8evi beati aeternique nulla superest, quid erit 
caussse quamobrem labores molestigeque in eo 
suscipiantur, ut appetitus obedientes fiant rationi ? 
Summum hominis erit positum bonum in fruendis 
vitse commodis potiundisque voluptatibus. Cum- 
que nemo unus sit, quin ad beate vivendum ipsius 
naturae admonitu impulsuque feratur, jure quisque 
detraxerit quod cuique possit , ut aliorum spoliis 
facultatem quserat beate vivendi. Nec potestas 
ulla frenos est habitura tantos , ut satis cohibere 
incitatas cupiditates queat ; consequens enim est, 
ut vis frangatur legum et omnis debilitetur aucto- 
ritas , si summa atque seterna ratio jubentis ve- 
tantis Dei repudietur. Ita perturbari funditus ne- 
cesse est civilem hominum societatem, inexplebili 
cupiditate ad perenne certamen impellente singu- 
los, contendentibus aliis qujesita tueri , aliis con- 
cupita adipisci. 

Huc ferme nostra inclinat setas. — Est tamen , 
quo consolari conspectum praesentium malorum , 
animosque erigere spe meliore possimus. Deus e- 



— 240 — 

nim creavit ut essent omnia, et sanabiles fecit 
nationes orbis terrarum *. Sed sicut omnis hic 
mundus non aliter conservari nisi numine provi- 
dentiaque ejus potest , cujus est nutu conditus , 
ita pariter sanari homines sola ejus virtute queunt, 
cujus beneficio sunt ab interitu ad vitam revocati. 
Nam humanum genus semel quidem Jesus Chri- 
stus profuso sanguine redemit , sed perennis , ac 
perpetua est virtus tanti operis tantique muneris : 
et non est in alio aliquo salus 2 . Quare qui cu- 
piditatum popularium crescentem flammam ni- 
tuntur oppositu legum extinguere, ii quidem pro 
justitia contendunt : sed intelligant, nullo se fru- 
ctu, aut certe perexiguo, laborem consumpturos, 
quamdiu obstinaverint animo respuere virtutem 
Evangelii , Ecclesiaeque nolle advocatam operam. 
In hoc posita malorum sanatio est , ut , mutatis 
consiliis , et privatim et publice remigretur ad 
Jesum Christum, christianamque vivendi viam. 

Jamvero totius vitse christianae summa et caput 
est non indulgere corruptis saeculi moribus , sed 
repugnare ac resistere constanter oportere. Id 
auctoris fldei et consummatoris Jesu omnia dicta 
et facta, leges et instituta, vita et mors declarant. 
Igitur quantumvis pravitate naturse et morum 
longe trahamur alio , curramus oportet ad pro- 
positum nobis certamen armati et parati eo- 
dem animo eisdemque armis , quibus ille , qui 
proposito sibi gaudio sustinuit crucem 3 . Pro- 
ptereaque hoc primum videant homines atque 
intelligant quam sit a professione christiani no- 
minis alienum persequi, uti mos est, cujusquemodi 
voluptates, horrere comites virtutis labores, nihil- 
que recusare sibi , quod sensibus suaviter delica- 
teque blandiatur. Qui sunt Christi, carnem suam 
crucifiooerunt cum vitiis et concupiscentiis 4 : 
ita ut consequens sit, Christi non esse, in quibus 

1 Sap. i, 14. ^ Act. iv, 12. 

3 H>br. xir, 1, 2. 4 Galat. v, 24. 



— 241 — 

non exercitatio sit consuetudoque patiendi cum 
aspernatione mollium et delicatarum voluptatum. 
Kevixit enim homo infinita Dei bonitate in spem 
bonorum immortalium , unde exciderat , sed ea 
consequi non potest , nisi ipsis Christi vestigiis 
ingredi conetur , et cogitatione exemplorum ejus 
mentem suam moresque conformet. Itaque non 
consilium, sed onicium, neque eorum dumtaxat , 
qui perfectius vitae optaverint genus , sed plane 
omnium est , mortificationem Jesu in corpore 
quemque suo circumferre *. — Ipsa naturae lex, 
quse jubet hominem cum virtute vivere, qui secus 
posset salva consistere? Deletur enim sacro ba- 
ptismate peccatum, quod est nascendo contractum, 
sed stirpes distortae ac pravse, quas peccatum in- 
sevit, nequaquam tolluntur. Pars hominis ea, quse 
expers rationis est , etsi resistentibus viriliterque 
per Jesu Christi gratiam repugnantibus nocere 
non possit, tamen cum ratione de imperio pugnat, 
omnem animi statum perturbat , voluntatemque 
tyrannice a virtute detorquet tanta vi, ut nec vi- 
tia fugere nec onicia servare sine quotidiana di- 
micatione possimus. Manere autem in baptizatis 
concupiscentiam vel fomitem, hcec sancta synodus 
fatetur ac sentit, qum cum ad agonem relicta sit, 
nocere non consentientibus, sed viriliter per Jesu 
Christi gratiam repugnantibus non valet; quin- 
imo qui legitime certaverit coronabitur 2 . — Est 
in hoc certamine gradus fortitudinis , quo virtus 
non perveniat nisi excellens , eorum videlicet , 
qui in profligandis motibus a ratione aversis eo 
usque profecerunt , ut cselestem in terris vitam 
agere propemodum videantur. Esto, paucorum sit 
tanta prsestantia : sed, quod ipsa philosophia ve- 
terum prsecipiebat , domitas habere cupiditates 
nemo non debet: idque ii majore etiam studio , 
ouibus rerum mortalium quotidianus usus irrita- 

1 II Cor. iv, 10. 

2 Conc. Trid., sess. v, can. 5. 

Epist. Encyd. Leonis PP. XIII 16 



— 242 — 

menta majora suppeditat : nisi qui stulte putet 7 
minus esse vigilandum ubi prsesentius imminet 
discrimen, aut, qui gravius aegrotant, eos minus 
egere medicina. — Is vero, qui in ejusmodi con- 
flictu suscipitur, labor magnis compensatur, prse- 
ter caelestia atque immortalia , bonis: in primis 
quod isto modo , sedata perturbatione partium , 
plurimum restituitur naturae de dignitate pristina. 
Hac enim lege est atque hoc ordine generatus 
homo , ut animus imperaret corpori , appetitus 
mente consilioque regerentur : eoque fit , ut non 
dedere se pessimis dominis cupiditatibus, praestan- 
tissima sit maximeque optanda libertas. — Prse- 
terea in ipsa humani generis societate non appa- 
ret quid expectari ab homine sine hac animi 
affectione possit. Utrumne futurus est ad bene 
merendum propensus, qui facienda, fugienda, me- 
tiri amore sui consueverit? Non magnanimus 
quisquam esse potest, non beneficus, non miseri- 
cors , non abstinens , qui non se ipse vincere di- 
dicerit, atque humana omnia prae virtute conte- 
mnere. — Nec silebimus, id omnino videri divino 
provisum consilio , ut nulla afferri salus homini- 
bus, nisi cum contentione et dolore queat. Revera 
si Deus liberationem culpae et errati veniam ho- 
minum generi dedit, hac lege dedit , ut Unigeni- 
tus suus poenas sibi debitas justasque persolveret. 
Justitiseque divinae cum Jesus Christus satisfacere 
alia atque alia ratione potuisset, maluit tamen per 
summos cruciatus profusa vita satisfacere. Atque ita 
alumnis ac sectatoribus suis hanc legem imposuit 
suo cruore sancitam , ut eorum esset vita cum 
morum ac temporum vitiis perpetua certatio. Quid 
Apostolos ad imbuendum veritate mundum fecit in- 
victos, quid martyres innumerabiles in fidei chri- 
stianae cruento testimonio roboravit, nisi affectio a- 
nimi illi legi obtemperans sine timore ? Nec alia via 
ire perrexerunt , quotquot curae fuit vivere more 
christiano, sibique virtute consulere : neque igitur 
alia nobis eundum , si consultum saluti volu- 



— 243 — 

mus vel nostrse singnlorum, vel communi. Itaque, 
dominante procacitate libidinum, tueri se quem- 
que viriliter necesse est a blandimentis luxuriss : 
cumque passim sit in fruendis opibus et copiis 
tam insolens ostentatio , muniendus animus est 
contra divitiarum sumptuosas illecebras , ne his 
inhians animus, quae appellantur bona , quae nec 
satiare eum possunt , ac brevi sunt dilapsura , 
thesaurum amittat non deficientem in caelis. De- 
nique illud etiam dolendum, quod opiniones atque 
exempla perniciosa tanto opere ad molliendos a- 
nimos valuerunt , ut plurimos jam prope pudeat 
nominis vitaeque christianae: quod quidem aut 
perditae nequitise est , aut segnitise inertissimse. 
Utrumque detestabile, utrumque tale, ut nullam 
homini malum majus. Quaenam enim reliqua salus 
esset, aut qua spe niterentur homines, si gloriari 
in nomine Jesu Christi desierint , si vitam ex 
praeceptis evangelicis constanter aperteque agere 
recusarint? Vulgo queruntur viris fortibus sterile 
saeculum. Revocentur christiani mores : simul erit 
gravitas et constantia ingeniis restituta. 

Sed tantorum magnitudini varietatique officio- 
rum virtus hominum par esse sola non potest. Quo 
modo corpori, ut alatur, panem quotidianum, sic 
animse, ut ad virtutem confirmetur, nervos atque 
robur impetrare divinitus necesse est. Quare com- 
munis illa conditio lexque vitae, quam in perpetua 
quadam diximus dimicatione consistere, obsecrandi 
Deumhabet adjunctam necessitatem. Etenim,quod 
est vere ab Aug-ustino venusteque dictum , tran- 
scendit pia precatio intervalla mundi, divinamque 
devocat e cselo misericordiam. Contra cupiditatum 
turbidos motus, contra malorum dsemonum insi- 
dias, ne circumventi in fraudem inducamur , ad- 
jumenta petere atque auxilia cselestia jubemur 
oraculo divino, orate ut non intretis in tentatio- 
nem i. Quanto id necessarium magis , si utilem 

1 Matth. xxvi 41 



— 244 — 

dare operam alienae quoque saluti volumus ? Chri- 
stus Dominus, unigenitus Filius Dei, fons omnis 
gratise et virtutis, quod verbis prsecepit, ipse prior 
demonstravit exemplo: erat pernoctans in ora- 
tione Dei * : sacrifieioque proximus proliocius 
orabat 2 . — Profecto louge minus esset naturse 
extimescenda fragilitas , nec languore mores de- 
sidiaque diffluerent, si divinum istud praeceptum 
minus jaceret incuria ac prope fastidio intermis- 
sum. Est enim exorabilis Deus , gratificari vult 
hominibus, aperte pollicitus, sua se munera large 
copioseque petentibus daturum. Quin etiam invitat 
ipsemet petere, ac fere lacessit amantissimis ver- 
bis : ego dico vobis, petite et dabitur vobis, qum- 
rite et invenielis, pulsate et aperietur vobis 3 . 
Quod ut confidenter ac familiariter facere ne ve- 
reamur, majestatem numinis sui similitudine atque 
imagine temperat parentis suavissimi cui nihil 
potius, quam caritas liberorum. Si ergo vos, cum 
sitis mali, nostis bona data dare ftiiis vestris , 
qiianto magis Pater vester, qui in cmlis est ? dabit 
bona petentibus se ^? — Quse qui cogitaverit, non 
nimium mirabitur si efficientia precum humana- 
rum Joanni quidem Chrysostomo videatur tanta, 
ut cum ipsa potentia Dei comparari illam putet 
posse. Propterea quod sicut Deus universitatem 
rerum verbo creavit , sic homo impetrat orando , 
quse velit. Nihil est rite adhibitis precibus impe- 
trabilius, quia insunt in eis qusedam velut moven- 
tia quibus placari se Deus atque exorari facile 
patiatur. Nam inter orandum sevocamus ab rebus 
mortalibus animum , atque unius Dei cogitatione 
suspensi,conscientia tenemur infirmitatis humanse: 
ob eamque rem in bonitate et amplexu parentis 
nostri acquiescimus , in virtute conditoris perfu- 
gium quserimus. Adire insistimus auctorem om- 
nium bonorum, tamquam spectari ab eo velimus 

1 Luc. vi, 12. 2 Luc. xxii, 43. 

3 Luc. xi, 9. 4 Matth. vn, 11. 



— 245 — 

segrum animum , imbecillas vires , inopiam no- 
stram : pleDique spe , tutelam atque opem ejus 
imploramus, qui segrotationum medicinam, infir- 
mitatis miseriaeque solatia praebere solus potest. 
Tali habitu animi modeste de se, ut oportet, sub- 
misseque judicantis, mire flectitur Deus ad clemen- 
tiam , quia quemadmodum superbis resistit , ita 
humilibus dat gratiam i. — Sancta igitur sit 
apud omnes consuetudo precandi: mens, animus, 
vox precentur: unaque simul ratio vivendi con- 
sentiat , ut videlicet per legum divinarum custo- 
diam perennis ad Deum ascensus vita nostra vi- 
deatur. 

Quemadmodum virtutes ceterae , ita haec etiam, 
de qua loquimur , g-ignitur et sustentatur fide 
divina. Deus enim auctor est , quae sint homini 
vera atque unice per se expetenda bona: itemque 
infinitam Dei bonitatem, et Jesu redemptoris me- 
rita eodem auctore cognovimus. Sed vicissim pia 
precandi consuetudine nihil est ad alendam au- 
gendamque fidem aptius. Cujus quidem virtutis , 
in plerisque debilitatse, in multis extinctae, appa- 
ret quanta sit hoc tempore necessitas. Illa enim 
est maxime, unde non modo vitae privatorum pe- 
tenda correctio est, sed etiam earum rerum judi- 
cium expectandum , quarum conflictio quietas et 
securas esse civitates non sinit. Si aestuat multi- 
tudo immodicae libertatis siti, si erumpunt undique 
proletariorum minaces fremitus, si inhumana bea- 
tiorum cupiditas numquam se satis consecutam 
putat, et si quse sunt alia g-eneris ejusdem incom- 
moda , his profecto , quod alias uberius exposui- 
mus , nihil subvenire melius aut certius , quam 
fides christiana, potest. 

Locus admonet, ad vos cogitationem orationem- 
que convertere, quotquot Deus ad sua dispensanda 
mysteria , collata divinitus potestate , adjutores 
adscivit. Si caussae indagantur privatae publicae- 

1 I Petr. v, 5. 



— 246 — 

que salutis, dubitandum non est, vitam moresque 
clericorum posse plurimum in utramque partem. 
— Meminerint , igitur , se lucem mundi a Jesu 
Christo appellatos, quod luminis instar univer- 
sum orbem illustrantis, sacerdotis animam splen- 
descere oportet *. Lumen doctrinse, neque illud 
vulgare , in sacerdote requiritur , quia muneris 
ejus est implere sapientia ceteros, evellere errores, 
ducem esse multitudini per itinera vitse ancipitia 
et lubrica. In primis autem vitse innocentiam co- 
mitem doctrina desiderat , praesertim quod in e- 
mendatione hominum longe plus exemplo, quam 
peroratione proficitur. Luceat lux vestra coram 
hominibus, ut videant opera vestra bona 2 . Cujus 
divinae sententiae ea profecto vis est , talem esse 
in sacerdotibus perfectionem oportere absolutio- 
nemque virtutis , ut se tamquam speculum prse- 
bere intuentibus queant. Nihil est , quod alios 
magis ad pietatem et Bei cultum assidue in- 
struat , quam eorum vita et exemplum , qui se 
divino ministerio dedicarunt : cum enim a rebus 
saeculi in altiorem sublati locum conspiciantur, 
in eos tamquam in speculum reliqui oculos con- 
jiciunt , ex eisque sumunt , quod imitentur 3 . 
Quare si omnes homines caveant vigilanter o- 
portet, ne ad vitiorum scopulos adhserescant, neu 
consectentur res caducas appetitione nimia, appa- 
ret quanto id eflicere sacerdotes religiosius et 
constantius debeant. — Nisi quod nec satis est 
non servire cupiditatibus : illud etiam sanctitudo 
dignitatis postulat, ut sibimetipsis acriter impe- 
rare assuescant, itemque omnes animi vires, prse- 
sertim inteliigentiam ac voluntatem, quse sum- 
mum in homine obtinent locum , in obsequium 
Christi cogere. Qui relinquere universa disponis, 
te quoque inter relinquenda connumerare me- 



1 S. Jo. Chrysost. De Sac. lib. III, c. 1. 

2 Matth. v, 16. 

5 Conc. Trid., sess. xxu, c. 1 de Bef. 



— 247 — 

mento ; imo maxime et principaliter abnega te- 
metipsum i. Soluto ac libero ab omni cupidine 
animo, tum denique alacre et generosum studium 
concipient salutis aliense, sine quo nec satis con- 
sulerent suse. Unus erit de subditis quaistus, una 
pompa , unaque voluptas , si quomodo possent 
parare plebem perfectam. Id omnibus satagent 
etiam multa contritione cordis et corporis , in 
labore et arumna, in fame et siti, in frigore et 
nuditate 2 . Cujusmodi virtutem semper experre- 
ctam et ad ardua quselibet , proximorum gratia , 
impavidam mire fovet et corroborat bonorum cae- 
lestium contemplatio frequens. In qua sane quanto 
plus posuerint operae , tanto liquidius magnitudi- 
nem munerum sacerdotalium et excellentiam et 
sanctitatem intelligent. Judicabunt illud quam sit 
miserum, tot homines per Jesum Christum redem- 
ptos, ruere tamen in interitum sempiternum : di- 
yinseque cogitatione naturse in amorem Dei et 
intendent sese vehementius et ceteros excitabunt. 
Est ejusmodi cursus ad salutem communem 
certissimus. In quo tamen magnopere cavendum, 
ne qui magnitudine difficultatum terreatur , aut 
propter diuturnitatem malorum de sanatione de- 
speret. Dei sequissima immutabilisque justitia et 
recte factis prsemia reservat et supplicia peccatis. 
Gentes vero et nationes, quoniam ultra mortalis 
aeyi spatium propagari non possunt, debitam fa- 
ctis mercedem ferant in terris necesse est. Utique 
non est novum, successus prosperos peccanti civi- 
tati contingere: idque justo Dei consilio , qui a- 
ctiones laudabiles, neque enim est ulla gens omni 
laude vacans , ejusmodi beneficiorum genere in- 
terdum remuneratur : quod in populo romano ju- 
dicat Augustinus contigisse. Rata tamen lex est, 
ad prosperam fortunam omnino plurimum inter- 
esse quemadmodum publice virtus, ac nominatim 

1 S. Bernard. Declam. c. 1. 

5 S. Bernard. Lib. IV de Consid., c. 2. 



— 248 — 

ea , quse parens est ceterarum , justitia colatur. 
Justitia elevat gentem: miseros autem facit po- 
pulos peccatum i. — Nihil attinet considerationein 
hoc loco intendere in victricia facinora : nec exqui- 
rere, ullane imperia , salvis rebus suis et ad vo- 
luntatem fluentibus, gerant tamen velut in iniis 
visceribus inclusum semen miseriarum. Unam rem 
intelligi volumus, cujus rei plena est exemplorum 
historia, injuste facta aliquando esse luenda, eo~ 
que gravius , quo fuerint diuturnlora delieta. 
Nos quidem magnopere illa Pauli Apostoli senten- 
tia consolatur, Omnia enim vestra sunt:vos au- 
tem Chrisli, Christus autem Dei 2 .Videlicet arcano 
divinse providentiae nutu sic rerum mortalium 
regitur gubernaturque cursus, ut, quaecumque ho- 
minibus accidunt, omnia Dei ipsius gloriae asser- 
viant, itemque sint eorum saluti, qui Jesum Chri- 
stum vere et ex animo sequuntur , conducibilia. 
Horum vero mater et altrix, dux et custos est Eccle- 
sia : quse idcirco cum Christo sponso suo sicut in- 
tima atque incommutabili caritate copulatur, ita 
conjungitur societate certaminum et communione 
victoriae. Nihil igitur anxii Ecclesiae caussa sumus, 
nec esse possumus; sed valde pertimescimus de 
salute plurimorum, qui, Ecclesia superbe postha- 
bita, errore vario in interitum aguntur : angimur 
earum caussa civitatum , quas spectare cogimur 
aversas a Deo , et summo rerum omnium discri- 
mini stolida securitate indormientes. Nihil Eccle- 
siwpar est.... Quot Ecclesiam oppugnarunt, ipsi- 
que perierunt? Ecclesia vero ccelos transcendit. 
Talis est Ecclesice magnitudo : vincit impugnata, 
insidiis appetita superat... luctatur nec proster- 
nitur, pugilatu certat, nec vincitur 3 . Neque so- 
lum non vincitur, sed illam, quam perenni hau- 
stu a Deo ipso derivat , emendatricem naturse et 
efficientem salutis virtutem conservat integram , 

1 Prov. xiv, 34. 

2 I Cor. iii, 22, 23. 

3 S. Jo. Chrysost. Or. post Eutrop. captum habita, n. 1. 



— 249 — 

nec ulla temporum permutatione mutabilem. Quse 
virtus si senescentem vitiis et perditum supersti- 
tione mundum divinitus liberavit , quidni devium 
revocabit? Conticescant aliquando suspiciones ac 
simultates : amotisque impedimentis, esto jurium 
suorum ubique compos Ecclesia, cujus est tueri 
ac propagare parta per Jesum Christum beneficia. 
Tunc enimvero licebit experiendo cognoscere, quo 
lux Evangelii pertineat , quid virtus Christi re- 
demptoris possit. — Hic annus, qui est in exitu, 
non pauca , ut initio diximus , reviviscentis fidei 
indicia prsetulit. Utinam istiusmodi velut scintilla 
crescat in vehementem flammam, quse, absumptis 
vitiorum radicibus, viam celeriter expediat ad re- 
novandos mores et salutaria capessenda. Nos qui- 
dem mystico Ecclesise navigio tam adversa tem- 
pestate praepositi, mentem animumque in divinum 
gubernatorem defigimus, qui clavum tenens sedet 
non visus in puppi. Vides, Domine , ut undique 
eruperint venti , ut mare inhorrescat, magna vi 
excitatis fluctibus. Impera, quaesumus, qui solus 
potes , et ventis et mari. Redde hominum generi 
pacem veri nominis, quam mundus dare non po- 
test , tranquillitatem ordinis. Scilicet munere im- 
pulsuque tuo referant sese homines ad ordinem 
debitum, restituta, ut oportet , pietate in Deum , 
justitia et caritate in proximos, temperantia in 
semetipsos, domitis ratione cupiditatibus. Adveniat 
regnum tuum, tibique subesse ac servire ii quoque 
intelligant oportere, qui veritatem et salutem, te 
procul, vano labore exquirunt. Inest in legibus tuis 
sequitas ac lenitudo paterna : ad easque servandas 
ultro nobis ipse suppeditas expeditam virtute tua 
facultatem. Militia est vita hominis super terram, 
sed ipse certamen inspectas, et adjuvas hominem 
ut vincat, et deficientem siiblevas, et vincentem 
coronas i. 
Atque his sensibus erecto in spem lsetam fir- 

1 Cf. S. Aug. in Psal. xxxii. 



— 250 — 

mamque animo, munerum cselestium auspicem et 
benevolentise Nostrae testem , vobis , Venerabiles 
Fratres , et Clero populoque catholico universo 
Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino 
impertimus. 

Datum Romse apud S. Petrum ipso die natali 
D. N. Jesu, an. mdccclxxxviii, Pontificatus Nostri 
undecimo. 

LEO PP. XIII. 



EPISTOLA ENCYCLICA 

DE LIBERTATE HUMANA 



LEO PP. XIII. 

VENERABILES FRATRES 

SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM 

Libertas , prsestantissimum naturse bonum , i- 
demque intelligentia aut ratione utentium natu- 
rarum unice proprium, hanc tribuit homini digni- 
tatem, ut sit in manu consilii sui , obtineatque 
actionum suarum potestatem. — Verumtamen 
ejusmodi dignitas plurimum interest qua ratione 
geratur , quia sicut summa bona , ita et summa 
mala ex libertatis usu gignuntur. Sane integrum 
est homini parere rationi , morale bonum sequi , 
ad summum finem suum recta contendere. Sed 
idem potest ad omnia alia deflectere , fallacesque 
bonorum imagines persecutus , ordinem debitum 
perturbare, et in interitum ruere voluntarium. — 
Liberator humani generis Jesus Christus, restituta 
atque aucta naturae dignitate pristina, plurimum 
ipsam juvit hominis voluntatem ; eamque hinc 
adjunctis gratiae suse praesidiis, illinc sempiterna 
in cselis felicitate proposita , ad meliora erexit. 
Similique ratione de hoc tam excellenti natura? 
bono et merita est et constanter merebitur Eccle- 
sia catholica, proptereaquod ejus est, parta nobis 



— 252 — 

per Jesum Christum beneficia in omnem saeculo- 
rum setatem propag-are. — Nihilominus complures 
numerantur, qui obesse Ecclesiam humanse liber- 
tati putent. Cujus rei caussa in perverso quodam 
prseposteroque residet de ipsa libertate judicio. 
Hanc enim vel in ipsa sui intelligentia adulterant, 
vel plus sequo opinione dilatant , ita ut pertinere 
ad res sane multas contendant, in quibus, si recte 
dijudicari velit, liber esse homo non potest. 

Alias nos , nominatimque in litteris Encyclicis 
Immortale Dei, de modernis , uti loquuntur , li- 
bertatitms verba fecimus , id quod honestum est 
secernentes ab eo quod contra: simul demonstra- 
vimus , quidquid iis libertatibus continetur boni, 
id tam esse vetus , quam est veritas : illudque 
semper Ecclesiam libentissime probare et re usu- 
que recipere solitam. Id quod accessit novi , si 
verum quseritur , in parte quadam inquinatiore 
consistit, quam turbulenta tempora ac rerum no- 
varum libido nimia peperere. — Sed quoniam sunt 
plures in hac opinione pertinaces, ut eas liberta- 
te§ , in eo etiam quod continent vitii , summum 
setatis nostrae decus et constituendarum civitatum 
fundamentum necessarium putent, ita ut, sublatis 
iis , perfectam gubernationem reipublicse cogitari 
possenegent,idcirco videtur, publica Nobismetipsis 
utilitate proposita, ejusmodi arg-umentum pertra- 
ctari separatim oportere. 

Libertatem moralem recta persequimur, sive in 
personis ea singulis, sive in civitate spectetur. — 
Principio tamen juvat aliquid de libertate natu- 
rali breviter dicere, quia quamquam a morali o- 
mnino distingnitur, fons tamen atque principium 
est , unde g^enus omne libertatis sua vi suaque 
sponte nascitur. Hanc quidem omnium judicium 
sensusque communis, quse certissima naturse vox 
est, in iis solum agnoscit , qui sint intellig-entiae 
vel rationis compotes, in eaque ipsa caussam in- 
esse apparet, cur auctor eorum, quae ab eo ag"un- 
tur, verissime habeatur homo. Et recte quidem: 



— 253 — 

nam quando ceteri animantes solis ducuntur sen- 
sibus, soloque naturse impulsu acquirunt quae sibi 
prosint, fugiuntque contraria , homo quidem in 
singulis vitse factis rationem habet ducem. Ratio 
autem, qusecumque habentur in terris bona, omnia 
et singula posse judicat esse , et seque posse non 
esse: et hoc ipso nullum eorum decernens esse 
necessario sumendum , potestatem optionemque 
voluntati facit ut eligat quod lubeat. — Sed de 
contingentia, ut appellant, eorum bonorum, quse 
diximus, ob hanc caussam judicare homo potest, 
quod animum habet natura simplicem, spiritualem 
cogitationisque participem: qui idcirco quod est 
ejusmodi, non a rebus corporeis ducit originem, 
neque pendet ex eis in conservatione sui ; sed , 
nulla re intercedente, ingeneratus a Deo, commu- 
nemque corporum conditionem longo intervallo 
transgrediens, suum et proprium habet vivendi 
genus, suum agendi ; quo £.t ut , immutabilibus 
ac necessariis veri bonique rationibus judicio com- 
prehensis , bona illa singularia nequaquam esse 
necessaria videat. Itaque cum animos hominum 
segregatos esse statuitur ab omni concretione mor- 
tali, eosdemque facultate cogitandi pollere, simul 
naturalis libertas in fundamento suo firmissime 
constituitur. 

Jamvero sicut animi humani naturam simplicem, 
spiritualem atque immortalem , sic et libertatem 
nemo nec altius prsedicat, nec constantius asserit 
Ecclesia catholica , quse scilieet utrumque omni 
tempore docuit , sicque tuetur ut dogma. Neque 
id solum : sed contra dicentibus hsereticis novarum- 
que opinionum fautoribus , patrocinium libertatis 
Ecclesia suscepit, hominisque tam grande bonum 
ab interitu vindicavit. In quo genere, litterarum 
monumenta testantur, insanos Manichseorum alio- 
rumque conatus quanta contentione repulerit ; 
recentiori autem setate nemo est nescius quanto 
studio quantaque vi tum in Concilio Tridentino , 
tum postea adversus Jansenii sectatores, pro libero 



— 254 — 

hominis arbitrio dimicaverit , nullo tempore nul- 
loque loco fatalismum passa consistere. 

Libertas itaque , ut diximus , eorum est , qui 
rationis aut intelligentise sunt participes, propria : 
eademque , si natura ejus consideretur , nihil est 
aliud nisi facultas eligendi res ad id , quod pro- 
positum est , idoneas , quatenus qui facultatem 
habet unum aliquod eligendi e pluribus , is est 
factorum suorum dominus. — Jamvero quia omne, 
quod rei cujuspiam adipiscendse caussa assumitur, 
rationem habet boni , quod utile dicitur : bonum 
autem hoc habet natura, ut proprie appetitionem 
moveat, idcirco liberum arbitrium est voluntatis 
proprium , seu potius ipsa voluntas est quatenus 
in agendo habet delectus facultatem. Sed nequa- 
quam voluntas movetur, nisi mentis cognitio velut 
fax qusedam praeluxerit: videlicet bonum, volun- 
tati concupitum , est necessario bonum quatenus 
rationi cognitum. Eo vel magis quod in omnibus 
voluntatibus delectum semper judicatio praeit de 
veritate bonorum, et quodnam sit anteponendum 
ceteris. Atqui judicare, rationis esse , non volun- 
tatis, nemo sapiens dubitat. Libertas igitur si in 
voluntate inest , quse natura sua appetitus est 
rationi obediens, consequitur ut et ipsa, sicut vo- 
luntas , in bono versetur rationi consentaneo. — 
Nihilominus quoniam utraque facultas a perfecto 
abest, fieri potest ac ssepe fit , ut mens voluntati 
proponat quod nequaquam sit reapse bonum, sed 
habeat adumbratam speciem boni , atque in id 
sese voluntas applicet. Verum sicut errare posse 
reque ipsa errare vitium est , quod mentem non 
omni parte perfectam arg-uit , eodem modo arri- 
pere fallax fictumque bonum, est indicium liberi 
arbitrii , sicut segritudo vitae , est tamen vitium 
quoddam libertatis. Ita pariter voluntas, hoc ipso 
quod a ratione pendet, quando quidquam appetat 
quod a recta ratione dissideat, vitio quodam fun- 
ditus inquinat libertatem, eademque perverse uti- 
tur. Ob eamque caussam Deus infinite perfectus, 



- 255 — 

qui cum sit summe intelligens et per essentiam 
bonitas , est etiam summe liber , malum culpae 
velle nulla ratione potest: nec possunt, propter 
contemplationem summi boni, beati cselites. Scite 
Augustinus aliique adversus Pelagianos hoc ani- 
madvertebant , si posse deficere a bono secun- 
dum naturam esset perfectionemque libertatis, jam 
Deus , Jesus Christus , Ang-eli , beati , in quibus 
omnibus ea potestas non est , aut non essent li- 
beri, aut certe minus perfecte essent, quam homo 
viator atque imperfectus. De qua re Doctor An- 
gelicus multa ssepe disputat , ex quibus effici co- 
gique potest, facultatem peccandi non libertatem 
esse , sed servitutem. Subtilissime illud in verba 
Christi Domini 1, « Qui facit peccatum, servus est 
peccati : » Unumquodque est illud, quod convenit 
ei secundum naturam. Quando ergo movetur 
ab aliquo extraneo, non operatur secundum se, 
sed ab impressione alterius , quod est servile. 
Homo autem secundum suam naturam est ra- 
tionalis. Quando ergo movetur secundum ratio- 
nem, proprio motu movetur et secundum se ope- 
ratur: quod est libertatis : quando vero peccat, 
operatur prceter rationem, et tunc movetur quasi 
ab alio, retentus terminis alienis: et ideo « qui 
facit peccatum, servus est peccati. » — Quod satis 
perspicue ipsa viderat philosophia veterum, atque 
ii praecipue quorum est doctrina, nisi sapientem , 
liberum esse neminem ; sapientem vero, uti explo- 
ratum est, nominabant, qui constanter secundum 
naturam , hoc est honeste et cum virtute vivere 
didicisset. 

Quoniam igitur talis est in homine conditio li- 
bertatis , aptis erat adjumentis prsesidiisque mu- 
nienda , quae cunctos ejus motus ad bonum diri- 
gerent, a malo retraherent : secus multum homini 
libertas nocuisset arbitrii. — Ac primo quidem 
lex , hoc est agendorum atque omittendorum 

1 Joann. viii, 34. 



— 256 — 

norma, fuit necessaria ; quse quidem proprie nulla 
esse in animantibus potest, qui necessitate agunt, 
propterea quod quidquid ag-ant , naturse agunt 
impulsu, nec alium ullum sequi ex se possunt in 
agendo modum. Verum eorum, qui libertate fruun- 
tur, ideo in potestate est agere , non agere , ita 
vel secus agere, quia tum, quod volunt, eligunt, 
cum antecessit iilud quod diximus rationis judi- 
cium. Quo quidem judicio non modo statuitur 
quid honestum natura sit , quid turpe , sed etiam 
quid bonum sit reque ipsa faciendum, quid malum 
reque ipsa vitandum : ratio nimirum voluntati 
prsescribit quid petere, et a quo debeat declinare, 
ut homo tenere summum finem suum aliquando 
possit, cujus caussa sunt omnia facienda. Jamvero 
haec ordinatio rationis lex nominatur. — Quam- 
obrem cur homini lex necessaria sit, in ipso ejus 
libero arbitrio, scilicet in hoc, nostrse ut volun- 
tates a recta ratione ne discrepent , prima est 
caussa , tamquam in radice , quserenda. Nihilque 
tam perversum prseposterumque dici cogitarive 
posset quam illud , hominem , quia natura liber 
est , idcirco esse oportere legis expertem : quod 
si ita esset , hoc profecto ccnsequeretur , necesse 
ad libertatem esse non cohserere cum ratione : 
cum contra long-e verissimum sit , idcirco legi 
oportere subesse, quia est natura liber. Isto modo 
dux homini in agendo lex est , eumdemque pra> 
miis poenisque propositis ad recte faciendum alli- 
cit , a peccando deterret. — Talis est princeps 
omnium lex naturalis, quse scripta est et inscul- 
pta in hominum animis singulorum , quia ipsa 
est humana ratio recte facere jubens et peccare 
vetans. Ista vero humanse rationis prsescriptio vim 
habere legis non potest, nisi quia altioris est vox 
atque interpres rationis, cui mentem libertatemque 
nostram subjectam esse oporteat. Vis enim leg*is 
cum ea sit, officia imponere et jura tribuere, tota 
in auctoritate nititur , hoc est in vera potestate 
statuendi officia describendique jura , item pcenis 



— 257 — 

praemiisque imperata sanciendi: quse quidem o- 
mnia in homine liquet esse non posse, si normam 
actionibus ipse suis summus sibi legislator daret. 
Ergo consequitur , ut naturae lex sit ipsa lex ce- 
terna , insita in iis qui ratione utuntur , eosque 
inclinans ad debitum actum et finem, eaque est 
ipsa aeterna ratio creatoris universumque mundum 
gubernantis Dei. — Ad hanc agendi regulam pec- 
candique frenos singularia quaedam praesidia, Dei be- 
neficio , adjuncta sunt, ad confirmandam hominis 
regendamque voluntatem aptissima. In quibusprin- 
ceps est atque excellit divinae virtus gratia? ; quse 
cum mentem illustret , voluntatemque salutari 
constantia roboratam ad morale bonum semper 
impellat , expeditiorem efficit simulque tutiorem 
nativse libertatis usum. Ac longe est a veritate 
alienum , interveniente Deo , minus esse iiberos 
motus voluntarios : nam intima in homine et cum 
naturali propensione congruens est divinse vis 
gratise, quia ab ipso et animi et voluntatis no- 
strse auctore manat, a quo res omnes convenien- 
ter naturse suae moventur. Immo gratia divina , 
ut monet Angelicus Doctor , ob hanc caussam 
quod a naturae opifice proficiscitur, mire nata at- 
que apta est ad tuendas quasque naturas, conser- 
vandosque mores, vim, efficientiam singularum. 

Quae vero de libertate singulorum dicta sunt , 
ea ad homines civili inter se societate conjunctos 
facile transferuntur. Nam quod ratio lexque na- 
turalis in hominibus singulis, idem efficit in con- 
sociatis lex humana ad bonum commune civium 
promulgata. — Ex hominum kgibus alise in eo 
versantur quod est bonum malumve natura, atque 
alterum sequi prsecipiunt, alterum fugere, adjuncta 
sanctione debita. Sed istiusmodi decreta nequa- 
quam ducunt ab hominum societate principium , 
quia societas sicut humanam naturam non ipsa 
genuit ? ita pariter nec bonum procreat naturse 
conveniens , nec malum naturse dissentaneum : 

Epist. Encycl. Leonis PP. XIII 17 



— 258 — 

sed potius ipsi hominum societati antecedunt, o- 
mninoque sunt a lege naturali ac propterea a lege 
seterna repetenda. Juris igitur naturalis praecepta, 
hominum comprehensa leg"ibus , non vim solum 
habent legis humanae , sed praecipue illud multo 
altius multoque augustius complectuntur impe- 
rium, quod ab ipsa leg"e naturae et a \ege seterna 
proficiscitur. Et in isto genere legum hoc fere 
civilis legumlatoris munus est, obedientes facere 
cives , communi disciplina adhibita , pravos et in 
vitia promptos coercendo, ut a malo deterriti, ld 
quod rectum est consectentur , ut saltem offen- 
sioni noxaeque ne sint civitati. — Alia vero civilis 
potestatis praescripta non ex naturali jure statim 
et proxime, sed longius et oblique consequuntur, 
resque varias definiunt , de quibus non est nisi 
generatim atque universe natura cautum. Sic suam 
conferre operam cives ad tranquillitatem prosperi- 
tatemque publicam natura jubet : quantum operse, 
quo pacto , quibus in rebus , non natura sed ho- 
minum sapientia constituitur. Jamvero peculiari- 
bus hisce vivendi regnlis prudenti ratione inven- 
tis, legitimaque potestate propositis, lex humana 
proprii nominis continetur. Quae quidem lex ad 
finem communitati propositum cives universos 
conspirare jubet , deflectere prohibet: eademque 
quatenus pedissequa et consentiens est praescriptio - 
nibus naturae , ducit ad ea quae honesta sunt , a 
contrariis deterret. Ex quo intelligitur , omnino 
in seterna Dei leg^e normam et regulam positam 
esse libertatis , nec sing^ulorum dumtaxat homi- 
num , sed etiam communitatis et conjunctionis 
humanse. — Igitur in hominum societate libertas 
veri nominis non est in eo posita, ut ag"as quod 
lubet, ex quo vel maxima existeret turba et con- 
fusio in oppressionem civitatis evasura , sed in 
hoc, ut per leg-es civiles expeditius possis secun- 
dum legis aeternae prsescripta vivere. Eorum vero 
qui prsesunt non in eo sita libertas est, ut impe- 
rare temere et ad libidinem queant, quod pariter 



— 25y — 

flagitiosum esset et cum summa etiam reipublicse 
pernicie conjunctum , sed humanarum vis legum 
haec debet esse , iit ab aeterna lege manare intel- 
ligantur , nec quidquam sancire quod non in ea , 
veluti in principio universi juris, contineatur. Sa- 
pientissime Augustinus *: Simul etiam te videre 
arbitror, in illa temporali {lege) nihil esse justum 
atque legitimum, quod non ex hac ceterna (lege) 
sibi homines derivarint. Si quid igitur ab aliqua 
potestate sanciatur, quod a principiis rectse rationis 
dissideat, sitque reipublicse perniciosum, vim legis 
nullam haberet, quia nec regula justitiae esset, et 
homines a bono cui nata societas est, abduceret. 

Natura igitur libertatis humanse , quocumque 
in genere consideretur, tam in personis singulis, 
quam in consociatis , nec minus in iis qui impe- 
rant, quam in iis qui parent, necessitatem com- 
plectitur obtemperandi summse cuidam seternaeque 
rationi, quae nihil est aliud nisi auctoritas juben- 
tis , vetantis Dei. Atque hoc justissimum in ho- 
mines imperium Dei tantum abest ut libertatem 
tollat aut ullo modo diminuat , ut potius tueatur 
ac perficiat. Suum quippe finem consectari et as- 
sequi, omnium naturarum est vera perfectio: su- 
premus autem finis , quo libertas aspirare debet 
humana, Deus est. 

Haec verissimse altissima?que praecepta doctrinae, 
vel solo nobis lumine rationis cognita , Ecclesia 
quidem exemplis doctrinaque divini Auctoris sui 
erudita passim propagavit, asseruit: quibus ipsis 
et munus suum metiri , et christianas informare 
gentes numquam destitit. In genere morum leges 
evangelicse non solum omni ethnicorum sapientise 
longissime praestant , sed plane vocant hominem 
atque instituunt ad inauditam veteribus sanctita- 
tem effectumque propiorem Deo simul efficiunt 
perfectioris compotem libertatis. — Ita semper 
permagna vis Ecclesise apparuit in custodienda 

1 De lib. arb. lib. I, cap. 6, n. 11. 



— 260 — 

tuendaque civili et politica libertate populorum. 
Ejus in hoc genere enumerare merita nihil attinet. 
Satis est commemorare , servitutem , vetus illud 
ethnicarum gentium dedecus , opera maxime be- 
neficioque Ecclesiae deletam. iEquabilitatem juris, 
veramque inter homines germanitatem primus o- 
mnium Jesus Christus asseruit: cui Apostolorum 
suorum resonuit vox , non esse Judseum , neque 
Graecum, neque barbarum, neque Scytham, sed o- 
mnes in Christo fratres. Tanta est in hac parte tam- 
que cognita Ecclesise virtus, ut quibuscumque in 
oris vestigium ponat , exploratum sit , agrestes 
mores permanere diu non posse: sed immanitati 
mansuetudinem, barbarise tenebris lumen veritatis 
brevi successurum. Item populos civili urbanitate 
excultos magnis afficere beneficiis nullo tempore 
Ecclesia desiit, vel resistendo iniquorum arbitrio, 
vel propulsandis a capite innocentium et tenuio- 
rum injuriis , vel demum opera danda ut rerum 
publicarum ea constitutio valeret , quam cives 
propter sequitatem adamarent , externi propter 
potentiam metuerent. 

Prseterea verissimum oflScium est vereri aucto- 
ritatem justisque legibus obedienter subesse: quo 
fit ut virtute vigilantiaque legum ab injuria im- 
proborum cives vindicentur. Potestas legitima 
a Deo est, et qui potestati resistit, Dei ordina- 
tioni resistit : quo modo multum obedientia adi- 
piscitur nobilitatis , cum justissimae altissimseque 
auctoritati adhibeatur. — Verum ubi imperandi 
jus abest , vel si quidquam prsecipiatur rationi, 
legi seternse, imperio Dei contrarium, rectum est 
non parere, scilicet hominibus , ut Deo pareatur. 
Sic prsecluso ad tyrannidem aditu , non omnia 
pertrahet ad se principatus : sua sunt salva jura 
singulis civibus, sua societati domestica?, cunctis- 
que reipublicae membris, data omnibus vera? copia 
libertatis, quae in eo est , quemadmodum demon- 
stravimus , ut quisque possit secundum leges re- 
ctamque rationem vivere. 



— 261 — 

Quod si, cum de libertate vulgo disputant, legiti- 
mam honestamque intelligerent , qualem modo 
ratio oratioque descripsit , exagitare Ecclesiam 
nemo auderet propter illud quod per summam 
injuriam ferunt , vel singulorum libertati, vel 
liberse reipublicse esse inimicam. — Sed jam 
permulti Luciferum imitati, cujus est illa nefaria 
vox non serviam, libertatis nomine absurdam 
quamdam consectantur et meracam licentiam. 
Cujusmodi sunt ex illa tam late fusa tamque pol- 
lenti disciplina homines, qui se, ducto a libertate 
nomine, Liberales appellari volunt. 

Revera quo spectant in philosophia Naturali- 
sta?, seu Rationalistaz , eodem in re morali ac ci- 
vili spectant Liberalismi fautores , qui posita a 
Naturalistis principia in mores actionemque vitae 
deducunt. — Jamvero totius rationalismi humanse 
principatus rationis caput est : quse obedientiam 
divinse seternaeque rationi debitam recusans, suique 
se juris esse decernens , ipsa sibi sola efflcitur 
summum principium et fons et judex veritatis. 
Ita illi , quos diximus, Liberalismi sectatores in 
actione vitse nullam contendunt esse, cui parendum 
sit , divinam potestatem , sed sibi quemque esse 
legem: unde ea philosophia morum gigmitur, quam 
independentem vocant, quae sub specie libertatis 
ab observantia divinorum praeceptorum volunta- 
tem removens , infinitam licentiam solet homini 
dare. — Quae omnia in hominum praesertim so- 
cietate quo tandem evadant , facile est pervidere. 
Hoc enim fixo et persuaso , homini antistare ne- 
minem, consequitur caussam efficientem concilia- 
tionis civilis et societatis non in principio aliquo 
extra aut supra hominem posito , sed in libera 
voluntate singulorum esse quaerendam: potesta- 
tem publicam a multitudine velut a primo fonte 
repetendam, prsetereaque , sicut ratio singulorum 
sola dux et norma agendi privatim est sing"ulis, 
ita universorum esse oportere universis in rerum 
genere publicarum. Hinc plurimum posse pluri- 



— 262 — 

mos : partemque populi majorem universis juris 
esse officiique effectricem. — Sed hsec cum ra- 
tione pugnare , ex eis quae dicta sunt apparet. 
Nullum siquidem velle homini aut societati civili 
cum Deo creatore , ac proinde supremo omnium 
legislatore, intercedere vinculum, omnino naturae 
repugnat, nec naturae hominis tantum, sed rerum 
omnium procreatarum : quia res omnes effectas 
cum caussa, a qua effectse sunt, aliquo esse aptas 
nexu necesse est: omnibusque naturis hoc conve- 
nit, hoc ad perfectionem singularum pertinet, eo 
se continere loco et gradu , quem naturalis ordo 
postulat, scilicet ut ei quod superius est, id quod 
est inferius subjiciatur et pareat. — Sed prseterea 
est hujusmodi doctrina tum privatis hominibus 
tum civitatibus maxime perniciosa. Sane rejecto 
ad humanam rationem et solam et unam veri bo- 
nique arbitrio, proprium tollitur boni et mali dis- 
crimen; turpia ab honestis non re, sed opinione 
judicioque singulorum differunt; quod libeat, idem 
licebit; constitutaque morum disciplina, cujus ad 
coercendos sedandosque motus animi turbidos nulla 
fere vis est, sponte fiet ad omnem vitse corruptelam 
aditus. In rebus autem publicis , potestas impe- 
randi separatur a vero naturalique principio, unde 
omnem haurit virtutem efficientem boni communis: 
lex de iis quse facienda fugiendave sunt statuens, 
majoris multitudinis permittitur arbitrio , quod 
quidem est iter ad tyrannicam dominationem pro- 
clive. Imperio Dei in hominem hominumque so- 
cietatem repudiato, consentaneum est nullam esse 
publice religionem, rerumque omnium quse ad re- 
ligionem referantur, incuria maxima consequetur. 
Similiter opinione principatus armata, facile ad 
seditionem turbasque labitur multitudo, frenisque 
officii et conscientiae sublatis , nihil prseter vim 
relinquitur ; quae tamen vis tanti non est, ut po- 
pulares cupiditates continere sola possit. Quod 
satis testatur dimicatio propemodum quotidiana 
contra socialistas, aliosque seditiosorum greges , 



— 263 — 

qui funditus permovere civitates diu moliuntur. 
— Statuant igitur ac definiant rerum sequi sesti- 
matores , tales doctrinse proficiantne ad veram 
dignamque hominis libertatem, an potius ipsam 
pervertant totamque corrumpant. 

Certe quidem opinionibus iis vel ipsa imma- 
nitate sua formidolosis , quas a veritate aperte 
abhorrere, easdemque malorum maximorum caus- 
sas esse vidimus, non omnes Liberalismi fautores 
assentiuntur. Quin compulsi veritatis viribus , 
plures eorum haud verentur fateri , immo etiam 
ultro affirmant, in vitio esse et plane in licentiam 
cadere libertatem, si gerere se intemperantius au- 
sit , veritate justitiaque posthabita: quocirca re- 
gendam grubernandamque recta ratione esse , et 
quod consequens est, juri naturali sempiternaeque 
legi divinae subjectam esse oportere. Sed hic con- 
sistendum rati, liberum hominem subesse neg-ant 
debere legibus , quas imponere Deus velit , alia 
prseter rationem naturalem via. — Id cum dicunt, 
sibi minime cohserent. Etenim si est , quod ipsi 
consentiunt, nec dissentire potest jure quisquam, 
si est Dei legislatoris obediendum voluntati, quia 
totus homo in potestate est Dei , et ad Deum 
tendit , consequitur posse neminem auctoritati 
ejus legiferse fines modumve preescribere , quin 
hoc ipso faciat contra obedientiam debitam. 
Immo vero si tantum sibi mens arrogari humana, 
ut, guse et quanta sint tum Deo jura, tum sibi 
onicia, velit ipsa decernere , verecundiam leg*um 
divinarum plus retinebit specie quam re, et arbi- 
trium ejus valebit prse auctoritate ac providentia 
Dei. — Necesse est igitur, vivendi normam con- 
stanter religioseque , ut a leg*e seterna , ita ab 
omnibus sing-ulisque petere legibus, quas infinite 
sapiens , infinite potens Deus, qua sibi ratione 
visum est , tradidit , quasque nosse tuto possu- 
mus perspicuis nec ullo modo addubitandis no- 
tis. Eo vel magis quod istius g"eneris leg"es, quo- 
niam idem habent, quod lex seterna, principium, 



— 264 — 

eumdemque auctorem , omnino et cum ratione 
concordant et perfectionem adjungunt ad natu- 
rale ejus: esedemque magisterium Dei ipsius 
complectuntur , qui scilicet , nostra ne mens neu 
voluntas in errorem labatur , nutu ductuque suo 
utramque benigne regit. Sit igitur sancte invio- 
lateque conjunctum, quod nec dijungi potest nec 
debet, omnibusque in rebus , quod ipsa naturalis 
ratio prsecipit, obnoxie Deo obedienterque serviatur. 
Mitiores aliquanto sunt , sed nihilo sibi magis 
constant , qui ajunt nutu legum divinarum diri- 
gendam utique vitam ac mores esse privatorum , 
non tamen civitatis: in rebus publicis fas esse a 
jussis Dei discedere, nec ad ea ullo modo in con- 
dendis legibus intueri. Ex quo perniciosum illud 
gignitur consectarium, civitatis Ecclesiseque ratio- 
nes dissociari oportere. — Sed hsec quam absurde 
dicantur, haud difficulter intelligitur. Cum enim 
clamet ipsa natura , oportere civibus in societate 
suppetere copias opportunitatesque ad vitam ho- 
neste , scilicet secundum Dei leges , degendam , 
quia Deus est omnis honestatis justitiaeque prin- 
cipium, profecto illud vehementer repugnat, posse 
iisdem de legibus nihil curare , vel etiam quid- 
quam infense statuere civitatem. — Deinde qui 
populo praesunt, hoc onmino rei publicse debent, 
ut non solum commodis et rebus externis, sed 
maxime animi bonis, legum sapientia, consulant. 
Atqui ad istorum incrementa bonorum ne cogitari 
quidem potest quidquam iis legibus aptius , quse 
Deum habeant auctorem: ob eamque rem qui in 
regendis civitatibus nolunt divinarum legum ha- 
beri rationem , aberrantem faciunt ab instituto 
suo et a prsescriptione naturse politicam potesta- 
tem. Sed quod magis interest, quodque alias Nos- 
metipsi nec semel monuimus , quamvis principa- 
tus civilis non eodem, quo sacer, proxime spectet, 
nec iisdem eat itineribus, in potestate tamen ge- 
renda obviam esse interdum alteri alter necessa- 
rio debet. Est enim utriusque in eosdem imperium, 



— 265 — 

nec raro fit, ut iisdem de rebus uterque, etsi non 
eadem ratione , decernat. Id quotiescumque usu- 
veniat , cum confligere absurdum sit, sapientissi- 
mseque volunxati Dei aperte repugmet , quemdam 
esse modum atque ordinem necesse est , ex quo , 
caussis contentionum certationumque sublatis, ra- 
tio concors in ag-endis rebus existat. Et hujus- 
modi concordiam non inepte similem conjunctioni 
dixere , quse animum inter et corpus intercedit , 
idque commodo utriusque partis: quarum distra- 
ctio nominatim est perniciosa corpori , quippe 
cujus vita extingnit. 

Quae quo melius appareant , varia libertatis in- 
crementa , quae nostrse qusesita setati feruntur , 
separatim considerari oportet. — Ac primo illud 
in singulis personis videamus, quod est tantopere 
virtuti religionis contrarium, scilicet de libertate, 
uti loquuntur, cultus. Quae hoc est veluti funda- 
mento constituta, integrum cuique esse ; aut quam 
libuerit , aut omnino nullam profiteri religionem. 
— Contra vero ex omnibus hominum officiis illud 
est sine dubitatione maximum ac sanctissimum , 
quo pie religioseque Deum colere homines jube- 
mur. Idque necessario ex eo consequitur, quod in 
Dei potestate perpetuo sumus, Dei numine provi- 
dentiaque g"ubernamur, ab eoque profecti, ad eum 
reverti debemus. — Huc accedit , virtutem veri 
nominis nullam esse sine religione posse : virtus 
enim moralis est , cujus officia versantur in iis , 
quse ducunt ad Deum , quatenus homini est sum- 
mum atque ultimum bonorum; ideoque religio 
quae operatur ea, quce directe et immediate or- 
dinantur in honorem divinum *, cunctarum prin- 
ceps est moderatrixque virtutum. Ac si quseratur, 
cum plures et inter se dissidentes usurpentur re- 
ligiones , quam sequi unam ex omnibus necesse 
sit, eam certe ratio et natura respondent , quam 
Deus jusserit, quam ipsam facile homines queant 

1 S. Thom., 2 2, q. 81, a. 6. 



— 266 — 

notis quibusdam exterioribus agnoscere , quibus 
eam distinxisse divina providentia voluit, quia in 
re tanti momenti summae errorem ruinae essent 
consecuturae. Quapropter oblata illa , de qua lo- 
quimur, libertate , hsec homini potestas tribuitur, 
ut officium sanctissimum impune pervertat vel 
deserat, ideoque ut aversus ab incommutabili bono 
sese ad malum convertat: quod , sicut diximus, 
non libertas sed depravatio libertatis est , et ab- 
jecti in peccatum animi servitus. 

Eadem libertas , si consideretur in civitatibus , 
hoc sane vult, nihil esse quod ullum Deo cultum 
civitas adhibeat aut adhiberi publice velit : ullum 
anteferri alteri , sed sequo jure omnes haberi o- 
portere, nec habita ratione populi, si populus ca- 
tholicum profiteatur nomen. Quse ut recta essent, 
verum esse oporteret, civilis hominum communi- 
tatis officia adversus Deum aut nulla esse , aut 
impune solvi posse: quod est utrumque aperte 
falsum. Etenim dubitari non potest quin sit Dei 
voluntate inter homines conjuncta societas , sive 
partes, sive forma ejus spectetur quse est auctori- 
tas, sive caussa, sive earum, quas homini parit , 
magnarum utilitatum copia. Deus est , qui homi- 
nem ad congregationem genuit atque in coetu 
sui similium collocavit , ut quod natura ejus de- 
sideraret, nec ipse assequi solitarius potuisset, in 
consociatione reperiret. Quamobrem Deum civilis 
societas, quia societas est, parentem et auctorem 
suum cognoscat necesse est , atque ejus potesta- 
tem dominatumque vereatur et colat. Vetat igi- 
tur justitia , vetat ratio atheam esse , vel , quod 
in atheismum recideret, erga varias , ut loquun- 
tur , religiones pari modo affectam civitatem , 
eademque singulis jura promiscue largiri. — Cum 
igitur sit unius religionis necessaria in civitate 
professio , profiteri eam oportet quae unice vera 
est , quseque non difficulter , praesertim in civita- 
tibus catholicis, agnoscitur, cum in ea tamquam 
insignitse notae veritatis appareant. Itaque hanc, 



— 267 — 

qui rempublicam gerunt, conserveut, hanc tuean- 
tur, si volunt prudenter atque utiliter, ut debent, 
civium communitati consulere. Publica enim po- 
testas propter eorum qui reguntur utilitatem con- 
stituta est : et quamquam hoc proxime spectat , 
deducere cives ad hujus , quae in terris degitur , 
vitse prosperitatem, tamen non minuere , sed au- 
g"ere homini debet facultatem adipiscendi summum 
illud atque extremum bonorum , in quo felicitas 
hominum sempiterna consistit: quo perveniri non 
potest religione neglecta. 

Sed haec alias uberius exposuimus : in praesentia 
id animadverti tantum volumus, istiusmodi liber- 
tatem valde obesse verae cum eorum qui regunt, 
tum qui reguntur, libertati. Prodest autem miri- 
fice religio, quippe quse primum ortum potestatis 
a Deo ipso repetit, gravissimeque principes jubet, 
oflSciorum suorum esse memores, nihil injuste a- 
cerbeve imperare , benigne ac fere cum caritate 
paterna populo praeesse. Eadem potestati legitimae 
cives vult esse su bjectos, ut Dei ministris ; eosque 
cum rectoribus reipublicse non obedientia solum , 
sed verecundia et amore conjungit, interdictis se- 
ditionibus, cunctisc\ue inceptis quse ordinem tran- 
quillitatemque publicam perturbare queant, quae- 
que tandem caussam afferunt cur majoribus fre- 
nis libertas civium constringatur. Praetermittimus 
quantum religio bonis moribus conducat, et quan- 
tum libertati mores boni. Nam ratio ostendit , et 
historia confirmat , quo sint melius moratse , eo 
plus libertate et opibus et imperio valere civitates. 

Jam aliquid consideretur de libertate loquendi, 
formisque litterarum quodcumque libeat expri- 
mendi. Hujus profecto non modice temperatae sed 
modum et finem transeuntis libertatis jus esse 
non posse vix attinet dicere. Est enim jus facultas 
moralis, quam, ut diximus ssepiusque est dicendum, 
absurdum est existimare , veritati et mendacio , 
honestati et turpitudini promiscue et communiter 
a natura datam. Quae vera, quae honesta sunt, ea 



— 268 — 

libere prudenterque in civitate propagari jus est, 
ut ad quamplures pertineant; opinionum menda- 
cia , quibus nulla menti capitalior pestis , item 
vitia quae animum moresque corrumpunt, sequum 
est auctoritate publica dilig-enter coerceri, ne ser- 
pere ad perniciem reipublicse queant. Peccata 
licentis ingenii, quse sane in oppressionem cadunt 
multitudinis imperitse , rectum est auctoritate le- 
gum non minus coerceri , quam illatas per vim 
imbecillioribus injurias. Eo magis quod civium 
pars longe maxima prsestigias cavere captiones- 
que dialecticas, praesertim quae blandiantur cupi- 
ditatibus, aut non possunt omnino, aut sine summa 
difficultate non possunt. Permissa cuilibet loquendi 
scribendique infinita licentia , nihil est sanctum 
inviolatumque permansurum : ne illis quidem par- 
cetur maximis verissimisque naturae judiciis, quse 
habenda sunt velut commune idemque nobilissi- 
mum humani generis patrimonium. Sic sensim 
obducta tenebris veritate, id quod ssepe contingit, 
facile dominabitur opinionum error perniciosus et 
multiplex. Qua ex re tantum capiet licentia com- 
modi , quantum detrimenti libertas : eo enim est 
major futura libertas ac tutior, quo frena licentiae 
majora. — At vero de rebus opinabilibus dispu- 
tationi hominum a Deo permissis , utique quod 
placeat sentire , quodque sentiatur , libere eloqui 
concessum est, non repugnante natura: talis enim li- 
bertas numquam homines ad opprimendam verita- 
tem, ssepe ad indag-andam ac patefaciendam deducit. 
De ea , quam docendi libertatem nominant , 
oportet non dissimili ratione judicare. — Cum 
dubium esse non possit quin imbuere animos sola 
veritas debeat , quod in ipsa intelligentium natu- 
rarum bonum est et finis et perfectio sita , pro- 
pterea non debet doctrina nisi vera praecipere , 
idque tum iis qui nesciant, tum qui sciant, scili- 
cet ut cog"nitionem veri alteris afferat , in alteris 
tueatur. Ob eamque caussam eorum , qui prseci- 
piunt, plane ofiicium est eripere ex animis errorem, 



— 269 — 

et ad opinionum fallacias obsepire certis prsesi- 
diis viam. Igitur apparet, magnopere cum ratione 
pugnare , ac natam esse pervertendis funditus 
mentibus illam , de qua institutus est sermo , li- 
bertatem , quatenus sibi vult quilibet pro arbi- 
tratu docendi licentiam; quam quidem licentiam 
civitati dare publica potestas , salvo officio , non 
potest. Eo vel magis quod magistrorum apud au- 
ditores multum valet auctoritas , et verane sint , 
quae a doctore traduntur , raro admodum dijudi- 
care per se ipse discipulus potest. 

Quamobrem hanc quoque libertatem, ut honesta 
sit , certis finibus circumscriptam teneri necesse 
est : nimirum ne fieri impune possit , ut ars do- 
cendi in instrumentum corruptelse vertatur. — 
Veri autem , in quo unice versari praBcipientium 
doctrina debet, unum est naturale genus , super- 
naturale alterum. Ex veritatibus naturalibus, cu- 
jusmodi sunt principia naturse, et ea quse ex illis 
proxime ratione ducuntur, existit humani generis 
velut commune patrimonium : in quo , tamquam 
fundamento firmissimo , cura mores et justitia et 
religio , atque ipsa conjunctio societatis humanse 
nitatur , nihil tam impium esset tamque stolide 
inhumanum, quam illud violari ac diripi impune 
sinere. — Nec minore conservandus religione ma- 
ximus sanctissimusque thesaurus earum rerum , 
quas Deo auctore cognoscimus. Argumentis mul- 
tis et illustribus, quod saepe Apologetse consueve- 
runt, prsecipua qusedam capita constituuntur, cu- 
jusmodi illa sunt: qua^dam esse a Deo divinitus 
tradita : Unigenitum Dei Eilium carnem factum , 
ut testimonium perhiberet veritati : perfectam 
quamdam ab eo conditam societatem, nempe Ec- 
clesiam, cujus ipsemet caput est, et quacum usque 
ad consummationem sseculi se futurum esse pro- 
misit. Huic societati commendatas omnes , quas 
ille docuisset, veritates voluit , hac lege , ut eas 
ipsa custodiret , tueretur , legitima cum auctori- 
tate explicaret : unaque simul jussit, omnes gen- 



— 270 — 

tes Ecclesise suse, perinde ac sibimetipsi, dicto au- 
dientes esse : qui secus facerent, interitu perditum 
iri sempiterno. Qua ratione plane constat , opti- 
mum homini esse certissimumque magistrum 
Deum, omnis fontem ac principium veritatis, item 
Unigenitum, qui est in sinu Patris, viam, verita- 
tem, vitam, lucem veram, quae illuminat omnem 
hominem, et ad cujus disciplinam dociles esse o- 
mnes homines oportet: Et erunt omnes docibiles 
Bei i. — Sed in fide atque in institutione morum, 
divini magisterii Ecclesiam fecit Deus ipse parti- 
cipem, eamdemque divino ejus beneficio falli ne- 
sciam: quare magistra mortalium est maxima ac 
tutissima, in eaque inest non violabile jus ad 
magisterii libertatem. Revera doctrinis divinitus 
acceptis se ipsa Ecclesia sustentans , nihil habuit 
antiquius , quam ut munus sibi demandatum a 
Deo sancte expleret: eademque circumfusis undi- 
que difiicultatibus fortior, pro libertate mag-isterii 
sui propugnare nullo tempore destitit. Hac via 
orbis terrarum , miserrima superstitione depulsa , 
ad christianam sapientiam renovatus est. — Quo- 
niam vero ratio ipsa perspicue docet, veritates 
divinitus traditas et veritates naturales inter se 
oppositas esse revera non posse, ita ut quodcum- 
que cum illis dissentiat, hoc ipso falsum esse ne- 
cesse sit , idcirco divinum Ecclesise magisterium 
tantum abest ut studia discendi atque incrementa 
scientiarum intercipiat , aut cultioris humanitatis 
progressionem ullo modo retardet, ut potius plu- 
rimum afferat luminis securamque tutelam. Ea- 
demque caussa non parum proficit ad ipsam li- 
bertatis humanaB perfectionem , curn Jesu Christi 
servatoris sit illa sententia , fieri hominem veri- 
tate liberum. Cognoscetis veritatem , et veritas 
liberabit vos 2 . — Quare non est caussa, cur ger- 
mana libertas indignetur, aut veri nominis scien- 
tia moleste ferat leg-es justas ac debitas , quibus 
hominum doctrinam contineri Ecclesia simul et 

1 Joann. vi, 4i. 2 Joann. vm, 32. 



— 271 — 

ratio consentientes postulant. Qiiin imo Ecclesia, 
quod re ipsa passim testatum est, hoc agens prae- 
cipue et maxime ut fidem christianam tueatur , 
humanarum quoque doctrinarum omne g"enus fo- 
vere et in majus provehere studet. Bona enim 
per se est et laudabilis atque expetenda elegantia 
doctrime: prsetereaque omnis eruditio, quam sana 
ratio pepererit, quaeque rerum veritati respondeat, 
non mediocriter ad ea ipsa illustranda valet, quae 
Deo auctore credimus. Revera Ecclesiae haec be- 
neficia debentur sane magna, quod prseclare mo- 
numenta sapientia? veteris conservarit; quod scien- 
tiarum domicilia passim aneruerit; quod ing^eniorum 
cursum semper incitaverit, studiosissime has ipsas 
artes alendo; quibus maxime urbanitas setatis 
nostra^ coloratur. — Denique prsetereundum non 
est, immensum patere campum, in quo hominum 
excurrere industria , seseque exercere ingenia li- 
bere queant : res scilicet quse cum doctrina fidei 
morumque christianorum non habent necessariam 
cognationem, vel de quibus Ecclesia, nulla adhi- 
bita sua auctoritate , judicium eruditorum relin- 
quit integrum ac liberum. — His ex rebus intel- 
ligitur, qua3 et qualis illa sit in hoc g-enere libertas, 
quam pari studio volunt et praedicant liberalismi 
sectatores. Ex una parte sibi quidem ac reipublicae 
licentiam adserunt tantam, ut cuilibet opinionum 
perversitati non dubitent aditum januamque pate- 
facere : ex altera Ecelesiam plurifariam impediunt, 
ejusque libertatem in fines quantum possunt maxi- 
me angustos compellunt, quamquam ex Ecclesise do- 
ctrina non modo nullum incommodum pertimescen- 
dum sit, sed mag-nse omnino utilitates expectandse. 
Illa quoque mag-nopere prsedicatur, quam con- 
soientice libertatem nominant : quse si ita accipia- 
tur, ut suo cuique arbitratu seque liceat Deum co- 
lere, non colere, argumentis qua3 supra allata sunt, 
satis convincitur. — Sed potest etiam in hanc sen- 
tentiam accipi, ut homini ex conscientia oflicii, Dei 
voluntatem sequi et jussa facere , nulla re impe- 



— 272 — 

diente, in civitate liceat. Hsec quidem vera, hsec di- 
gna filiis Dei libertas, quae humanse dignitatem per- 
sonse honestissime tuetur, est omni vi injuriaque 
major : eademque Ecclesise semper optata ac prseci- 
pue cara. Hujus generis libertatem sibi constanter 
vindicavere Apostoli, sanxere scriptis Apologetae, 
Martyres ingenti numero sangnine suo consecra- 
vere. Et merito quidem : propterea quod maximam 
justissimamque Dei in homines potestatem, vicis- 
simque hominum adversus Deum princeps maxi- 
mumque officium, libertas hsec christiana testatur. 
Mhil habet ipsa cum animo seditioso nec obe- 
diente commune: neque ullo pacto putanda est , 
velle ab obsequio publicae potestatis desciscere , 
propterea quod imperare atque imperata exigere, 
eatenus potestati humanse jus est , quatenus cum 
potestate Dei nihil dissentiat , constitutoque divi- 
nitus modo se contineat. At vero cum quidquam 
prsecipitur quod cum divina voluntate aperte di- 
screpet , tum long-e ab illo modo disceditur , si- 
mulque cum auctoritate divina confligitur: ergo 
rectum est non parere. 

Contra Lxberalismi fautores, qui herilem atque 
infinite potentem faciunt principatum , vitamque 
nullo ad Deum respectu degendam praedicant , 
hanc de qua loquimur conjunctam cum honestate 
religioneque libertatem minime agnoscunt : cujus 
conservandse caussa si quid fiat, injuria et contra 
rempublicam factum criminantur. Quod si vere 
dicerent , nullus esset tam immanis dominatus , 
cui subesse et quem ferre non oporteret. 

Vehementer quidem vellet Ecclesia , in omnes 
reipublicse ordines hsec, quae summatim attigimus, 
christiana documenta re usuque penetrarent. In 
iis enim summa efficacitas inest ad sananda ho- 
rum temporum mala, non sane pauca nec levia , 
eaque magnam partem iis ipsis nata libertatibus, 
quse tanta praedicatione efferuntur , et in quibus 
salutis gloriseque inclusa semina videbantur. Spem 
fefellit exitus. Pro jucundis et salubribus acerbi et 



— 273 — 

inquinati provenere fructus. Si remedium quseritur, 
sanarum doctrinarum revocatione quaeratur , a 
quibus solis conservatio ordinis, adeoque verae tu- 
tela libertatis fidenter expectari potest. — Nihilo- 
minus materno judicio Ecclesia aestimat grave 
pondus infirmitatis humanse : et qualis hic sit, quo 
nostra vehitur setas, animorum rerumque cursus, 
non ignorat. His de caussis, nihil quidem imper- 
tiens juris nisi iis quse vera quseque honesta sint, 
non recusat quominus quidpiam a veritate justi- 
tiaque alienum ferat tamen publica potestas , sci- 
licet majus aliquod vel vitandi caussa malum , 
vel adipiscendi aut conservandi bonum. Ipse pro- 
videntissimus Deus cum infinitse sit bonitatis , i- 
demque omnia possit, sinit tamen esse in mundo 
mala, partim ne ampliora impediantur bona, par- 
tim ne majora mala consequantur. In regendis 
civitatibus rectorem mundi par est imitari: quin 
etiam cum singula mala prohibere auctoritas ho- 
minum non possit, debet multa concedere atque 
impunita relinquere , quce per divinam tamen 
providentiam vindicantur , et recte *. Verumta- 
men in ejusmodi rerum adjunctis , si communis 
boni caussa et hae tantum caussa, potest vel etiam 
debet lex hominum ferre toleranter malum, tamen 
nec potest nec debet id probare aut velle per se: 
quia malum per se cum sit boni privatio , repu- 
gnat bono communi, quod legislator quoad optime 
potest, velle ac tueri debet. Et hac quoque in re 
ad imitandum sibi lex humana proponat Deum 
necesse est , qui in eo quod mala esse in mundo 
sinit , neque vult mala fieri , neque vult mala 
non fxeri, sed vult permittere mala fieri, et hoc 
est bonum 2. Q u8e Doctoris Angelici sententia 
brevissime totam continet de malorum tolerantia 
doctrinam. — Sed confitendum est , si vere judi- 
cari velit , quanto plus in civitate mali tolerari 

1 August. de lib. arb. lib. 1. cap. 6, n. 14. 
9 S. Th. p. 1, q. 19, a. 9, ad 3. 

Epi3t. Encycl. Leonis PP. XIII 18 



— 274 — 

pernecesse est, tanto magis distare id genus civi- 
tatis ab optimo: itemque tolerantiam rerum mala- 
rum, cum pertineat ad politicse prsecepta pruden- 
tise , omnino circumscribi iis finibus oportere , 
quos caussa , idest salus publica postulat. Quare 
si saluti publicse detrimentum afferat et mala ci- 
vitati majora pariat, consequens est eam adhiberi 
non licere, quia in his rerum adjunctis abest ratio 
boni. Si vero ob singularia reipublicse tempora 
usuveniat , ut modernis quibusdam libertatibus 
Ecclesia acquiescat, non quod ipsas per se malit, 
sed quia permissas esse judicat expedire, versis 
in meliora temporibus , adhibitura sane esset li- 
bertatem suam, et suadendo, hortando, obsecrando 
studeret, uti debet, munus efficere sibi assignatum 
a Deo, videlicet sempiternse hominum saluti con- 
sulere. Illud tamen perpetuo verum est , istam 
omnium et ad omnia libertatem non esse, quem- 
admodum pluries diximus , expetendam per se , 
quia falsum eodem jure esse ac verum , rationi 
repugnat. Et quod ad tolerantiam pertinet , mi- 
rum quantum ab sequitate prudentiaque Ecclesise 
distant , qui Liberalismum profitentur. Etenim 
permittenda civibus omnium earum rerum , quas 
diximus, infinita licentia, omnino modum transi- 
liunt , atque illuc evadunt , ut nihilo plus hone- 
stati veritatique tribuere, quam falsitati ac turpi- 
tudini videantur. Ecclesiam vero , columnam et 
firmamentum veritatis , eamdemque incorruptam 
morum magistram, quia tam dissolutum flagitio- 
sumque tolerantia? genus constanter , ut debet, 
repudiat, idemque adhiberi fas esse negat, crimi- 
nantur esse a patientia et lenitate alienam; quod 
cum faciunt, minime sentiunt , se quidem , quod 
laudis est , in vitio ponere. Sed in tanta ostenta- 
tione tolerantim, re persa?pe contingit, ut restri- 
cti ac tenaces in rem catholicam sint : et qui vulgo 
libertatem effuse largiuntur, iidem liberam sinere 
Ecclesiam passim recusant. 
Et ut omnis oratio una cum consectariis suis 



— 275 — 

capitulatim breviterque, perspicuitatis gratia, col- 
ligatur, summa est, necessitate fieri, ut totus homo 
in verissima perpetuaque potestate Dei sit: pro- 
inde libertatem hominis, nisi obnoxiam Deo ejus- 
que voluntati subjectam , intelligi minime posse. 
Quem quidem in Deo principatum aut esse ne- 
gare , aut ferre nolle , non liberi hominis est , 
sed abutentis ad perduellionem libertate : proprie- 
que ex animi tali affectione conflatur et efilcitur 
Liberalismi capitale vitium. Cujus tamen distin- 
guitur forma multiplex; potest enim voluntas 
non uno modo , neque uno gradu ex obtempera- 
tione discedere, quse vel Deo, vel iis, qui potesta- 
tem divinam participant, debetur. 

Profecto imperium summi Dei funditus recusare 
atque omnem obedientiam prorsus exuere in pu- 
blicis, vel etiam in privatis domesticisque rebus, 
sicut maxima libertatis perversitas, ita pessimum 
Liberalismi est genus : omninoque de hoc intel- 
ligi debent quse hactenus contra diximus. 

Proxima est eorum disciplina , qui utique con- 
sentiunt , subesse mundi opifici ac principi Deo 
oportere , quippe cujus ex numine tota est apta 
natura : sed iidem leges fidei et morum , quas 
natura non capiat , ipsa Dei auctoritate traditas , 
audacter repudiant , vel saltem nihil esse ajunt , 
cur earum habeatur, praesertim publice in civitate, 
ratio. Qui pariter quanto in errore versentur , et 
quam sibimetipsis parum cohsereant , supra vidi- 
mus. Et ab hac doctrina, tamquam a capite prin- 
cipioque suo , illa manat perniciosa sententia de 
rationibus Ecclesias a republica disparandis: cum 
contra liqueat , geminas potestates , in munere 
dissimili et gradu dispari , oportere tamen esse 
inter se actionum concordia et mutatione oflficio- 
rum consentientes. 

Huic tamquam generi subjecta est opinij duplex. 
— Plures enim rempublicam volunt ab Ecclesia 
sejunctam et penitus et totam, ita ut in omni jure 
societatis humanse, in institutis, moribus, legibus, 



- 276 — 

reipublicse muneribus, institutione juventutis, non 
mag-is ad Ecclesiam respiciendum censeant, quam 
si esset omnino nulla; permissa ad summum sin- 
gulis civibus facultate, ut privatim, si libeat, dent 
religioni operam. Contra quos plane vis arg"umen- 
torum omnium valet, quibus ipsam de distrahen- 
dis Ecclesise reique civilis rationibus sententiam 
convincimus: hoc prseterea adjuncto, quod est per- 
absurdum , ut Ecclesiam civis vereatur , civitas 
contemnat. 

Alii , quominus Ecclesia sit , non repugmant , 
neque enim possent : ei tamen naturam juraque 
propria societatis perfectse eripiunt, nec ejus esse, 
contendunt, facere leg^es, judicare, ulcisci, sed co- 
hortari dumtaxat, suadere, reg"ere sua sponte et 
voluntate subjectos. Itaque divinse hujusce socie- 
tatis naturam opinione adulterant , auctoritatem , 
magisterium , omnem ejus enicientiam extenuant 
et coang-ustant , vim simul potestatemque civilis 
principatus usque eo exag^erantes ; ut sicut unam 
quamvis e consociationibus civium voluntariis, ita 
Ecclesiam Dei sub imperium ditionemque reipu- 
blicse subjung-ant. — Ad hos plane refellendos ar- 
gumenta valent Apologetis usitata , nec prseter- 
missa Nobis , nominatim in Epistola encyclica 
Immortale Dei, ex quibus efticitur, divinitus esse 
constitutum, ut omnia in Ecclesia insint, quae ad 
naturam ac jura pertineant legitimae, summas, et 
omnibus partibus perfectae societatis. 

Multi denique rei sacrae a re civili distractionem 
non probant ; sed tamen faciendum censent , ut 
Ecclesia obsequatur tempori , et flectat se atque 
accommodet ad ea , quae in administrandis impe- 
riis hodierna prudentia desiderat. Quorum est ho- 
nesta sententia , si de quadam intellig^atur aequa 
ratione , quae consistere cum veritate justitiaque 
possit : nimirum ut, explorata spe magmi alicujus 
boni, indulg^entem Ecclesia sese impertiat , idque 
temporibus largiatur, quod salva officii sanctitate 
potest. — Verum secus est de rebus ac doctrinis, 



— 277 — 

quas demutatio morum ac fallax judicium contra 
fas invexerint. Nullum tempus vacare relig-ione, 
veritate, justitia potest : quas res maximas et san- 
ctissimas cum Deus in tutela Ecclesise esse jusse- 
rit , nihil est tam alienum quam velle , ut ipsa 
quod vel falsum est vel injustum dissimulanter 
ferat, aut in iis quse sunt religioni noxia conniveat. 

Itaque ex dictis consequitur, nequaquam licere 
petere , defendere , largiri , cogitandi , scribendi , 
docendi, itemque promiscuam religionum liberta- 
tem, veluti jura totidem, quse homini natura de- 
derit. Nam si vere natura dedisset, imperium Dei 
detrectari jus esset, nec ulla temperari lege liber- 
tas humana posset. — Similiter consequitur, ista 
genera libertatis posse quidem , si justse caussae 
sint , tolerari , definita tamen moderatione, ne in 
libidinem atque insolentiam degenerent. — Ubi 
vero harum libertatum viget consuetudo , eas ad 
facultatem recte faciendi cives transferant, quod- 
que sentit de illis Ecclesia , idem ipsi sentiant. 
Omnis enim libertas legitima putanda , quatenus 
rerum honestarum majorem facultatem afferat , 
prseterea numquam. 

Ubi dominatus premat aut impendeat ejusmodi, 
qui oppressam injusta vi teneat civitatem , vel 
carere Ecclesiam cogat libertate debita , fas est 
aliam quserere temperationem reipublicse, in qua 
agere cum libertate concessum sit : tunc enim 
non illa expeditur immodica et vitiosa libertas , 
sed sublevatio aliqua , salutis omnium caussa , 
quseritur, et hoc unice agitur ut, ubi rerum ma- 
larum licentia tribuitur , ibi potestas honeste fa- 
ciendi ne impediatur. 

Atque etiam malle reipublicae statum populari 
temperatum genere, non est per se contra officium, 
salva tamen doctrina catholica de ortu atque ad- 
ministratione publicse potestatis. Ex variis reipu- 
blicse generibus, modo sint ad consulendum utili- 
tati civium per se idonea, ullum quidem Ecclesia 
respuit : singula tamen vult , quod plane idem 



— 278 — 

natura jubet, sine injuria cujusquam, maximeque 
integris Ecclesise juribus, esse constituta. 

Ad res publicas gerendas accedere, nisi alicubi 
ob singularem rerum temporumque conditionem 
aliter caveatur, honestum est: immo vero probat 
Ecclesia , singulos operam suam in communem 
afferre fructum, et quantum quisque industria po- 
test, tueri, conservare, augere rempublicam. 

Neque illud Ecclesia damnat, velle gentem suam 
nemini servire nec externo, nec domino, si modo 
fieri , incolumi justitia , queat. Denique nec eos 
reprehendit qui efficere volunt , ut civitates suis 
legibus vivant, civesque quam maxima augendo- 
rum commodorum facultate donentur. Civicarum 
sine intemperantia libertatum semper esse Eccle- 
sia fautrix fidelissima consuevit : quod testantur 
potissimum civitates Italicae, scilicet prosperitatem, 
opes , gloriam nominis municipali jure adeptae , 
quo tempore salutaris Ecclesiee virtus in omnes 
reipublicse partes, nemine repug-nante, pervaserat. 

Haec quidem, venerabiles Fratres, quae fide simul 
et ratione duce, pro officio Nostro apostolico tra- 
didimus, fructuosa plurimis futura, vobis maxime 
Nobiscum adnitentibus, confidimus. — Nos quidem 
in humilitate cordis Nostri supplices ad Deum 
oculos tollimus , vehementerque petimus , ut sa- 
pientiae consiliique sui lumen largiri hominibus 
benigMie velit, scilicet ut his aucti virtutibus pos- 
sint in rebus tanti momenti vera cernere, et quod 
consequens est, convenienter veritati , privatim , 
publice, omnibus temporibus immotaque constantia 
vivere. — Horum caelestium munerum auspicem 
et Nostrae benevolentise testem vobis, venerabiles 
Fratres, et Clero populoque, cui singnli prseestis, 
Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino 
impertimus. 

Datum Romae apud S. Petrum , die xx Junii 
an. mdccclxxxviii, Pontificatus Nostri undecimo. 

LEO PP. XIII. 



EPISTOLA ENCYCLICA 

DE PATROCINIO SANCTI JOSEPHI 

UNA CUM VIRGINIS DEIPAR.E 

PRO TEMPORUM DIFFICULTATE 

IMPLORANDO 



LEO PP. XIII. 
VENERABILES FRATRES 

SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM 

Quamquam pluries jam sing-ulares toto orbe 
deprecationes fieri , majoremque in modum com- 
mendari Deo rem catholicam jussimus; nemini 
tamen mirum videatur si hoc idem offlcium rursus 
inculcandum animis hoc tempore censemus. — 
In rebus asperis , maxime cum potestas tenebra- 
rum audere quselibet in perniciem christiani no- 
minis posse videtur , Ecclesia quidem suppliciter 
invocare Deum, auctorem ac vindicem suum, stu- 
dio perseverantiaque majore semper consuevit , 
adhibitis quoque sanctis caelitibus';, prsecipueque 
aug*usta Virgine Dei g"enitrice, quorum patrocinio 
columen rebus suis maxime videt adfuturum. 
Piarum autem precationum positaeque in divina 
bonitate spei serius ocius fructus apparet. — Jam- 
vero nostis tempora , Venerabiles Fratres : quae 
sane christianse reipublicae haud multo minus ca- 
lamitosa sunt, quam quae fuere unquam calamito- 



— 280 — 

sissima. Interire apud plurimos videmus princi- 
pium omnium virtutum christianarum , fidem : 
frig-ere caritatem: subolescere moribus opinioni- 
busque depravat&m juventutem: Jesu Christi Ec- 
clesiam vi et astu ex Omni parte oppugnari: bel- 
lum atrox cum Pontificatu geri: ipsa religionis 
fundamenta crescente in dies audacia labefactari. 
Quo descensum novissimo tempore sit , et quid 
adhuc agitetur animis , plus est jam cognitum , 
quam ut verbis declarari oporteat. 

Tam difficili miseroque statu, quoniam mala 
sunt, quam remedia humana, majora, restat ut a 
divina virtute omnis eorum petenda sanatio sit. 
— Hac de caussa faciendum duximus, ut pietatem 
populi christiani ad implorandam studiosius et 
constantius Dei omnipotentis opem incitaremus. 
Videlicet, appropinquantejammense Octobri, quem 
Virguni Marise a Rosario dicatum esse alias de- 
crevimus, vehementer hortamur', ut maxima qua 
fieri potest religione , pietate , frequentia mensis 
ille totus hoc anno agatur. — Paratum novimus 
in materna Virginis bonitate perfugium : spesque 
Nostras non frustra in ea collocatas certo scimus. 
Si centies illa in magnis christianae reipublicae 
temporibus prsesens adfuit , cur dubitetur, exem- 
pla potentise gratiseque suse renovaturam , si hu- 
miles constantesque preces communiter adhibean- 
tur? Immo tanto mirabilius credimus adfuturam, 
quanto se diutius obsecrari maluerit. 

Sed aliud quoque est propositum Nobis: cui pro- 
posito dilig-entem, ut soletis, Venerabiles Fratres, 
Nobiscum dabitis operam. Scilicet quo se placabi- 
liorem ad preces impertiat Deus, pluribusque de- 
precatoribus, Ecclesiae suse celerius ac prolixius 
opituletur , magnopere hoc arbitramur expedire , 
ut una cum Virg*ine Deipara castissimum ejus 
Sponsum beatum Josephum implorare populus 
christianus prsecipua pietate et fidenti animo in- 
suescat : quod optatum gratumque ipsi Virg"ini 
futurum, certis de caussis judicamus. — Profecto 



— 281 — 

hac in re , de qua nunc primum publice dicturi 
aliquid sumus , pietatem popularem cognovimus 
non modo pronam, sed velut instituto jam cursu 
progredientem : propterea quod Josephi cultum , 
quem superioribus quoque setatibus romani Pon- 
tifices sensim provehere in majus et late propa- 
gare studuerant , postremo hoc tempore vidimus 
passim nec dubiis incrementis augescere, prseser- 
tim postea quam Pius IX fel. rec. decessor Noster 
sanctissimum Patriarcham , plurimorum Episco- 
porum rogatu , patronum Ecclesise catholicse de- 
claravit. — Nihilominus cum tanti referat, vene- 
rationem ejus in moribus institutisque catholicis 
penitus inhserescere , idcirco volumus populum 
christianum voce imprimis atque auctoritate No- 
stra moveri. 

Gur beatus Josephus nominatim habeatur Eccle- 
sise patronus, vicissimque plurimum sibi Ecclesia 
de ejus tutela patrocinioque polliceatur, caussae 
illae sunt rationesque singulares, quod is vir fuit 
Mariae, et pater, ut putabatur, Jesu Christi. Hinc 
omnis ejus dignitas, gratia, sanctitas, gloria pro- 
fectse. Gerte Matris Dei tam in excelso dignitas 
est , ut nihil fieri majus queat. Sed tamen quia 
intercessit Josepho cum Virgine beatissima mari- 
tale vinclum , ad illam prsestantissimam dignita- 
tem, qua naturis creatis omnibus longissime Dei- 
para antecellit , non est dubium quin accesserit 
ipse, ut nemo magis. Kst enim conjugium socie- 
tas necessitudoque omnium maxima, quse naturlt 
sua adjunctam habet bonorum unius cum altero 
communicationem. Quocirca si sponsum Virgini 
Deus Josephum dedit , dedit profecto non modo 
vitse socium , virginitatis testem , tutorem hone- 
statis, sed etiam excelsae dignitatis ejus ipso con- 
jugali foedere participem. — Similiter augustissima 
dignitate unus eminet inter omnes , quod divino 
consilio custos Filii Dei fuit , habitus hominum 
opinione pater. Qua ex re consequens erat , ut 
Verbum Dei Josepho modeste subesset , dictoque 



— 282 — 

esset audiens, omnemque adhiberet honorem, quem 
liberi adhibeant parenti suo necesse est. — Jam- 
vero ex hac duplici dignitate officia sponte seque- 
bantur , quae patribusfamilias natura prsescripsit, 
ita quidem ut domus divinae , cui Josephus prae- 
erat, custos idem et curator et defensor esset le- 
gitimus ac naturalis. Cujusmodi officia ac munia 
ille quidem, quoad suppeditavit vita mortalis, re- 
vera exercuit. Tueri conjugem divinamque sobo- 
lem amore summo et quotidiana assiduitate studuit: 
res utrique ad victum cultumque necessarias la- 
bore suo parare consuevit: vitae discrimen, regis 
invidia conflatum, prohibuit, qusesito ad securita- 
tem perfugio : in itinerum incommodis exiliique 
acerbitatibus perpetuus et Virgini et Jesu comes, 
adjutor, solator extitit. — Atqui domus divina , 
quam Josephus velut potestate patria g*ubernavit, 
inkia exorientis Ecclesiae continebat. Virgo san- 
ctissima quemadmodum Jesu Christi genitrix, Ua 
omnium est christianorum mater, quippe quos ad 
Calvarise montem inter supremos Redemptoris cru- 
ciatus g-eneravit : itemque Jesus Christus tamquam 
primogenitus est christianorum, qui ei sunt ado- 
ptione ac redemptione fratres. — Quibus rebus 
caussa nascitur, cur beatissimus Patriarcha com- 
mendatam sibi peculiari quadam ratione sentiat 
multitudinem christianorum , ex quibus constat 
Ecclesia , scilicet innumerabilis isthaec perque o- 
mnes terras fusa familia, in quam, quia vir Mariae 
et pater est Jesu Christi , paterna propemodum 
auctoritate pollet. Est igitur consentaneum , et 
beato Josepho apprime dig^num, ut sicut ille olim 
Nazarethanam familiam, quibuscumque rebus usu- 
venit, sanctissime tueri consuevit, ita nunc patro- 
cinio caelesti Ecclesiam Christi teg*at ac defendat. 
Haec quidem, Venerabiles Fratres, facile intelli- 
gitis ex eo confirmari, quod non paucis Ecclesiae 
patribus , ipsa adsentiente sacra liturgia , opinio 
insederit , veterem illum Josephum , Jacobo pa- 
triarcha natum, hujus nostri personam adumbrasse 



— 283 — 

ac munera, itemque claritate sua custodis divinse 
familiae futuri magnitudinem ostendisse. Sane prse- 
terquam quod idem utrique contigit nec vacuum 
significatione nomen , probe cognitaB vobis sunt 
alise eaedemque perspicua3 inter utrumque simili- 
tudines: illa imprimis, quod gratiam adeptus est 
a domino suo benevolentiamque sing-ularem: cum- 
que rei familiari esset ab eodem praepositus, pro- 
speritates secundaeque res herili domui , Josephi 
gratia, affatim obvenere. Illud deinde majus, quod 
regis jussu toti reg"no summa cum potestate prae- 
fuit : quo autem tempore calamitas fructuum ino- 
piam caritatemque rei frumentariae peperisset, a3- 
gyptiis ac finitimis tam excellenti providentia 
consuluit , ut eum rex salvatorem mundi appel- 
landum decreverit. — Ita in vetere illo Patriarcha 
hujus expressam imaginem licet agnoscere. Sicut 
alter prosperus ac salutaris rationibus heri sui 
domesticis fuit, ac mox universo reg*no mirabiliter 
profuit , sic alter christiani nominis custodiae de- 
stinatus , defendere ac tutari putandus est Eccle- 
siam, quae vere domus Domini est Deique in terris 
reg*num. 

Est vero cur omnes qualicumque conditione 
locoque, fidei sese tutela^que beati Josephi com- 
mendent atque committant. — Habent in Josepho 
patresfamilias vigilantise providentia^que paternae 
praestantissimam formam : habent conjug*es amoris, 
unanimitatis, fidei conjug^alis perfectum specimen : 
habent virg-ines integritatis virg"inalis exemplar 
eumdem ac tutorem. Nobili g^enere nati, proposita 
sibi Josephi imagine , discant retinere etiam in 
afnicta fortuna dig-nitatem : locupletes intellig^ant, 
quae maxime appetere totisque viribus colligere 
bona necesse sit. — Sed proletarii, opifices, quot- 
quot sunt inferiore fortuna , debent suo quodam 
proprio jure ad Josephum confugere, ab eoque, quod 
imitentur, capere. Is enim , regius sanguis, ma- 
xima3 sanctissimffique omnium mulierum matri- 
moniojunctus, pater, ut putabatur, Filii Dei, opere 



— 284 — 

tamen faciendo setatem transigit , et qusecumque 
ad suorum tuitionem sunt necessaria, manu et 
arte quaerit. — Non est igitur, si verum exquiri- 
tur, tenuiorum abjecta conditio: neque solum va- 
cat dedecore, sed valde potest, adjuncta virtute , 
omnis opificum nobilitari labos. Josephus, conten- 
tus et suo et parvo, angustias cum illa tenuitate 
cultus necessario conjunctas'aequo animo excelsoque 
tulit, scilicet ad exemplar Filii sui, qui, accepta 
forma servi, cum sit dominus omnium, summam in- 
opiam atque indigentiam voluntate suscepit. — Ha- 
rum cogitatione rerum debent erigere animos et 
aequa sentire egeni et quotquot manuum mercede 
vitam tolerant : quibus si emerg*ere ex egestate et 
meliorem statum anquirere concessum est non repu- 
gnante justitia, ordinem tamen providentia Dei con- 
stitutum subvertere , non ratio, non justitia per- 
mittit. Immo vero ad vim descendere, et quicquam 
in hoc g^enere aggredi per seditionem ac turbas, 
stultum consilium est, mala illa ipsa efficiens ple- 
rumque graviora , quorum leniendorum caussa 
suscipitur. Non igitur seditiosorum hominum pro- 
missis confidant inopes , si sapiunt, sed exemplis 
patrocinioque beati Josephi, itemque materna Ec- 
clesise caritate , quae scilicet de illorum statu cu- 
ram gerit quotidie majorem. 

Itaque plurimum Nobis ipsi, Venerabiles Fratres, 
de vestra auctoritate studioque episcopali polliciti ; 
nec sane diffisi , bonos ac pios plura etiam ao 
majora , quam quse jubentur , sua sponte ac vo- 
luntate facturos , decernimus , ut Octobri toto in 
recitatione Rosarii, de qua alias statuimus, oratio 
ad sanctum Josephum adjung-atur, cujus formula 
ad vos una cum his Litteris perferetur i : idque 

1 Oratio ad S. Joseph. — * Ad te, beate Joseph, in tri- 
" bulatione nostra confugimus , atque implorato Sponsae 
" tuee sanctissimae auxilio, patrocinium quoque tuum fi- 
" denter exposcimus. Per eam, qusesumus , quse te cum 
" immaculata Virgine Dei Genitrice conjunxit, caritatem, 
" perque paternum, quo Puerum Jesum amplexus es, amo- 



— 285 — 

sing-ulis annis perpetuo idem servetur. Qui autem 
orationem supradictam pie recitaverint, indulgen- 
tiam sing-ulis septem annorum totidemque quadra- 
g-enarum in singulas vices tribuimus. — Iilud qui- 
dem salutare maximeque laudabile, quod est jam 
alicubi institutum, mensem Martium honori san- 
cti Patriarchse quotidiana pietatis exercitatione 
consecrare. Ubi id institui non facile queat, optan- 
dum saltem, ut ante diem ejus festum in templo 
cujusque oppidi principe supplicatio in triduum 
fiat. — Quibus autem in locis dies decimusnonus 
Martii, beato Josepho sacer, numero festorum de 
praecepto non comprehenditur, hortamur singmlos, 
ut eum diem privata pietate sancte, quoad fieri po- 
test , in honorem Patroni cselestis , perinde ac de 
prsecepto, ag^ere ne recusent. 

Interea auspicem cselestium munerum et Nostrae 
benevolentiae testem vobis, Venerabiles Fratres, et 
Clero populoque vestro Apostolicam Benedictionem 
peramanter in Domino impertimus. 

Datum Romse apud S. Petrum die xv Augusti 
an. mdccclxxxix, Pontificatus Nostri duodecimo. 

LEO PP. XIII. 



" rem, supplices deprecamur , ut ad hereditatem , ^quam 
" Jesus Christus acquisivit sanguine suo, benignus respi- 
" cias, ac necessitatibus nostris tua virtute et ope suc- 
" curras. 

" Tuere, o Custos providentissime divinse Familise, Jesu 
" Christi sobolem electam ; prohibe a nobis, amantissime 
" Pater, omnem errorum ac corruptelarum luem ; propi- 
" tius nobis, sospitator noster fortissime, in hoc cumpo- 
" testate tenebrarum certamine e caelo adesto ; et_ sicut 
" olim Puerum Jesum e summo eripuisti vitse discrimine, 
" ita nunc Ecclesiam sanctam Dei ab hostilibus insidiis 
" atque ab omni adversitate defende: nosque singulos 
" perpetuo tege patrocinio, ut ad tui exemplar et ope 
" tua suffulti, sancte vivere, pie emori, sempiternamque 
" in caelis beatitudinem assequi possimus. — Amen. „ 



LITTELE ENCYCLICiE 

DE PR^CIPUIS CIVIUM CHRISTIANORUM 

OFFICIIS 



LEO PP. XIII. 

VENERABILES FRATRES 

SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM 

Sapientise christianae revocari prsecepta , eisque 
vitam , mores , instituta populorum penitus con- 
formari , quotidie magis apparet oportere. Illis 
enim posthabitis, tanta vis est malorum consecuta, 
ut nemo sapiens nec ferre sine ancipiti cura prae- 
sentia queat , nec in posterum sine metu prospi- 
cere. — Facta quidem non mediocris est ad ea 
bona , quae sunt corporis et externa , progressio : 
sed omnis natura , quae hominis percellit sensus , 
opumque et virium et copiarum possessio , si com- 
moditates gignere suavitatesque augere vivendi 
potest, natum ad majora ac magnificentiora ani- 
mum explere non potest. Deum spectare , atque 
ad ipsum contendere , suprema lex est vitse ho- 
minum: qui ad imaginem conditi similitudinem- 
que divinam , natura ipsa ad auctorem suum po- 
tiundum vehementer incitantur. Atqui non motu 
aliquo cursuque corporis tenditur ad Deum , sed 
iis quae sunt animi, cognitione atque affectu. Est 



— 287 — 

enim Deus prima ac suprema veritas , nec nisi 
mens veritate alitur : est idem perfecta sanctitas 
summumque bonorum, quo sola voluntas aspirare 
et accedere, duce virtute, potest, 

Quod autem de singulis hominibus , idem de 
societate tum domestica tum etiam civili intelli- 
gendum. Non enim ob hanc caussam genuit na- 
tura societatem, ut ipsam homo sequeretur tam- 
quam finem, sed ut in ea et per eam adjumenta 
ad perfectionem sui apta reperiret. Si qua igitur 
civitas nihil prseter commoditates externas vitseque 
culturn cum elegantia et copia persequatur , si 
Deum in administranda republica negligere , nec 
leges curare morales consueverit , deterrime ab- 
errat ab instituto suo et prsescriptione naturse , 
neque tam est ea societas hominum et communi- 
tas putanda , quam fallax imitatio simulatioque 
societatis. — Jamvero ea, quse diximus, animi 
bona , quse in verse religionis cultu constantique 
prseceptorum christianorum custodia maxime re- 
periuntur , quotidie obscurari hominum oblivione 
aut fastidio cernimus , ita fere ut , quanto sunt 
earum rerum incrementa majora, quse corpus at- 
tingunt, tanto earum, quse animum, major videa- 
tur occasus. Imminutae plurimumque debilitatse 
fidei christianse magna significatio est in iis ipsis 
injuriis , quse catholico nomini in luce atque in 
oculis hominum nimis ssepe inferuntur: quas qui- 
dem cultrix religionis a^tas nullo pacto tulisset. 
— His de caussis incredibile dictu est, quanta ho- 
minum multitudo in seternse salutis discrimine 
versetur: sed civitates ipsse atque imperia diu 
incolumia esse non possunt , quia labentibus in- 
stitutis moribusque christianis, maxima societatis 
humanse fundamenta ruere necesse est. Tranquil- 
litati publicse atque ordini tuendo sola vis relin- 
quitur: vis autem valde est infirma, prsesidio re- 
ligionis detracto : eademque servituti pariendse 
quam obedientise aptior, gerit in se ipsa magna- 
rum perturbationum inclusa semina. Graves me- 



— 288 — 

moratu casus saeculum tulit : nec satis liquet num 
non sint pertimescendi pares. — Itaque tempus 
ipsum monet remedia, unde oportet , quserere : 
videlicet christianam sentiendi agendique rationem 
in vita privata , in omnibus reipublicse partibus , 
restituere: quod est unum ad pellenda mala, quge 
premunt, ad prohibenda pericula, quse impendent, 
aptissimum. In id nos , Venerabiles Fratres , in- 
cumbere opus est, id maxima qua possumus con- 
tentione industriaque conari : ejusque rei caussa , 
quamquam aliis locis, ut sese dedit opportunitas, 
similia tradidimus , utile tamen arbitramur esse 
in his Litteris magis enucleate officia describere 
catholicorum : quse officia, si accurate serventur , 
mirabiliter ad rerum communium salutem valent. 
Incidimus in vehementem eamque prope quoti- 
dianam de rebus maximis dimicationem: in qua 
difficillimum est non decipi aliquando, non errare, 
non animo multos succumbere. Nostrum est, Ve- 
nerabiles Fratres , admonere quemque , docere , 
adhortari convenienter tempori, ut viam veritatis 
nerno deserat. 

Esse in usu vitse plura ac majora catholicorum 
officia , quam eorum qui sint fidei catholicae aut 
perperam compotes , aut omnino expertes , dubi- 
tari non potest. Cum, parta jam hominum generi 
salute , Jesus Christus prsedicare Evangelium A- 
postolos jussit omni creaturse, hoc pariter officium 
hominibus universis imposuit , ut perdiscerent et 
crederent, quae docerentur: cui quidem officio 
sempiternse salutis omnino est adeptio conjuncta : 
Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit ; 
qui vero non crediderit, condemnabitur i. Sed 
christianam fidem homo , ut debet , complexus , 
hoc ipso Ecclesiae ut ex ea natus subjicitur, ejus- 
que fit societatis maximse sanctissimseque parti- 
ceps, quam summa cum potestate regere, sub in- 
visibili capite Christo Jesu , Romani Pontificis 

1 Marc. xvi. 16 



— 289 — 

proprium est munus. — Nunc vero si civita- 
tem , in qua editi susceptique in hanc lucem 
sumus , prsecipue diligere tuerique jubemur leg-e 
naturse usque eo, ut civis bonus vel mortem pro 
patria oppetere non dubitet, officium est christia- 
norum longe majus simili modo esse in Ecclesiam 
semper affectos. Est enim Ecclesia civitas sancta 
Dei viventis , Deo ipso nata , eodemque auctore 
constituta : quse peregrinatur quidem in terris, sed 
vocans homines et erudiens atque deducens ad 
sempiternam in cselis felicitatem. Adamanda igi- 
tur patria est, unde vitse mortalis usuram accepi- 
mus : sed necesse est caritate Ecclesiam prsestare, 
cui vitam animse debemus perpetuo mansuram : 
quia bona animi corporis bonis rectum est ante- 
ponere, multoque, quam erga homines, sunt erga 
Deum officia sanctiora. — Ceterum, vere si judi- 
care volumus , supernaturalis amor Ecclesise pa- 
triseque caritas naturalis, geminae sunt ab eodem 
sempiterno principio profectae caritates , cum ipse 
sit utriusque auctor et caussa Deus: ex quo con- 
sequitur, non posse alterum officium pugnare cum 
altero. Utique utrumque possumus et debemus , 
diligere nosmetipsos , benevolentes esse cum pro- 
ximis , amare rempublicam potestatemque quae 
reipublicse prsesit: eodemque tempore Ecclesiam 
colere uti parentem, et maxima, qua fieri potest, 
caritate complecti Deum. — Nihilominus horum 
ofiiciorum ordo , vel calamitate temporum , vel 
iniquiore hominum voluntate, aliquando perverti- 
tur. Nimirum incidunt caussse, cum aliud videtur 
a civibus respublica, aliud a christianis religio 
postulare : idque non alia sane de caussa , quam 
quod rectores reipublicse sacram Ecclesiae potesta- 
tem aut nihil pensi habent , aut sibi volunt esse 
subjectam. Hinc et certamen existit , et pericli- 
tandse virtuti in certamine locus. Urget enim po- 
testas duplex : quibus contraria jubentibus obtem- 
perari simul utrisque non potest: Nemo potest 

Epist. Encycl. Leonis PP. XIII 19 



— 290 — 

duobus dominis servire !, ita ut omnino, si mos 
g-eritur alteri , alterum posthaberi necesse sit. 
Uter vero sit anteponendus, dubitare nemo debet. — 
Videlicet scelus est ab obsequio Dei, satisfaciendi 
hominibus caussa , discedere : nefas Jesu Christi 
leges, ut pareatur magistratibus, perrumpere, aut, 
per speciem civilis conservandi juris , jura Eccle- 
sise rnigrare. Obedire oportet Deo magis quam 
hominibus ~. Quodque olim magistratibus non ho- 
nesta imperantibus Petrus ceterique Apostoli re- 
spondere consueverunt, idem semper est in caussa 
simili sine hsesitatione respondendum. Nemo civis 
pace bellove melior, quam christianus sui memor 
officii: sed perpeti omnia potius, et ipsam malle 
mortem debet , quam Dei Ecclesiseve caussam de- 
serere. — Quapropter non habent vim naturamque 
legum probe perspectam , qui istam in deiectu 
officii constantiam reprehendunt, et ad seditionem 
ajunt pertinere. Vulgo cognita et a Nobis ipsis 
aliquoties explicata loquimur. Non est lex , nisi 
jussio rectse rationis a potestate legitima in bonum 
commune perlata. Sed vera ac legitima potestas 
nulla est, nisi a Deo summo principe dominoque 
omnium proficiscatur , qui mandare homini in 
homines imperium solus ipse potest ; neque est 
recta ratio putanda , quse cum veritate dissen- 
tiat et ratione divina: neque verum bonum, quod 
summo atque incommutabili bono repugnet, vel a 
caritate Dei torqueat hominum atque abducat vo- 
luntates. — Sanctum igitur christianis est publicae 
potestatis nomen , in qua divinse majestatis spe- 
ciem et imaginem quamdam tum etiam agnoscunt, 
cum g-eritur ab indigno : justa et debita legum 
verecundia, non propter vim et minas , sed pro- 
pter conscientiam officii; non enimdedit nobisDeus 
spiritum timoris 3 . Verum si reipublicseleges aperte 
discrepent cumjure divino, si quam Ecclesiae im- 

1 Matth. vi, 24. 2 Act . v , 29. 

3 II Timoth. 1, 7. 



— 291 — 

ponant injuriam, aut iis, quse sunt de religione , 
officiis contradicant, vel auctoritatem Jesu Christi 
in Pontifice maximo violent, tum vero resistere offi- 
cium est, parere scelus: idque cum ipsius reipublicse 
injuria conjunctum , quia peccatur in rempubli- 
cam quidquid in religione delinquitur. — Rursus au- 
tem apparet quam sit illa seditionis injusta crimina- 
tio : non enim abjicitur principi legumque latoribus 
obedientia debita: sed ab eorum voluntate in iis 
dumtaxat praeceptis disceditur , quorum ferendo- 
rum nulla potestas est , quia cum Dei injuria fe- 
runtur, ideoque vacant justitia, et quidvis potius 
sunt quam leges. — Nostis, Venerabiles Fratres, 
hanc esse ipsissimam beati Paulli Apostoli doctri- 
nam; qui cum scripsisset ad Titum, monendos chri- 
stianos prineipibus et potestatibus subditos esse, 
dicto obedire, illud statim adjungit, ad omne o- 
pus bonum paratos esse x : quo palam fieret, si 
leges hominum contra sempiternam legem Dei 
quicquam statuant, rectum esse non parere. Simi- 
lique ratione princeps Apostolorum iis, qui liber- 
tatem prsedicandi Evangelii sibi vellent eripere , 
forti atque excelso animo respondebat, si justum 
est in conspectu Dei vos potius audire, quam 
Deum, judicate: non enim possumus quae vidi- 
mus et audivimus non loqui 2 . 

Ambas itaque patrias unumquemque diligere , 
alteram naturse, alteram civitatis cselestis, ita ta- 
men ut hujus, quam illius habeatur caritas anti- 
quior , nec unquam Dei juribus jura humana an- 
teponantur, maximum est christianorum officium, 
itemque velut fons quidam , unde alia officia na- 
scuntur. Sane liberator generis humani de se ipse, 
Ego, inquit, in Tioc natus sum et ad hoc veni in 
mundum, ut testimonium perhibeam veritati 3 . 
Similiter: Ignem veni mittere in terram, et quid 
volo, nisi ut accendatur ^? In hujus cognitione 

1 Tit. iii, 1. a Act . IV , 19, 20. 

3 Jo. xvni, 37. 4 ;l uc# xii, 49. 



— 292 — 

veritatis, quse mentis est suoima perfectio, in ca- 
ritate divina, quae perflcit pari modo voluntatem, 
omnis christianorum est vita ac libertas posita. 
Quarum rerum, veritatis scilicet et caritatis, nobi- 
lissimum patrimonium , sibi a Jesu Christo com- 
mendatum , perpetuo studio vigilantiaque conser- 
vat ac tuetur Ecclesia. 

Sed quam acre adversus Ecclesiam bellum defla- 
graverit quamque multiplex, vix attinet hoc loco 
dieere. Quod enim rationi contigit complures res 
occultas et a natura involutas scientise pervestiga- 
tione reperire , easque in vitae usus apte conver- 
tere , tantos sibi spiritus sumpsere homines , ut 
jam se putent numen posse imperiumque divinum 
a communi vita depellere. — Quo errore decepti, 
transferunt in naturam humanam ereptum Deo 
principatum: a natura petendum omnis veri prin- 
cipium et normam prsedicant : ab ea manare , ad 
eamque esse cuncta religionis oflicia referenda. 
Quocirca nihil esse divinitus traditum: non disci- 
plinae morum christianae, non Ecclesiae parendum : 
nullam huic esse legum ferendarum potestatem , 
nulla jura: imo nec ullum Ecclesiae dari in rei- 
publicae institutis locum oportere. Expetunt vero 
atque omni ope contendunt capessere res publicas, 
et ad g-ubernacula sedere civitatum , quo sibi fa- 
cilius liceat ad has doctrinas dirigere leg"es mo- 
resque fing*ere populorum. Ita passim catholicum 
nomen vel aperte petitur, vel occulte oppug^natur : 
magnaque cuilibet errorum perversitati permissa 
licentia, multis ssepe vinculis publica veritatis chri- 
stianae professio constringitur. 

His ig*itur tam iniquis rebus , primum omnium 
respicere se quisque debet, vehementerque curare, 
ut alte comprehensam animo fidem intenta cu- 
stodia tueatur , cavendo pericula , nominatimque 
contra varias sophismatum fallacias semper arma- 
tus. Ad cujus incolumitatem virtutis illud etiam 
perutile, et magnopere consentaneum temporibus 
judicamus , studium dilig^ens , ut est facultas et 



— 293 — 

captus singulorum, in christiana doctrina ponere, 
earumque rerum, quse religionem continent, quas- 
que assequi ratione licet, majore qua potest notitia 
mentem imbuere. Cumque fidem non modo vigere 
in animis incorruptam , sed assiduis etiam incre- 
mentis oporteat augescere , iteranda perssepe ad 
Deum est supplex atque humilis Apostolorum fla- 
gitatio, adauge nobis fidem *. 

Verum in hoc eodem genere , quod fidem chri- 
stianam attingit, alia sunt officia, quse observari 
accurate religioseque si salutis semper interfuit , 
hac tempestate nostra interest maxime. — Nimi- 
rum in hac, quam diximus, tanta actam late fusa 
opinionum insania, profecto patrocinium suscipere 
veritatis, erroresque ex animis evellere, Ecclesise 
munus est, idque omni tempore sancteque servan- 
dum, quia honor Dei , ac salus hominum in ejus 
sunt tutela. At vero, cum necessitas cogit, inco- 
lumitatem fidei tueri non ii solum debent qui 
prsesunt , sed quilibet tenetur fideni suam aliis 
propalare, vel ad instructionem aliorum fidelium 
sive confirmationem, vel ad reprimendum infi- 
delium insultationem 2 . Cedere hosti, vel vocem 
premere , cum tantus undique opprimendse veri- 
tati tollitur clamor , aut inertis hominis est , aut 
de iis, quse profitetur, utrum vera sint, dubitantis. 
Utrumque turpe, atque injuriosum Deo: utrumque 
cum singulorum tum communi saluti repugnans: 
solis fidei inimicis fructuosum , quia valde auget 
remissior proborum opera audaciam improborum. 
— Eoque magis christianorum vituperanda segni- 
ties, quia falsa crimina dilui, opinionesque pravae 
confutari levi negotio , ut plurimum , possunt : 
majore aliquo cum labore semper possunt. Ad ex- 
tremum , nemo unus prohibetur eam adhibere ac 
prse se ferre fortitudinem, quse propria est chri- 
stianorum : qua ipsa non raro animi adversariorum 



1 Luc. xviii, 5. 

2 S. Thom. 2 2, qu. 3, art. 2, ad 2. 



— 294 — 

et consilia franguntur. Sunt prasterea christiani 
ad dimicationem nati : cujus quo major est vis , 
eo certior, Deo opitulante, victoria. Confidite, ego 
vici mundum *. Neque est quod opponat quisquam, 
Ecclesia3 conservatorem ac vindicem Jesum Chri- 
stum nequaquam opera hominum indigere. Non 
enim inopia virium , sed magnitudine bonitatis 
vult ille ut aliquid a nobis conferatur operae ad 
salutis, quam ipse peperit, obtinendos adipiscen- 
dosque fructus. 

Hujusce partes onlcii primae sunt , catholicam 
doctrinam profiteri aperte et constanter, eamque, 
quoad quisque potest, propagare. Nam, quod sae- 
pius est verissimeque dictum , christianse quidem 
sapientiae nihil tam obest, quam non esse cogni- 
tam. Valet enim per se ipsa ad depellendos erro- 
res probe percepta : quam si mens arripuerit sim- 
plex praejudicatisque non adstricta opinionibus , 
assentiendum esse ratio pronuntiat. Nunc vero 
fidei virtus grande munus est gratiae bonitatisque 
divinae : res tamen ipsae, quibus adhibenda fides , 
non alio fere modo quam audiendo noscuntur. 
Quomodo credent ei, quem non audierunt ? Quo- 
modo autem audient sine prmdicantef... Ergo 
fides ex auditu, auditus autem per verbum Chri- 
sti 2 . Quoniam igitur fides est ad salutem neces- 
saria, omnino praedicari verbum Christi consequi- 
tur oportere. Profecto praedicandi, hoc est docendi, 
munus jure divino penes magistros est, quos Spi- 
ritus Sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam 
Bei 3 , maximeque penes Pontificem romanum, Jesu 
Christi vicarium , Ecclesiae universae summa cum 
potestate preepositum , credendorum, agendorum 
magistrum. Nihilominus nemo putet , industriam 
nonnullam eadem in re ponere privatos prohiberi, 
eos nominatim , quibus ing^enii facultatem Deus 
cum studio bene merendi dedit: qui, quoties res 

1 Jo. xvi, 33. 2 Eom. x, 14, 17. 

3 Act. xx, 28. 



— 295 — 

exigat , commode possunt non sane doctoris sibi 
partes assumere, sed ea, quae ipsi acceperint, im- 
pertire ceteris, magistrorum voci resonantes tam- 
quam imago. Quin imo privatorum opera visa est 
Patribus Concilii Vaticani usque adeo opportuna 
ac frugifera , ut prorsus deposcendam judicarint. 
Omnes cliristifideles , maxime vero eos, qui prce- 
sunt, vel docendi munere funguntur, per viscera 
Jesu Christi obtestamur , nec non ejusdem Dei 
et Salvatoris nostri auctoritate jubemus, ut ad 
hos errores a sancta Ecclesia arcendos et eli- 
minandos, atque purissimm fidei lucem panden- 
dam studium et operam conferant i. — Geterum 
serere fidem catholicam auctoritate exempli, pro- 
fessionisque constantia praedicare, quisque se posse 
ac debere meminerit. — In onlciis igitur quae nos 
jungunt Deo atque Ecclesiae, hoc est numerandum 
maxime , ut in veritate christiana propaganda 
propulsandisque erroribus elaboret singulorum 
quoad potest, industria. 

Quibus tamen ofliciis non ita, ut oportet, cumu- 
late et utiliter satisfacturi sunt , si alii seorsum 
ab aliis in certamen descenderint. — Futurum 
sane Jesus Christus significavit , ut quam ipse 
offensionem hominum invidiamque prior exce- 
pit, in eamdem pari modo opus a se institu- 
tum incurreret; ita plane ut ad salutem perve- 
nire, ipsius beneficio partam, multi reapse prohi- 
berentur. Quare voluit non alumnos dumtaxat 
instituere disciplinae suae , sed hos ipsos societate 
conjungere , et in unum corpus, quod est Eccle- 
sia 2 , cujus esset ipse caput , apte coagmentare. 
Permeat itaque vita Christi Jesu per totam com- 
pagem corporis, alit ac sustentat singula membra, 
eaque copulata tenet inter se et ad eumdem com- 
posita finem, quamvis non eadem sit actio singu- 
lorum 3 . His de caussis non modo perfecta societas 

1 Const. Dei Filius, sub fin. 

3 Coloss. i, 24. 

3 Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia 



— 296 — 

Ecclesia est, et alia qualibet societate longe prse- 
stantior , sed hoc ei est inditum ab Auctore suo, 
ut debeat pro salute generis humani contendere ut 
castrorum acies ordinata *. — Ista rei christianse 
compositio conformatioque mutari nullo modo po- 
test: nec magis vivere arbitratu suo cuiquam li- 
cet, aut eam, quae sibi libeat, decertandi rationem 
coDsectari: propterea quod dissipat, non colligit, 
qui cum Ecclesia et Jesu Christo non colligit, ve- 
rissimeque contra Deum contendunt , quicumque 
non cum ipso Ecclesiaque contendunt 2 . 

Ad hanc vero conjunctionem animorum simili- 
tudinemque agendi, inimicis catholici nominis non 
sine caussa formidolosam , primum omnium con- 
cordia est necessaria sententiarum : ad quam ipsam 
videmus Paullum Apostolum Corinthios cohortan- 
tem vehementi studio et singulari gravitate vnrbo- 
rum : Obsecro autem vos, fratres, per nomen Do- 
mini nostri Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, 
et non sint in vobis schismata: sitis autem per- 
fecti in eodem sensu et in eadem sententia 3 . 
— Cujus prsecepti facile sapientia perspicitur. Est 
enim principium agendi mens: ideoque nec con- 
gruere voluntates, nec similes esse actiones queunt, 
si mentes diversa opinentur. Qui solam rationem 
sequuntur ducem , vix in eis aut ne vix quidem 
una esse doctrina potest : est enim ars rerum co- 
gnoscendarum perdifficilis : mens vero et infirma 
est natura, et varietate distrahitur opinionum, et 
impulsione rerum oblata extrinsecus non raro fal- 
litur ; accedunt cupiditates, quse veri videndi ni- 
mium ssepe tollunt aut certe minuunt facultatem. 
Hac de caussa in moderandis civitatibus saepe 



autem membra non eumdem actum habent : ita multi unum 
corpus sumus in Christo , singuli autem alter alterius mem- 
bra. Eom. xn, 4, 5. 

1 Cantic. vi, 9. 

2 Qui non est mecum, contra me est ; et qui non colligit 
macum, dispergit. Luc. xi, 23. 

3 I Corinth. i, 10. 



— 297 — 

datur opera, ut conjuncti teneantur vi , quorum 
animi discordant. — Longe aliter christiani; quid 
credere oporteat, ab Ecclesia accipiunt, cujus au- 
ctoritate ductuque se certo sciunt verum attingere. 
Propterea sicut una est Ecclesia, quia unus Jesus 
Christus , ita cunctorum toto orbe christianorum 
una est atque esse debet doctrina. Unus Dominus, 
una fides *. Habentes autem eumdem spiritum 
fidei 2 , salutare principium obtinent , unde eadem 
in omnibus voluntas eademque in agendo ratio 
sponte gignuntur. 

Sed , quod Paullus Apostolus jubet , unanimi- 
tatem oportet esse perfectam. — Cum christiana 
fides non humanae , sed divinse rationis auctori- 
tate nitatur, quse enim a Deo accepimus, vera 
esse credimus non propter intrinsecam rerum 
veritatem naturali rationis lumine perspectam, 
sed propter auctoritatem ipsius Dei revelantis , 
qui nec falli nec fallere potest 3 , consequens est 
ut , quascumque res constet esse a Deo traditas , 
omnino excipere singulas pari similique assensu 
necesse sit : quarum rerum abnuere fidem uni huc 
ferme recidit, repudiare universas. Evertunt enim 
ipsum fundamentum fidei , qui aut elocutum ho- 
minibus Deum negent, aut de infinita ejus veri- 
tate sapientiave dubitent. — Statuere vero quse 
sint doctrinae divinitus traditae, Ecclesise docentis 
est, cui custodiam interpretationemque Deus elo- 
quiorum suorum commisit. Summus autem est 
magister in Ecclesia Pontifex romanus. Concordia 
igitur animorum sicut perfectum in una fide con- 
sensum requirit, ita voluntates postulat Ecclesise 
romanoque Pontifici perfecte subjectas atque ob- 
temperantes, ut Deo. — Perfecta autem esse obe- 
dientia debet, quia ab ipsa fide praecipitur, et ha- 
bet hoc commune cum fide, ut dividua esse non 
possit : imo vero si absoluta non fuerit et nume- 



1 Ephes. iv, 5. 2 II Corinth. iv, 13. 

3 Conc. Vat. Const. Dei Filius, cap. 3. 



— 298 — 

ros omnes habens, obedientiae quidem simulacrum 
relinquitur, natura tollitur. Cujusmodi perfectioni 
tantum christiana consuetudo tribuit, ut illa tam- 
quam nota internoscendi catholicos et habita sem- 
per sit et habeatur. Mire explicatur hic locus a 
Thoma Aquinate ii» verbis: Formale... objectum 
fidei est veritas prima secundum quod manife- 
statur in Scripturis sacris, et doctrina Ecclesice, 
quce procedit ex veritate prima. Unde quicum- 
que non inhceret, sicut infallibili et divince re- 
gulce, doctrince Ecclesice, quce procedit ex veri- 
tate prima in Scripturis sacris manifestata, 
ilte non habet habitum, fidei : sed ea , quce sunt 
fidei , alio modo tenet quam per ftdem... Mani- 
festum est autem quod ille, qui inhceret doctri- 
nis Ecclesice tamquam infallibili regulce, omni- 
bus assentit, quce Ecclesia docet : alioquin si de 
his qum Ecclesia docet, quce vult, tenet, et quai 
non vult, non tenet , non jam inhceret Ecclesice 
doctrince sicut infallibili regulce , sed propria? 
voluntati i. Una fides debet esse totius Eeclesice, 
secundum illud (I. Corinth. i) : Idipsum dicatis 
omnes, et non sint in vobis schismata: quod ser- 
vari non posset, nisi quaistio fidei exorta deter- 
minetur per eum, qui toti Ecctesia? prceest, ut 
sic ejus sententia a tota Ecclesia frmiter tenea- 
tur. Et ideo ad solam auctoritatem Summi Pon- 
tificis pertinet nova editio Symboli , sicut et 
omnia alia, qum pertinent ad totam Ecclesiam 2 . 
In constituendis obedientise finibus, nemo arbi- 
tretur, sacrorum Pastorum maximeque romani Pon- 
tificis auctoritati parendum in eo dumtaxat esse, 
quod ad dogrnata pertinet , quorum repudiatio 
pertinax disjungi ab hasreseos flagitio non potest. 
Quin etiam neque satis est sincere et firmiter as- 
sentiri doctrinis , quae ab Ecclesia , etsi solemni 
non definitae judicio , ordinario tamen et univer- 
sali magisterio tamquam divinitus revelatae cre- 

1 2 2, qusest. 5, art. 7. 5 Ib. qusest. 1, art. 10. 



— 299 — 

dendae proponuntur : quas fide catholica et divina 
credendas Concilium Vaticanum decrevit. Sed hoc 
est praeterea in officiis christianorum ponendum , 
ut potestate ductuque Episcoporum imprimisque 
Sedis Apostolicae regi se gubernarique patiantur. 
Quod quidem quam sit consentaneum , perfacile 
apparet. Nam quse divinis oraculis continentur , 
ea Deum partim attingunt, partim ipsum homi- 
nem itemque res ad sempiternam hominis salutem 
necessarias. Jamvero de utroque genere, nimirum 
et quid credere oporteat et quid agere, ab Eccle- 
sia jure divino praecipitur , uti diximus , atque in 
Ecclesia a Pontifice maximo. Quamobrem judicare 
posse Pontifex pro auctoritate debet quid eloquia 
divina contineant, quse cum eis doctrinse concor- 
dent , quae discrepent : eademque ratione osten- 
dere quae honesta sint , quae turpia : quid agere , 
quid fugere , salutis adipiscendae caussa , necesse 
sit: aliter enim nec eloquiorum Dei certus interpres, 
nec dux ad vivendum tutus ille esse homini posset. 
Altius prseterea intrandum in Ecclesise naturam : 
quippe quae non est christianorum, ut fors tulit , 
nexa communio, sed excelienti temperatione divini- 
tus constituta societas, quae illuc recta proximeque 
spectat, ut pacem animis ac sanctitatem afferat: 
cumque res ad id necessarias divino munere sola 
possideat, certas habet leges, certa officia , atque 
in populis christianis moderandis rationem viam- 
aue sequitur naturse suae consentaneam. — Sed 
istiusmodi regiminis difficilis est et cum frequenti 
offensione cursus. Gentes enim Ecclesia regit per 
cunctos terrarum tractus disseminatas , genere 
differentes moribusque, quas, cum in sua quseque 
republica suis legibus vivant , civili simul ac sa- 
crae potestati officium est subesse. Quae officia in 
eisdem personis conjuncta reperiuntur , non vero 
pugnantia, uti diximus, neque confusa, quia alte- 
rum genus ad prosperitatem pertinet civitatis, al- 
terum ad commune Ecclesiae bonum, utrumque 
pariendse hominum perfectioni natum. 



— 300 — 

Qua posita jurium et officiorum terminatione , 
omnino liquet esse liberos ad res suas gerendas 
rectores civitatum: idque non modo non invita , 
sed plane adjuvante Ecclesia: quse quoniam ma- 
xime prsecipit ut colatur pietas , quse est justitia 
adversus Deum, hoc ipso ad justitiam vocat erga 
principes. Verum longe nobiliore instituto potestas 
sacra eo spectat, ut regat hominum animos tuendo 
regnum Dei et justitiam ejus 1 , atque in hoc tota 
versatur. Dubitari vero salva fide non potest , 
istiusmodi regimen animorum Ecclesise esse assi- 
g-natum uni , nihil ut in eo sit politicse potestati 
loci : non enim Csesari, sed Petro claves regni ese- 
lorum Jesus Christus commendavit. — Cum hac 
de rebus politicis deque religiosis doctrina qusedam 
alia conjunguntur non exigui momenti, de quibus 
silere hoc loco nolumus. 

Ab omni politico genere imperii distat christiana 
respublica plurimum. Quod si similitudinem habet 
conformationemque regni , profecto originem , 
caussam, naturam mortalibus regnis habet longe 
disparem. — Jus est igitur, vivere Ecclesiam tue- 
rique se consentaneis naturse suse institutis ac 
legibus. Eademque cum non modo societas perfe- 
cta sit, sed etiam humana quavis societate supe- 
rior, sectari partium studia et mutabilibus rerum 
civilium flexibus servire jure officioque suo valde 
recusat. Similique ratione custos juris sui, obser- 
vantissima alieni, non ad se putat Ecclesia perti- 
nere, quse maxime forma civitatis placeat, quibus 
institutis res christianarum gentium civilis gera- 
tur : ex variisque reipublicae generibus nullum non 
probat , dum religio morumque disciplina salva 
sit. — Ad hoc exemplum cogitationes actionesque 
dirigi singulorum christianorum oportet. Non du- 
bium est, quin quaedam sit in genere politico ho- 
nesta contentio , cum scilicet incolumi veritate 
justitiaque certatur , ut opiniones re usuque va- 

1 Matth. vi, 33. 



— 301 — 

leant, quae ad commune bonum prse ceteris con- 
ducibiles videantur. Sed Ecclesiam trahere ad 
partes, aut omnino adjutricem velle ad eos , qui- 
buscum contenditur , superandos , hominum est 
religione intemperanter abutentium. Ex adverso 
sancta atque inviolata apud omnes debet esse re- 
ligio: imo in ipsa disciplina civitatum, quse a le- 
gibus morum officiisque religionis separari non 
potest , hoc est potissimum perpetuoque spectan- 
dum, quid maxime expediat christiano nomini: 
quod ipsum sicubi in periculo esse adversariorum 
opera videatur , cessandum ab omni dissidio , et 
concordibus animis et consiliis propug-natio ac 
defensio suscipienda religionis, quod est commune 
bonum maximum , quo sunt omnia referenda. — 
Idque opus esse ducimus aliquanto exponere accu- 
ratius. 

Profecto et Ecclesia et civitas suum habet u- 
traque principatum: proptereaque in gerendis 
rebus suis neutra paret alteri, utique intra termi- 
nos a proxima cujusque caussa constitutos. Ex 
quo tamen nulla ratione disjunctas esse sequitur, 
multoque minus pug-nantes. — Sane non tantum 
nobis ut essemus natura dedit, sed ut morati es~ 
semus. Quare a tranquillitate ordinis publici, quam 
proxime habet civilis coujunctio propositam, hoc 
petit homo , ut bene sibi esse liceat , ac multo 
magis ut satis praesidii ad perficiendos mores sup- 
peditet ; quse perfectio nusquam nisi in cognitione 
consistit atque exercitatione virtutis. Simul vero 
vult, id quod debet, adjumenta in Ecclesia repe- 
rire , quorum ope pietatis perfectae perfecto fun- 
g^atur munere: quod in cog^nitione usuque positum 
est verse religionis , qua3 princeps est virtutum , 
propterea quod , revocando ad Deum , explet et 
cumulat universas. — In institutis igitur legibus- 
que sanciendis spectanda hominis indoles est mo- 
ralis eadem ac religiosa , ejusdemque curanda 
perfectio, sed recte atque ordine : nec imperandum 
vetandumve quidquam nisi ratione habita quid civili 



— 302 — 

hominum societati sit, quid relig-iosse propositum. 
Hac ipsa de caussa non potest Eeclesiae non in- 
teresse quales in civitatibus valeant leges , non 
quatenus ad rempublicam pertinent, sed quia fines 
debitos aliquando prsetergressse in jus Ecclesise 
invadunt. Quin imo resistere , si quando ofiiciat 
religioni disciplina reipublicae, studioseque conari, 
ut in leges et instituta populorum virtus pervadat 
Evangelii, munus est Ecclesiae assig"natum a Deo. 
Quoniamque fortuna reipublicae potissimum ex 
eorum pendet ing^enio qui populo prsesunt, idcirco 
Ecclesia patrocinium iis hominibus gratiamve 
praebere non potest, a quibus oppugnari sese in- 
telligat , qui jura ipsius vereri aperte recusent , 
qui rem sacram remque civilem natura consocia- 
tas divellere contendant. Contra fautrix, uti debet, 
eorum est qui, cum de civili deque christiana re- 
publica quod sentire rectum est , ipsi sentiant , 
ambas in communi bono concordes elaborare vo- 
lunt. — His prseceptis norma continetur , quam 
in publica actione vitae catholicum quemque ne- 
cesse est sequi. Nimirum, ubicumque in neg^otiis 
publicis versari per Ecclesiam licet , favendum 
viris est spectatse probitatis , eisdemque de chri- 
stiano nomine merituris : neque caussa esse ulla 
potest cur male erg"a religionem animatos liceat 
anteponere. 

Ex quo apparet quam sit mag^num officium 
tueri consensum animorum , prsesertim cum per 
hoc tempus tanta consiliorum calliditate christia- 
num oppug"netur nomen. Quotquot dilig*enter stu- 
duerint Ecclesiae adhaBrescere , qua3 est columna 
et flrmamentum veritatis *, facile cavebunt ma- 
gistros mendaces... libertatem illis promittentes, 
cum ipsi servi sint corruptionis 2 : quin imo 
ipsius Ecclesiae virtutis participes futuri, insidias 
sapientia vincent, vim fortitudine. — Non est hu- 
jus loci exquirere, numquid, et quantum ad novas 

1 I Timoth. iii, 15. * II Petr. n, 1, 19. 



— 303 — 

res coDtulerit opera segnior atque intestina discor- 
dia catholicorum : sed certe erant homines nequam 
minus habituri audaciae, nec tantas edituri ruinas, 
si robustior in plurimorum animis vig-uisset fides, 
quse per caritatem operatur i, neque tam late 
morum christianorum tradita nobis divinitus di- 
sciplina concidisset. Utinam prseteritae res hoc pa- 
riant, recordando, commodi, rectius sapere in po- 
sterum! 

Verum ad neg*otia publica accessuris duo sunt 
mag"nopere vitia fugienda , quorum alterum pru- 
dentise nomen usurpat, alterum in temeritate ver- 
satur. — Quidam enim potenti pollentique impro- 
bitati aperte resistere negant oportere , ne forte 
hostiles animos certamen exasperet. Isti quidem 
pro Ecclesia stent, an contra, incertum: quando- 
quidem profiteri se doctrinam catholicam affirmant, 
sed tamen vellent, certas ab ea discrepantes opi- 
niones impune propagari posse Ecclesia sineret. 
Ferunt dolenter interitum fidei demutationemque 
morum : nihil tamen de remedio laborant , vel 
etiam nimia indulg^entia aut perniciosa quadam 
simulatione non raro malum augent. Iidem de sua 
in Apostolicam Sedem voluntate nemini volunt 
esse dubium ; sed habent semper aliquid , quod 
pontifici succenseant. Istiusmodi hominum pruden- 
tia ex eo est genere, quod a Paullo Apostolo sa- 
pientia carnis et mors animi appellatur , quia 
nec subest legi divinae, nec potest subesse 2 . Nihil 
autem minus est ad mala minuenda providum. 
Inimicis enim, quod praedicare et in quo gloriari 
multi eorum non dubitant , hoc est omnino pro- 
positum , religionem catholicam , quae vera sola 
est, funditus, si fieri posset, extinguere.Tali autem 
consilio nihil non audent: sentiunt enim, quo ma- 
gis fuerit aliorum tremefacta virtus, eo sibi expe- 
ditiorem fore malarum rerum facultatem. Itaque 

1 Galat. v, 6. 

2 Sapientia carnis inimica est Deo : legi enim Dei non est 
subjecta : nec enim potest. B.om. vin, 6, 7. 



— 304 — 

qui adamant prudentiam carnis , ac nescire se 
simulant , christianum quemque debere bonum 
militem Christi esse : qui debita victoribus praeinia 
consequi mollissima via atque intacti a certamine 
volunt , ii tantum abest ut iter malorum interci- 
piant, ut potius expediant. 

Contra non pauci fallaci studio permoti , aut, 
quod mag-is esset vitio , aliud agentes , aliud si- 
mulantes, non suas sibi partes assumunt. Res in 
Ecclesia geri suo ipsorum judicio atque arbitratu 
vellent usque eo , ut omne quod secus agitur , 
moleste ferant , aut repugnanter accipiant. Hi 
quidem inani contentione laborant , nihilo mi- 
nus , quam alteri, reprehendendi. Hoc enim est 
non sequi potestatem legltimam , sed praever- 
tere, simulque magistratuum munia ad privatos 
rapere , magna cum perturbatione ordinis , quem 
Deus in Ecclesia sua perpetuo servandum con- 
stituit , nec sinit a quoquam impune violari. — 
Illi optime , qui descendere in certamen , quo- 
tiescumque est opus, non recusant, hoc rato per- 
suasoque, interituram vim injustam, sanctitatique 
juris et religionis aliquando cessuram. Qui viden- 
tur sane dignum aliquid antiqua virtute suscipere, 
cum tueri relig-ionem connituntur maxime adver- 
sus factionem audacissimam, christiano nomini 
exag-itando natam, quae Pontificem maximum in 
suam redactum potestatem consectari hostiliter 
non desistit : sed obedientiae studium dilig-enter 
retinent, nihil ag-gredi injussu soliti. Jamvero 
quoniam similis obtemperandi voluntas , robusto 
animo constantiseque conjuncta , christianis uni- 
yersis est necessaria, ut, quoscumque casus tempus 
inyexerit, in nullo sint deficientes *, mag-nopere 
velimus in sing^ulorum animis alte insidere eam , 
quam Paullus 2 prudentiam spiritus nominat. Haec 
enim in moderandis actionibus humanis sequitur 
optimam mediocritatis reg-ulam , illud in homine 

1 Jac. i, 4. 2 R 0mi VIIIj 6 . 



— 305 — 

efficiens, ne aut timide desperet propter ignaviam, 
aut nimis confidat propter temeritatem. — Est 
autem quod differat inter prudentiam politicam , 
quse ad bonum commune, et eam quse ad bonum 
cujusque privatim pertinet. Hfec enim cernitur in 
hominibus privatis , qui consilio rectaeque rationi 
obediunt in gubernatione sui : illa vero in praspo- 
sitis, maximeque in principibus, quorum muneris 
est cum potestate praeesse : ita quidem ut politica 
privatorum prudentia in hoc videatur tota consi- 
stere, legitimae potestatis jussa fideliter exequi *. 
Hsec dispositio atque hic ordo tanto magis valere 
in christiana republica debet , quanto Pontificis 
politica prudentia plura complectitur : ejus enim 
est non solum regere Ecclesiam, sed generatim ci- 
vium christianorum actiones ita ordinare, ut cum 
spe adipiscendse salutis aeternae apte congruant. Ex 
quo apparet , prseter summam sententiarum con- 
cordiam et factorum, necesse esse politicam pote- 
statis ecclesiasticse observare in agendo sapientiam. 
Jamvero christianse rei administratio proxime et 
secundum Pontificem romanum ad Episcopos per- 
tinet : qui scilicet, quamquam pontificalis fastigium 
potestatis non attingunt , sunt tamen in ecclesia- 
stica hierarchia veri principes ; cumque singu- 
las Ecclesias singuli administrent, sunt quasi prin- 

i u Prudentia in ratione est : regere autem et guber- 
nare proprie rationis est; et ideo unusquisque inquantum 
participat de regimine et gubernatione, intantum conve- 
nit sibi habere rationem et prudentiam. Manifestum est 
autem quod subditi, inquantum est subditus, et servi,in- 
quantum est servus, non est regere et gubernare , sed 
magis regi et gubernari. Et ideo prudentia non est vir- 
tus servi, inquantum est servus, nec subditi, inquantum 
est subditus. Sed quia quilibet homo inquantum est ra- 
tionalis , participat aliquid de regimine secundum arbi- 
trium rationis, intantum convenit ei prudentiam habere. 
Unde manifestum est quod prudentia quidem in principe 
est ad modum artis architectonicse, ut dicitur in VI E- 
ihieorum; in subditis autem ad modum artis manu ope- 
rantis. „ S. Thom. 2 2, quses^,. 47, art. 12. 

JEpist. Encycl. Leonis PP. XIII 20 



— 306 — 

cipales artiftces... in cedificio spirituali 1, atque 
habent munerum adjutores, ac ministros consilio- 
rum Clericos. Ad hanc Ecclesise constitutionem , 
quam nemo mortalium mutare potest , actio est 
accommodanda vitse. Propterea quemadmodum 
Episcopis necessaria est cum Apostolica Sede in 
g^erendo episcopatu conjunctio, ita clericos laicos- 
que oportet cum Episcopis suis conjunctissime vi- 
vere, ag-ere. — Ipsorum quidem Antistitum utique 
potest esse ahquid aut minus laudabile in moribus, 
aut in sententiis non probabile: sed nemo privatus 
arrog-et sibi personam judicis, quam Christus Do- 
minus illi imposuit uni, quem ag-nis atque ovibus 
praefecit. Memoria quisque teneat sapientissimam 
Greg-orii Magni sententiam: Admonendi sunt sub- 
diti, ne prcepositorum suorum vitam temere ju- 
dicent, si quid eos fortasse agere repreliensibi- 
liter vident , ne unde mala recle redarguunt , 
inde per elalionis impulsum in profundiora mer- 
gantur. Admonendi sunt, ne cum culpas prmpo- 
sitorum considerant, contra eos audaciores fiant, 
sed sic , si qua valde sunt eorum prava , apud 
semetipsos dijudicent , ut tamen divino timore 
constricti ferre sub eis jugum reverentice non 
recusent... Facta quippe prcepositorum oris gla- 
dio ferienda non sunt , etiam cum recte repre- 
liendenda judicantur 2 . 

Verumtamen parum sunt conata profutura, nisi 
ad virtutum christianarum disciplinam vita institua- 
tur. — Illa est sacrarum Litterarum de Judseorum 
genere sententia: Usque dum non peccarent in 
conspectu Dei sui , erant cum illis bona: Deus 
enim illorum odit iniquitatem... Cum recessis- 
sent a via, quam dederat illis Deus, ut ambula- 
rent in ea, exterminati sunt prceliis a multis^ 
nationibus 3 . Atqui inchoatam formam populi 
christiani gerebat Judseorum natio: atque in ve- 

1 S. Thom. Quodlib. 1, art. 14. 

2 Eeg. Pastor. P. ni, c. 4. 

3 Judith v, 21, 22. 



— 307 — 

teribus eorum casibus ssepe imago inerat verita- 
tis futurse ; nisi quod long-e majoribus beneficiis 
auxit nos atque ornavit divina benig-nitas, ob eam- 
que rem ingrati animi crimen multo efficit chri- 
stianorum graviora delicta. 

Ecclesia quidem nullo tempore nulloque modo 
deseritur a Deo : quare nihil est , quod sibi ab 
hominum scelere metuat: at vero deg-enerantibus 
a christiana virtute nationibus non eadem potest 
esse securitas. Miseros enim facit populos pecca- 
tum *. — Cujus vim veritatemque sententise si 
omnis retro experta est setas, quid est caussse 
quamobrem nostra non experiatur? Imo debitas 
jam instare poenas, permulta declarant, idemque 
status ipse confirmat civitatum; quarum plures 
videlicet intestinis malis attritas, nullam ab omni 
parte tutam videmus. Quod si improborum factio- 
nes institutum iter audacter perrexerint: si eve- 
nerit iis ut , quemadmodum grassantur malis ar- 
tibus et pejore proposito, sic opibus potentiaque 
invalescant, metuendum sane ne totas civitates a 
fundamentis, quse posuit natura , convellant. — 
Neque vero prohiberi tantae formidines sola ho- 
minum ope possunt , prsesertim quia multitudo 
ingens , fide christiana rejecta , justas superbise 
poenas in hoc luit , quod veritatem obcsecata cu- 
piditatibus frustra conquirit , falsa pro veris am- 
plexatur, sibique videtur sapere cum vocat malum 
bonum, et bonum malum, ponens tenebras lucem, 
et lucem tenebras 2 . Ig-itur Deus intersit, ac beni- 
gnitatis suse memor civilem hominum societatem 
respiciat necesse est. Quamobrem, quod vehemen- 
ter alias hortati sumus, sing-ulari studio constan- 
tiaque enitendum , ut clementia divina obsecra- 
tione humili exoretur, virtutesque, quibus efficitur 
vita christiana , revocentur. — Imprimis autem 
excitanda ac tuenda caritas est , quse praecipuum 
vitse christianae firmamentum continet , et sine 

1 Proverb. xiv, 34. 2 Is. v, 20. 



— 308 — 

qua aut nullse omniuo sunt , aut fructu vacuae 
virtutes. Idcirco beatus Paullus Colossenses ad- 
hortatus, ut vitium omne defugerent , variamque 
virtutum laudem consectarentur , illud subjicit : 
Super omnia autem Ua?c caritatem habete, quod 
est vinculum perfectionis i. Vere vinculum est 
perfectionis caritas, quia quos complexa est, cum 
Deo ipso intime conjungit , perficitque ut vitam 
animae hauriant a Deo, cum Deo agant, ad Deum 
referant. Debet vero caritas Dei cum caritate 
proximorum consociari , quia infinitam Dei boni- 
tatem homines participant , ejusque gerunt in se 
expressam imaginem atque formam. Hoc manda- 
tum haijemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat 
et fratrem suum 2 . Si quis dixerit , quoniam 
diligo Deum , et fratrem suum oderit, mendax 
est 3 . Atque hoc de caritate mandatum divinus 
ejus lator novum nominavit , non quod diligere 
homines inter se non aliqua jam lex , aut ipsa 
natura jussisset , sed quia christianum hoc dili- 
gendi plane novum erat atque in omni memoria 
inauditum genus. Qua enim caritate Jesus Chri- 
stus et diligitur a Patre suo et homines ipse dili- 
git , eamdem impetravit alumnis ac sectatoribus 
suis, ut cor unum et anima una esse in ipso pos- 
sent , sicut ipse et Pater unum natura sunt. Hu- 
jus vis praecepti nemo igDorat quam alte in chri- 
stianorum pectus a principio descenderit, et quales 
quantosque concordiae , benevoleDtiae mutuse, pie- 
tatis , patientiae , fortitudinis fructus attulerit, 
Quidni opera detur exemplis majorum imitandis? 
Tempora ipsa non exiguos admovent ad caritatem 
stimulos. Renovantibus impiis adversus Jesum 
Christum odia, instauranda christianis pietas est, 
maguarumque rerum effectrix renovanda caritas. 
Quiescant igitur, si qua sunt, dissidia : sileant certa- 
tiones illse quidem , quas vires dimicantium dissi- 

1 Ooloss. iii, 14. 2 1 j0i IV 21. 

3 Ib. 20. 



— 309 — 

pant, nec ullo modo religioni prosunt: collig-atisque 
fide mentibus, caritate voluntatibus, in Dei atque 
hominum amore, ut aequum est, vita degatur. 

Locus admonet hortari nominatim patresfami- 
lias, ut his prseceptis et domos gubernare studeant, 
et liberos mature instituere. Initia reipublicse fa- 
milia complectitur , magnamque partem alitur 
intra domesticos parietes fortuna civitatum. Id- 
circo qui has divellere ab institutis christianis 
volunt, consilia a stirpe exorsi, corrumpere socie- 
tatem domesticam maturant. A quo eos scelere 
nec cogitatio deterret, id quidem nequaquam fieri 
sine summa parentum injuria posse: natura enim 
parentes habent jus suum instituendi , quos pro- 
crearint, hoc adjuncto officio, ut cum fine , cujus 
gratia sobolem Dei beneficio susceperunt , ipsa 
educatio conveniat et doctrina puerilis. Igitur 
parentibus est necessarium eniti et contendere , 
ut omnem in hoc genere propulsent injuriam , 
omninoque pervincant ut sua in potestate sit edu- 
cere liberos, uti par est, more christiano, maxime- 
que prohibere scholis iis, a quibus periculum est 
ne malum venenum imbibant impietatis. Cum de 
fingenda probe adolescentia agitur , nulla opera 
potest nec labor suscipi tantus , quin etiam sint 
suscipienda majora. In quo sane dig-ni omnium 
admiratione sunt catholici ex variis g-entibus com- 
plures, qui suas erudiendis pueris scholas magno 
sumptu, majore constantia paravere. iEmulari sa- 
lutare exemplum, ubicumque postulare videantur 
tempora, decet; sed positum. sit imprimis, omnino 
in puerorum animis plurimum institutionem do- 
mesticam posse. Si adolescens setas disciplinam 
vitae probam, virtutumque christianarum tamquam 
palaestram domi repererit , magnum prsesidium 
habitura salus est civitatum. 

Attigisse jam videmur , quas maxime res hoc 
tempore sequi , quas fug*ere catholici homines 
debeant. — Reliquum est , idque vestrarum est 
partium, Venerabiles Fratres, curare ut vox Nostra 



— 310 — 

quacumque pervadat, omnesque intelligant quanti 
referat ea, quse his litteris persecuti sumus, reipsa 
efficere. Horum officiorum non potest molesta et 
gravis esse custodia, quia jugum Jesu Christi 
suave est , et onus ejus leve. — Si quid tamen 
difficilius factu videatur, dabitis auctoritate exem- 
ploque operam, ut acrius quisque intendat invi- 
ctumque prsestet a difficultatibus animum. Osten- 
dite, quod saepius ipsi monuimus, in periculo esse 
praestantissima , ac summe expetenda bona : pro 
quorum conservatione omnes esse patibiles labores 
putandos : ipsisque laboribus tantam remuneratio- 
nem fore, quantam christiane acta vita maximam 
parit. Alioqui propugnare pro Christo nolle , op- 
pugnare est ; ipse autem testatur * , negaturum 
se coram Patre suo in cselis, quotquot ipsum coram 
hominibus profiteri in terris recusarint. — Ad Nos 
quod attinet, vosque universos , numquam profe- 
cto, dum vita suppetat, commissuri sumus, ut au- 
ctoritas , consilium , opera Nostra quoquo modo 
in certamine desideretur. Neque est dubium, cum 
gregi, tum pastoribus singularem Dei opem, quoad 
debellatum erit, adfuturam. 

Qua erecti fiducia , cselestium munerum auspi- 
cem , benevolentiseque Nostrse tamquam pignus 
Vobis , Venerabiles Fratres , et Clero populoque 
universo, quibus singuli prseestis, Apostolicam Be- 
nedictionem peramanter in Domino impertimus. 

Datum Romae apud S. Petrum, die x Januarii 
an. mdcccxc, Pontificatus Nostri duodecimo. 

LEO PP. XIII. 



1 Luc. ix, 26. 



EPISTOLA ENCYCLICA 

DE SERVITUTIS ABOLITIONE 



LEO PP. XIII. 

VENERABILIS FRATER 

SALUTEM ET APOSTOLIOAM BENEDICTIONEM 

Catholicae Ecclesise , quae omnes homines ma- 
terna caritate complectitar , nihil fere antiquius 
fuit inde ab initio, ceu nosti, Venerabilis Frater, 
quam ut servitutem , quse misero jugo premebat 
mortalium quamplurimos , sublatam cerneret pe- 
nitusque deletam. Sedula enim custos doctrinae 
Conditoris sui , qui per se ipse et Apostolorum 
voce docuerat homines fraternam necessitudinem 
quae jungit universos, utpote eadem origine cre- 
tos, eodem pretio redemptos, ad eamdem vocatos 
beatitatem seternam, suscepit neglectam servorum 
caussam, ac strenua vindex libertatis extitit, etsi, 
prout res et tempora ferebant, sensim rem gereret 
ac temperate. Scilicet id praestitit prudentia et 
consilio constanter postulans quod intendebat re- 
ligionis , justitiae et humanitatis nomine ; quo fa- 
cto de nationum prosperitate cultuque civili me- 
ruit optime. — Neque setatis decursu hoc Ecclesise 
studium adserendi mancipia in libertatem elan- 



— 312 -- 

guit ; imo quo fructuosius erat in dies, eo flagrabat 
impensius. Quod certissima testantur monumenta 
historiae, qua3 eo nomine plures commendavit po- 
steritati Decessores Nostros ; quos inter praestant 
S. Gregorius Magnus, Hadrianus I, Alexander III, 
Innocentius III, Gregorius IX , Pius II , Leo X , 
Paulus III, Urbanus VIII. Benedictus XIV, Pius VII, 
Gregorius XVI, qui omnes curam et operam con- 
tulere, ut servitutis institutio, ubi vig-ebat, excide- 
ret, et caveretur ne unde exsecta fuerat, ibi ejus 
g^ermina reviviscerent. 

Tantse laudis hereditas a Praedecessoribus tra- 
dita repudiari a Nobis non poterat: qiiare nulla 
praetermissa a Nobis occasio est, improbandi palam 
damnandique tetricam hanc servitutis pestem ; ac 
data opera de ea re in litteris egimus , quas iii 
Nonas Majas anno mdccclxxxviii ad Episcopos 
Brasiliae dedimus , quibus gratulati sumus de iis, 
quae pro mancipiorum libertate in ea regione ge- 
sta fuerant, laudabili exemplo, privatim et publice, 
simulque ostendimus quantopere servitus religioni 
et humanae dignitati adversetur. Equidem cum 
ea scriberemus , vehementer commovebamur eo- 
rum conditione qui dominio subduntur alieno ; 
at multo acerbius affecti sumus narratione aeru- 
mnarum, quibus. conflictantur incolse universi re- 
gionum quarumdam Africse interioris. Miserum 
sane et horrendum memoratu est , quod certis 
nunciis accepimus , fere quadringenta Afrorum 
millia, nullo setatis ac sexus discrimine, quotannis 
abripi per vim e rusticis pagis, unde catenis vin- 
cti ac csesi verberibus longo itinere trahuntur 
ad fora, ubi pecudum instar promercalium exhi- 
bentur ac veneunt. — Quse cum testata essent ab 
iis qui viderunt , et a recentibus exploratoribus 
Africse aequinoctialis confirmata, desiderio incensi 
sumus opitulandi pro viribus miseris illis, levan- 
dique eorum calamitatem. Propterea , nulla in- 
terjecta mora, dilecto Filio nostro Cardinali Ca- 
rolo Martiali Lavigerie, cujus perspecta Nobis est 



— 313 — 

alacritas ac zelus apostolicus, curam demandavi- 
mus obeundi praecipuas Europse civitates, ut mer- 
catus hujus turpissimi ignominiam ostenderet, et 
Principum civiumque animos ad opem ferendam 
aerumnosae genti inclinaret. — Quam ob rem gra- 
tiae Nobis habendge sunt Christo Domino, gentium 
omnium Redemptori amantissimo , qui pro beni- 
gnitate sua passus non est curas Nostras in irri- 
tum cedere , sed voluit esse quasi semen feraci 
creditum humo , quod lsetam segetem pollicetur. 
Namque et Rectores populorum et Catholici ex 
toto terrarum orbe, omnes demum, quibus sancta 
sunt gentium et naturse jura, certarunt inquirere, 
qua potissimum ratione et ope conniti prsestet, ut 
inhumanum illud commercium evellatur radicitus. 
Solemnis Conventus non ita pridem Bruxellis a- 
ctus , quo Legati Principum Europae congressi 
sunt, ac recentior coetus privatorum virorum, qui 
eodem spectantes magno animo Lutetiam conve- 
nere, manifesto portendunt tanta vi et constantia 
Nigritarum caussam defensum iri, quanta est ea 
qua premuntur serumnarum moles. Quare oblatam 
iterum occasionem nolumus omittere , ut meritas 
agamus laudes et gratias Europse Principibus ce- 
terisque bonae voluntatis hominibus, atque a summo 
Deo precamur enixe , ut eorum consiliis et orsis 
tanti operis prosperos dare velit eventus. 

At vero prseter tuendse libertatis curam, gravior 
alia pressius attingit apostolicum ministerium 
Nostrum , quod Nos curare jubet , ut in Africse 
regionibus propagetur Evangelii doctrina , quse 
illarum incolas sedentes in tenebris , a cseca su- 
perstitione offusis, illustret divinaB veritatis luce , 
per quam nobiscum fiant participes hereditatis 
Regni Dei. Id autem eo curamus enixius , quod 
illi, hac luce recepta , etiam humanse servitutis 
ab se jugum excutient. Ubi enim christiani mores 
legesque vigent, ubi religio sic homines instituit, 
ut justitiam servent atque in honore habeant hu- 
manam dignitatem, ubi late spiritus manavit fra- 



— 314 — 

ternae caritatis , quam Christus nos docuit , ibi 
neque servitus, nec feritas, neque barbaria extare 
potest ; sed floret morum suavitas, et civili ornata 
cultu christiana libertas. — Plures jam Apostolici 
viri, quasi Christi milites antesignani, adiere re- 
giones illas , ibique ad fratrum salutem non su- 
dorem modo sed vitam ipsam profuderunt. Sed 
messis quidem multa , operarii autem pauci : 
quare opus est , ut alii quamplures eodem acti 
spiritu Dei, nulla verentes discrimina, incommoda 
et labores, ad eas regiones pergant, ubi probro- 
sum illud commercium exercetur, allaturi illarum 
incolis doctrinam Christi verae libertati conjunctam. 
Verum tanti operis aggressio copias flagitat ejus 
amplitudini pares. Non enim sine ingenti sumptu 
prospici potest Missionariorum institutioni, longis 
itineribus, parandis sedibus, templis excitandis et 
instruendis , aliisque id genus necessariis , quse 
quidem impendia per aliquot annos sustinenda 
erunt, donec in iis locis ubi consederint Evangelii 
praecones, suis se sumptibus tueri possint. Utinam 
Nobis vires suppeterent quibus possemus hoc onus 
suscipere ! At quum votis Nostris obsistant graves, 
in quibus versamur, rerum angustise, te, Venera- 
bilis Frater, aliosque sacrorum Antistites et Catho- 
licos omnes paterna voce compellamus, et Vestrae 
eoruraque caritati commendamus opus tam san- 
ctum et salutare. Omnes enim participes ejus o- 
ptamus fieri, exigua licet collata stipe, ut dispar- 
titum in plures onus levius cuique toleratu sit, 
atque ut in omnes effundatur gratia Christi , de 
cujus regni propugnatione agitur, eaque cunctis 
pacem, veniam peccatorum, et lectissima quaeque 
munera impertiat. 

Propterea constituimus, ut quotannis , qua die 
in quibusque locis Epiphanise Domini celebrantur 
mysteria , in subsidium memorati operis pecunia 
stipis instar corrogetur. Hanc autem solemnem 
diem prae ceteris elegimus, quia, uti probe intelli- 
gis, Venerabilis Frater, ea die Filius Dei primitus 



— 315 — 

sese gentibus revelavit, dum Magis videndum se 
prsebuit, qui ideo a S. Leone Magno decessore No- 
stro scite dicti sunt vocationis nostrce fideique 
primitix. Itaque bona spe nitimur fore, ut Christus 
Dominus permotus caritate et precibus filiorum , 
qui veritatis lucem acceperunt, revelatione divini- 
tatis suse etiam miserrimam illam humani g-eneris 
partem illustret, eamque a superstitionis coeno et 
serumnosa conditione , in qua tamdiu abjecta et 
neglecta jacet, eripiat. 

Placet autem Nobis , ut pecunia , prsbdicta die, 
collecta in ecclesiis et sacellis subjectis jurisdi- 
ctioni tuse, Romam mittatur ad Sacrum Consilium 
Christiano nomini propag-ando. Hujus porro mu- 
nus erit partiendi eam pecuniam inter Missiones, 
quse ad delendam potissimum servitutem in A- 
fricse regionibus extant aut instituentur : cujus 
partiticnis hic modus erit , ut pecunia profecta 
ex nationibus, quse suas habent catholicas missio- 
nes ad vindicandos in libertatem servos , ut me- 
moravimus, istis missionibus sustentandis juvan- 
disque addicatur. Reliquam vero stipem idem Sa- 
crum Consilium, cui earumdem missionum neces- 
sitates compertse sunt, inter eg-entiores prudenti 
judicio partietur. 

Equidem non ambigimus, quin vota Nostra pro 
infelicibus Afris concepta, benig-ne excipiat dives 
in misericordia Deus , ac tu, Venerabilis Frater , 
ultro collaturus sis studium operamque tuam, ut 
ea expleantur cumulate. — Confidimus insuper , 
per hoc temporarium ac peculiare subsidium , 
quod fideles conferent ad inhumani commercii la- 
bem abolendam, et sustentandos Evang"elii nuncios 
in locis ubi illud vig-et, nihil imminutum iri de 
liberalitate qua Catholicas missiones adjuvare so- 
lent collata stipe in Institutum, quod Lugduni con- 
ditum a propagatione Fidei nomen accepit. Sa- 
lutare hoc opus , quod fidelium studiis pridem 
commendavimus , hac nunc opportunitate oblata 
novo ornamus laudis testimonio, optantes ut late 



— 316 — 

porrigat beneficentiam suam et lseta floreat pro- 
speritate. Interim tibi , Venerabilis Frater , Clero 
et fidelibus pastorali vigilantise tuse commissis , 
Apostolicam Benedictionem peramanter imperti- 
mus. 

Datum Romse apud S. Petrum, die xx Novem- 
bris anno mdcccxc , Pontificatus Nostri decimo 
tertio . 

LEO PP. XIII. 



LITTEM ENCYCLICiE 

DE CONDITIONE OPIFICUM 



LEO PP. XIII. 

VENERABILES FRATRES 

SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM 

Rerum novarum semel excitata cupidine , quae 
diu quidem commovet civitates, illud erat consecu- 
turum ut commutationum studia a rationibus poli- 
ticis in oeconomicarum cognatum genus aliquando 
denuerent. — Revera nova industriae incrementa 
novisque euntes itineribus artes: mutatse domino- 
rum et mercenariorum rationes mutuse : divitia- 
rum in exiguo numero affluentia , in multitudine 
inopia: opificum cum de se confidentia major, tum 
inter se necessitudo conjunctior, prseterea versi 
in deteriora mores, effecere, ut certamen erumpe- 
ret. In quo quanta rerum momenta vertantur, ex 
hoc apparet, quod animos habet acri expectatione 
suspensos : idemque ingenia exercet doctorum, 
concilia prudentum, conciones populi, legumlato- 
rum judicium, consilia principum, ut jam caussa 
nulla reperiatur tanta, quse teneat hominum stu- 
dia vehementius. — Itaque , proposita Nobis Ec- 
clesiae caussa et salute communi, quod alias con- 
suevimus , Venerabiles Fratres, datis ad vos Lit- 
teris de imperio politico, de libertate humana, de 
civitatum constitutione christiana , aliisque non 
dissimili genere, quae ad refutandas opinionum 



— 318 — 

fallacias opportuna videbantur, idem nunc facien- 
dum de conditione opificum iisdem de caussis 
duximus. — Genus hoc arg-umenti non semel jam 
per occasionem attigimus : in his tamen litteris 
totam data opera tractare quaestionem apostolici 
muneris conscientia monet, ut principia emineant, 
quorum ope, uti veritas atque sequitas postulant, 
dimicatio dirimatur. Caussa est ad expediendum 
difflcilis, nec vacua periculo. Arduum siquidem 
metiri jura et officia , quibus locupletes et prole- 
tarios, eos qui rem, et eos qui operam conferant, 
inter se oportet contineri. Periculosa vero conten- 
tio, quippe quas ab hominibus turbulentis et cal- 
lidis ad pervertendum judicium veri concitandam- 
que seditiose multitudinem passim detorquetur. 
Utcumque sit, plane videmus, quod consentiunt 
universi, infimae sortis hominibus celeriter esse 
atque opportune consulendum, cum pars maxima 
in misera calamitosaque fortuna indigne versen- 
tur. Nam veteribus artificum collegiis superiore 
sseculo deletis, nulloque in eorum locum suffecto 
praesidio , cum ipsa instituta legesque publicse a- 
vitam religionem exuissent, sensim factum est ut 
opifices inhumanitati dominorum effrenataeque com- 
petitorum cupiditati solitarios atque indefensos 
tempus tradiderit. — Malum auxit usura vorax, 
quse non semel Ecclesise judicio damnata , tamen 
ab hominibus avidis et qusestuosis per aliam spe- 
ciem exercetur eadem: huc accedunt et conductio 
operum et rerum omnium commercia fere in pau- 
corum redacta potestatem, ita ut opulenti ac prae- 
divites perpauci prope servile jugnm infinitae pro- 
letariorum multitudini imposuerint. 

Ad hujus sanationem mali Socialistce quidem, 
sollicitata eg-entium in locupletes invidia, evertere 
privatas bonorum possessiones contendunt opor- 
tere, earumque loco communia universis singnlo- 
rum bona facere, procurantibus viris qui aut mu- 
nicipio praesint, aut totam rempublicam g*erant. 
Ejusmodi tralatione bonorum a privatis ad com- 



— 319 — 

mune, mederi se posse prsesenti malo arbitrantur, 
res et commoda inter cives sequabiliter partiendo. 
Sed est adeo eorum ratio ad contentionem diri- 
mendam inepta, ut ipsum opificum g-enus afficiat 
incommodo: eademque prseterea est valde injusta, 
quia vim possessoribus legitimis affert, pervertit 
officia reipublicae, penitusque miscet civitates. 

Sane, quod facile est pervidere, ipsius operae, 
quam suscipiunt qui in arte aliqua quasstuosa ver- 
santur, heec per se caussa est, atque hic finis quo 
proxime spectat artifex , rem sibi quserere priva- 
toque jure possidere uti suam ac propriam. Is 
enim si vires , si industriam suam alteri commo- 
dat, hanc ob caussam commodat ut res adipisca- 
tur ad victum cultumque necessarias: ideoque ex 
opera data jus verum perfectumque sibi quaerit 
non modo exig-endse mercedis , sed et collocandse 
uti velit. Ergo si tenuitate sumptuum quicquam 
ipse comparsit, fructumque parsimonise suse, quo 
tutior esse custodia possit, in prsedio collocavit, 
profecto prsedium istiusmodi nihil est aliud quam 
merces ipsa aliam induta speciem ; proptereaque 
coemptus sic opifici fundus tam est in ejus pote- 
state futurus, quam parta labore merces. Sed in 
hoc plane, ut facile intelligitur, rerum dominium 
vel moventium vel solidarum consistit. In eo igi- 
tur quod bona privatorum transferre Socialistce 
ad commune nituntur , omnium mercenariorum 
faciunt conditionem deteriorem, quippe quos, col- 
locandse mercedis libertate sublata , hoc ipso au- 
gendse rei familiaris utilitatumque sibi comparan- 
darum spe et facultate despoliant. 

Verum , quod majus est , remedium proponunt 
cum justitia aperte pug-nans, quia possidere res 
privatim ut suas, jus est homini a natura datum, 
— Revera hac etiam in re maxime inter hominem 
et genus interest animantium ceterorum. Non e- 
nim se ipsae reg-unt belluae, sed reguntur g-uber- 
nanturque duplici natura^ instinctu : qui tum cu- 
stodiunt experrectam in eis facultatem agendi, 



— 320 — 

viresque opportune evolvunt, tum etiam singulos 
earum motus exsuscitant iidem et determinant. 
Altero instinctu ad se vitamque tuendam , altero 
ad conservationem generis ducuntur sui. Utrum- 
que vero commode assequuntur earum rerum usu 
quse adsunt, quseque praesentes sunt : nec sane 
progredi longius possent, quia solo sensu moven- 
tur rebusque singularibus sensu perceptis. — Longe 
alia hominis natura. Inest in eo tota simul ac 
perfecta vis naturse animantis , ideoque tributum 
ex hac parte homini est , certe non minus quam 
generi animantium omni, ut rerum corporearum 
fruatur bonis. Sed natura animans quantumvis 
cumulate possessa, tantum abest ut naturam cir- 
cumscribat humanam , ut multo sit humana na- 
tura" inferior, et ad parendum huic obediendum- 
que nata. Quod eminet atque excellit in nobis, 
quod homini tribuit ut homo sit, et a belluis dif- 
ferat genere toto, mens seu ratio est. Et ob hanc 
caussam quod solum hoc animal est rationis par- 
ticeps , bona homini tribuere necesse est non u- 
tenda solum, quod est omnium animantium com- 
mune, sed stabili perpetuoque jure possidenda, 
neque ea dumtaxat quae usu consumuntur, sed 
etiam quse, nobis utentibus, permanent. 

Quod magis etiam apparet, si hominum in se 
natura altius spectetur. — Homo enim cum innu- 
merabilia ratione comprehendat, rebusque prsesen- 
tibus adjungat atque annectat futuras, cumque 
actionum suarum sit ipse dominus, propterea sub 
lege eeterna, sub potestate omnia providentissime 
gubernantis Dei , se ipse gubernat providentia 
consilii sui: quamobrem in ejus est potestate res 
eligere quas ad consulendum sibi non modo in 
praesens, sed etiam in reliquum tempus, maxime 
judicet idoneas. Ex quo consequitur, ut in ho- 
mine esse non modo terrenorum fructuum, sed 
ipsius terrae dominatum oporteat, quia e terrse 
fetu sibi res suppeditari videt ad futurum tempus 
necessarias. Habent cujusque hominis necessitates 



— 321 — 

velut perpetuos reditus, ita ut hodie expletse, in 
crastinum nova imperent. Igitur rem quamdam 
debet homini natura dedisse stabilem perpetuoque 
mansuram, unde perennitas subsidii expectari pos- 
set. Atqui istiusmodi perennitatem nulla res prae- 
stare, nisi cum ubertatibus suis terra potest. 

Neque est, cur providentia introducatur reipu- 
blicse: est enim homo, quam respublica, senior : 
quocirca jus ille suum ad vitam corpusque tuen- 
dum habere natura ante debuit quam civitas ulla 
coisset. — Qaod vero terram Deus universo g*e- 
neri hominum utendam, fruendam dederit, id qui- 
dem non potest ullo pacto privatis possessionibus 
obesse. Deus enim generi hominum donavisse ter- 
ram in commune dicitur, non quod ejus promi- 
scuum apud omnes dominatum voluerit, sed quia 
partem nullam cuique assignavit possidendam, 
industrise hominum institutisque populorum per- 
missa privatarum possessionum descriptione. — 
Ceterum utcumque inter privatos distributa, in- 
servire communi omnium utilitati terra non ces- 
sat, quoniam nemo est mortalium, quin alatur 
eo, quod agri efferunt. Qui re carent, supplent 
opera: ita ut vere affirmari possit, universam com- 
parandi victus cultusque rationem in labore con- 
sistere, quem quis vel in fundo insumat suo, vel 
in arte aliqua operosa, cujus merces tandem non 
aliunde, quam a multiplici terrse fetu ducitur, 
cum eoque permutatur. 

Qua ex re rursus efficitur, privatas possessiones 
plane esse secundum naturam. Res enim eas, quae 
ad conservandam vitam maximeque ad perficien- 
dam requiruntur, terra quidem cum magna lar- 
gitate fundit, sed fundere ex se sine hominum 
cultu et curatione non posset. Jamvero cum in 
parandis naturae bonis industriam mentis viresque 
corporis homo insumat, hoc ipso applicat ad sese 
eam naturse corporese partem, quam ipse perco- 
luit, in qua velut formam quamdam personae suse 

Epist. Encycl. Leonis PP. XIII 21 



— 322 — 

impressam reliquit; ut omnino rectuin esse opor- 
teat, eam partem ab eo possideri uti suam, nec 
ullo modo jus ipsius violare cuiquam licere. 

Horum tam perspicua vis est argumentorum, 
ut mirabile videatur, dissentire quosdam exoleta- 
rum opinionum restitutores: qui usum quidem soli, 
variosque praediorum fructus homini privato con- 
cedunt : at possideri ab eo ut domino vel solum, 
in quo aedificavit, vel prsedium quod excoluit, 
plane jus esse negant. Quod cum negant, frauda- 
tum iri partis suo labore rebus hominem, non vi~ 
dent. Ager quippe cultoris manu atque arte sub- 
actus habitum longe mutat : e silvestri frugifer, 
ex infecundo ferax efficitur. Quibus autem rebus 
est melior factus , illae sic solo inhserent miscen- 
turque penitus, ut maximam partem nullo pacto 
sint separabiles a solo. Atqui id quemquam potiri 
illoque perfrui , in quo alius desudavit , utrumne 
justitia patiatur ? Quo modo effectse res caussam 
sequuntur a qua effectse sunt, sic operae fructum 
ad eos ipsos qui operam dederint, rectum est per- 
tinere. Merito igitur universitas generis humani, 
dissentientibus paucorum opinionibus nihil adrao- 
dum mota, studioseque naturam intuens, in ipsius 
lege naturae fundamentum reperit partitionis bo- 
norum, possessionesque privatas, ut quaB cum ho- 
minum natura pacatoque et tranquillo convictu 
maxime congruant, omnium sseculorum usu con- 
secravit. — Leges autem civiles, qua3, cum justse 
sunt, virtutem suam ab ipsa naturali lege ducunt, 
id jus , de quo loquimur, confirmant ac vi etiam 
adhibenda tuentur. — Idem divinarum legum san- 
xit auctoritas, quae vel appetere alienum gravis- 
sime vetant : Non concupisces uocorem proocimi 
tui: non domum, non agrum, non ancillam, 
non bovem, non asinum, et universa quce illius 
sunt i. 

Jura vero istiusmodi, quae in hominibus insunt 

1 Deut. v, 21. 



— 323 — 

singnlis, multo validiora intelliguntur esse si cum 
officiis hominum in convictu domestico apta et 
connexa spectentur. — In delig*endo g-enere vitse 
non est dubium, quin in potestate sit arbitrioque 
singulorum alterutrum malle , aut Jesu Christi 
sectari de virginitate consiliuin, aut maritali se 
vinclo obligare. Jus conjugii naturale ac primi- 
genum homini adimere , caussamve nuptiarum 
prsecipuam , Dei auctoritate initio constitutam, 
quoquo modo circumscribere lex hominum nulla 
potest. Crescite et multiplicamini i. En igitur 
familia, seu societas domestica, perparva illa qui- 
dem, sed vera societas, eademque omni civitate 
antiquior; cui propterea sua qusedam jura officia- 
que esse necesse est, quse minime pendeant a re- 
publica. Quod igitur demonstravimus, jus dominii 
personis singularibus natur& tributum, id transferri 
in hominem, qua caput est familiae, oportet: immo 
tanto jus est illud validius, quanto persona hu- 
mana in convictu domestico plura complectitur. 
Sanctissima naturse lex est , ut victu omnique 
cultu paterfamilias tueatur, quos ipse procrearit: 
idemque illuc a natura ipsa deducitur, ut velit 
liberis suis, quippe qui paternam referunt et quo- 
dam modo producunt personam, anquirere et pa- 
rare, unde se honeste possint in ancipiti vitae 
cursu a misera fortuna defendere. Id vero efficere 
non alia ratione potest, nisi fructuosarum posses- 
sione rerum, quas ad liberos hereditate transmit- 
tat. — Quemadmodum civitas, eodem modo fa- 
milia, ut memoravimus, veri nominis societas est, 
quse potestate propria , hoc est paterna , regitur. 
Quamobrem, servatis utique finibus quos proxima 
ejus caussa prsescripserit, in delig-endis adhiben- 
disque rebus incolumitati ac justse libertati suse 
necessariis, familia quidem paria saltem cum so- 
cietate civili jura obtinet. Paria saltem diximus, 
quia cum convictus domesticus et cogitatione sit 

1 Gen. i, 28. 



— 324 — 

et re prior, quam civilis conjunctio , priora quo- 
que esse magisque naturalia jura ejus officiaque 
consequitur. Quod si cives , si familise, convictus 
humani societatisque participes factse, pro adju- 
mento offensionem, pro tutela deminutionem juris 
sui in republica reperirent , fastidienda citius, 
quam optanda societas esset. 

Velle igitur ut pervadat civile imperium arbi- 
tratu suo usque ad intima domorum, magnus ac 
perniciosus est error. — Certe si qua forte fami- 
lia in summa rerum difficultate consiliique inopia 
versetur, ut inde se ipsa expedire nullo pacto 
possit, rectum est subveniri publice rebus extre- 
mis : sunt enim familise singulae pars qusedam ci- 
vitatis. Ac pari modo sicubi intra domesticos pa- 
rietes gravis extiterit perturbatio jurium mutuo- 
rum, suum cuique jus potestas publica vindicato: 
neque enim hoc est ad se rapere jura civium, sed 
munire atque firmare justa debitaque tutela. Hic 
tamen consistant necesse est, qui prsesint rebus 
publicis : hos excedere fines natura non patitur. 
Patria potestas est ejusmodi, ut nec exting-ui, ne- 
que absorberi a republica possit, quia idem et 
commune habet cum ipsa hominum vita princi- 
pium. Filii sunt aliquid patris, et velut paternae 
amplificatio quaedam personae: proprieque loqui si 
volumus, non ipsi per se, sed per commutiitatem 
domesticam, in qua g^euerati sunt, civilem ineunt 
ac participant societatem. Atque hac ipsa de 
caussa, quod filii sunt naturaliter aliquid pa- 
tris... antequam usum liberi arbitrii habeant, 
continentur sub parentum cura *. Quod igitur 
Socialistce, posthabita providentia parentum, in- 
troducunt providentiam reipublicae , faciunt con- 
tra justitiam naturalem, ac domorum compagi- 
nem dissolvunt. 

Ac praeter injustitiam, nimis etiam apparet qua- 
lis esset omnium ordinum commutatio perturba- 

1 S. Thom. 2 2, qusest. 10, art. 12. 



— 325 — 

tioque, quam dura et odiosa servitus civium con- 
secutura. Aditus ad invidentiam mutuam , ad 
obtrectationes et discordias patefieret : ademptis 
ingenio singulorum sollertiseque stimulis, ipsi di- 
vitiarum fontes necessario exarescerent : eaque, 
quam fingunt cogitatione, sequabilitas , aliud re- 
vera non esset nisi omnium hominum seque mi- 
sera atque ignobilis, nullo discrimine, conditio. — 
Ex quibus omnibus perspicitur , illud Socialismi 
placitum de possessionibus in commune redigen- 
dis omnino repudiari oportere, quia iis ipsis, qui- 
bus est opitulandum, nocet ; naturalibus singulo- 
rum juribus repugnat, ofiicia reipublicse tranquil- 
litatemque communem perturbat. Maneat ergo, 
cum plebi sublevatio quseritur, hoc in primis ha- 
beri fundamenti instar oportere , privatas posses- 
siones inviolate servandas. Quo posito, remedium, 
quod exquiritur, unde petendum sit, explicabimus. 
Confidenter ad argumentum aggredimur ac plane 
jure Nostro, propterea quod caussa agitur ea, cu- 
jus exitus probabilis quidem nullus, nisi advocata 
religione Ecclesiaque, reperietur. Cum vero et re- 
ligionis custodia, et earum rerum, quae in Eccle- 
sise potestate sunt, penes Nos potissimum dispen- 
satio sit, neglexisse officium taciturnitate videre- 
mur. — Profecto aliorum quoque operam et con- 
tentionem tanta hsec caussa desiderat: principum 
reipublicse intelligimus, dominorum ac locuple- 
tium, denique ipsorum, pro quibus contentio est, 
proletariorum : illud tamen sine dubitatione affir- 
mamus, inania conata hominum futura, Ecclesia 
posthabita. Videlicet Ecclesia est, quse promit ex 
Evangelio doctrinas, quarum virtute aut plane 
componi certamen potest, aut certe fieri, detracta 
asperitate , mollius : eademque est , quae non in- 
struere mentem tantummodo, sed regere vitam et 
mores singulorum praeceptis suis contendit : quse 
statum ipsum proletariorum ad meliora promovet 
pluribus utilissime institutis: quae vult atque ex- 
petit omnium ordinum consilia viresque in id 



— 326 — 

consociari, ut opificum rationibus, quam commo- 
dissime potest, consulatur : ad earnque rem adhi- 
beri leges ipsas auctoritatemque reipublicae, utique 
ratione ac modo, putat oportere. 

Illud itaque statuatur primo loco, ferendam esse 
conditionem humanam: ima summis paria fieri in 
civili societate non posse. Agitant id quidem So- 
cialistce : sed omnis est contra rerum naturam 
vana contentio. Sunt enim in hominibus maximse 
plurimgeque natura dissimilitudines : non omnium 
paria ingenia sunt, non sollertia, non valetudo, 
non vires : quarum rerum necessarium discrimen 
sua sponte sequitur fortuna dispar. Idque plane 
ad usus cum privatorum tum communitatis ac- 
commodate ; indiget enim varia ad res gerendas 
facultate diversisque muneribus vita communis; 
ad quae fungenda munera potissimum impellun- 
tur homines differentia rei cujusque familiaris. — 
Et ad corporis laborem quod attinet, in ipso statu 
innocentice non iners omnino erat homo futurus: 
at vero quod ad animi delectationem tunc libere 
optavisset voluntas , idem postea in expiationem 
culpae subire non sine molestiae sensu coegit ner 
cessitas. Maledieta terra in opere tuo : in labo- 
ribus comedes ex ea cunctis diebus vitce tum *. 
— Similique modo finis acerbitatum reliquarum 
in terris nullus est futurus, quia mala peccati con- 
sectaria aspera ad tolerandum sunt, dura, diffici- 
lia : eaque homini usque ad ultimum vitse comi- 
tari est necesse. Itaque pati et perpeti humanum 
est, et ut homines experiantur ac tentent omnia, 
istiusmodi incommoda evellere ab humano convi- 
ctu penitus nulla vi, nulla arte poterunt. Siqui id 
se profiteantur posse, si miserae plebi vitam pol- 
liceantur omni dolore molestiaque vacantem, et 
refertam quiete ac perpetuis voluptatibus, nse illi 
populo imponunt, fraudemque struunt, in mala 
aliquando erupturam majora prsesentibus. Opti- 



1 Gen. iii, 17. 



— 327 — 

mum factu res humanas, ut se habent, ita con- 
tueri, simulque opportunum incommodis levamen- 
tum, uti diximus, aliunde petere. 

Est illud in caussa, de qua dicimus, capitale 
malum , opinione fingere alterum ordinem sua 
sponte infensum alteri, quasi locupletes et prole- 
tarios ad digladiandum inter se pertinaci duello 
natura comparaverit. Quod adeo a ratione abhor- 
ret et a veritate, ut contra verissimum sit, quo 
modo in corpore diversa inter se membra conve- 
niunt, unde illud existit temperamentum habitu- 
dinis , quam symmetriam recte dixeris , eodem 
modo naturam in civitate prsecepisse ut geminse 
illae classes congruant inter se concorditer, sibi- 
que convenienter ad aequilibritatem respondeant. 
Omnino altera alterius indiget : non res sine o- 
pera, nec sine re potest opera consistere. Concor- 
dia gignit pulcritudinem rerum atque ordinem : 
contra ex perpetuitate certaminis oriatur necesse 
est cum agresti immanitate confusio. Nunc vero 
ad dirimendum certamen , ipsasque ejus radices 
amputandas, mira vis est institutorum christiano- 
rum , eaque multiplex. — Ac primurn tota di- 
sciplina religionis, cujus est interpres et custos 
Ecclesia, magnopere potest locupletes et proleta- 
rios componere invicem et conjungere , scilicet 
utroque ordine ad ofilcia mutua revocando, in 
primisque ad ea quse a justitia ducuntur. Quibus 
ex officiis illa proletarium atque opificem attin- 
g*unt; quod libere et cum sequitate pactum operse 
sit, id integre et fideliter reddere : non rei ullo 
modo nocere, non personam violare dominorum : 
in ipsis tuendis rationibus suis abstinere a vi, nec 
seditionem induere unquam : nec commisceri cum 
hominibus flagitiosis, immodicas spes et promissa 
ing-entia artificiose jactantibus, quod fere habet 
poenitentiam inutilem et fortunarum ruinas con- 
sequentes. — Ista vero ad divites spectant ac do- 
minos : non habendos mancipiorum loco opifices: 
vereri in eis sequum esse dignitatem personaB, uti- 



— 328 — 

que Lobilitatam ab eo, character christianus qui 
dicitur. Qusestuosas artes, si naturse ratio, si chri- 
stiana philosophia audiatur, non pudori homini 
esse, sed decori , quia vitse sustentandse praebent 
honestam potestatem. Tllud vere turpe et inhuma- 
num, abuti hominibus pro rebus ad qusestum, nec 
facere eos pluris, quam quantum nervis polleant 
viribusque. Similiter prsecipitur, religionis et bono- 
rum animi haberi rationem in proletariis oportere. 
Quare dominorum partes esse , efficere ut idoneo 
temporis spatio pietati vacet opifex: non hominem 
dare obvium lenociniis corruptelarum illecebrisque 
peccandi : neque ullo pacto a cura domestica par- 
simoniseque studio abducere. Item non plus im- 
ponere operis, quam vires ferre queant, nec id 
genus, quod cum aetate sexuque dissideat. In ma- 
ximis autem officiis dominorum illud eminet, ju- 
sta unicuique prsebere. Profecto ut mercedis sta- 
tuatur ex sequitate modus, caussse sunt conside- 
randse plures: sed generatim locupletes atque heri 
meminerint, premere emolumenti sui caussa indi- 
gentes ac miseros, alienaque ex inopia captare 
qusestum, non divina, non humana jura sinere. 
Fraudare vero quemquam mercede debita grande 
piaculum est, quod iras e cselo ultrices clamore 
devocat. Ecce merces operarioram... quce frau- 
data est a vobis , clamat : et clamor eorum in 
aures Domini Sabaoth introivit i. Postremo re- 
ligiose cavendum locupletibus ne proletariorum 
compendiis quicquam noceant nec vi, nec dolo, 
nec fenebribus artibus : idque eo vel magis quod 
non satis illi sunt contra injurias atque impoten- 
tiam muniti, eoruraque res, quo exilior, hoc san- 
ctior habenda. 

His obtemperatio legibus nonne posset vim caus- 
sasque dissidii vel sola restinguere? — Sed Ec- 
clesia tamen, Jesu Christo magistro et duce, per- 
sequitur majora : videlicet perfectius quiddam 

1 Jac. v, 4. 



— 329 — 

prsecipiendo , illuc spectat , ut alterum ordinem 
vicinitate proxima amicitiaque alteri conjungat. 
— Intelligere atque sestimare mortalia ex veritate 
non possumus, nisi dispexerit animus vitam alte- 
ram eamque immortalem : qua quidem dempta, 
continuo forma ac vera notio honesti interiret : 
immo tota hasc rerum universitas in arcanum 
abiret nulli hominum investigationi pervium. Igi- 
tur, quod natura ipsa admonente didieimus, idem 
dogma est christianum, quo ratio et constitutio 
tota religionis tamquam fundamento principe ni~ 
titur, cum ex hac vita excesserimus , tum vere 
nos esse victuros. Neque enim Deus hominem ad 
haec fragilia et caduca, sed ad cselestia atque 33- 
terna generavit, terramque nobis ut exulandi lo- 
cum, non ut sedem habitandi dedit. Divitiis cete- 
risque rebus , quae appellantur bona , affluas, ca- 
reas , ad aeternam beatitudinem nihil interest : 
quemadmodum utare, id vero maxime interest. 
Acerbitates varias, quibus vita mortalis fere con- 
texitur, Jesus Christus copiosa redemptione sua 
nequaquam sustulit, sed in virtutum incitamenta, 
materiamque bene merendi traduxit: ita plane ut 
nemo mortalium queat prsemia sempiterna capes- 
sere, nisi cruentis Jesu Christi vestigiis ingredia- 
tur. Si sustinebimus, et conregnabimus 1 . Labo- 
ribus ille et cruciatibus sponte susceptis , crucia- 
tuum et laborum mirifice vim delenivit : nec so- 
lum exemplo, sed gratia sua perpetuaeque mer- 
cedis spe proposita, perpessionem clolorum effecit 
faciliorem : id enim, quod in prcesenti est mo- 
mentaneum et leve tribulationis nostrce , supra 
modum in sublimitate ceternum glorice pondus 
operatur in nobis 2 . 

Itaque fortunati monentur, non vacuitatem do- 
loris afferre, nec ad felicitatem sevi sempiterni 
quicquam prodesse divitias, sed potius obesse 3 ; 
terrori locupletibus esse debere Jesu Christi in- 

1 II ad Tim. n, 12. 2 II Cor. iv, 17. 

3 Matth. xix, 23, 24. 



— 330 — 

suetas minas *: rationem de usu fortunarum Deo 
judici severissime aliquando reddendam. De ipsis 
opibus utendis excellens ac maximi momenti do- 
ctrina est, quam si philosophia inchoatam, at Ec- 
clesia tradidit perfectam plane, eademque efficit 
ut non cognitione tantum, sed moribus teneatur. 
Cujus doctrinse in eo est fundamentum positum, 
quod justa possessio pecuniarum a justo pecunia- 
rum usu distinguitur. Bona privatim possidere, 
quod paullo ante vidimus, jus est homini natu- 
rale : eoque uti jure, maxime in societate vitae, 
non fas modo est, sed plane necessarium. Licitum 
est, quod liomo propria possideat. Et est etiam 
necessarium ad humanam vitam 2 . At vero si 
illud quseratur, qualem esse usum bonorum ne- 
cesse sit, Ecclesia quidem sine ulla dubitatione 
respondet : Quantum ad hoc, non debet homo 
habere res exteriores ut proprias , sed ut com- 
munes, ut scilicet de facili aliquis eas commu- 
nicet in necessitate aliorum. Vnde Apostolus 
dicit : divitibus hujus sceculi prcecipe . . . facile 
tribuere , communicare 3 . Nemo certe opitulari 
aliis de eo jubetur, quod ad usus pertineat cum 
suos tum suorum necessarios : immo nec tradere 
aliis quo ipse egeat ad id servandum quod per- 
sonse conveniat , quodque deceat : nullus enim 
inconvenienter vivere debet 4 . 

Sed ubi necessitati satis et decoro datum, offi- 
cium est de eo quod superat gratificari indigenti- 
bus. Quod superest, date eleemosynam^. Nonju- 
stitise, excepto in rebus extremis, officia ista sunt, 
sed caritatis christianae, quam profecto lege a- 
gendo petere jus nou est. SSed legibus judiciisque 
hominum lex antecedit judiciumque Christi Dei, 
qui multis modis suadet consuetudinem largiendi: 
beatius est magis dare, quam accipere 6 : et col- 
latam negatamve pauperibus beneficentiam per- 

1 Luc. vi, 24, 25. 2 S. Th. 2 2, qu. 66, a. 2. 

3 Id. 2 2, qusest. GQ, a. 2. 4 Id. 2 2, qusest. 32, a. 6. 

5 Luc. xi, 41. 6 Actor. xx, 35. 



— 331 - 

inde est ac sibi collatam negatamve judicaturus. 
Quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis mi- 
nimis , mihi fecistis *. — Qaarum rerum haec 
summa est: quicumque majorem copiam bonorum 
Dei munere accepit, sive corporis et externa sint, 
sive animi, ob hanc caussam accepisse, ut ad per- 
fectionem sui pariterque, velut minister providen- 
tise divinae, ad utilitates adhibeat ceterorum. Ha- 
bens ergo talentum, curet omnino ne taceat : 
habens rerum affluentiam , vigilet ne a miseri- 
cordim largitate torpescat : habens artem qua 
regitur, magnopere studeat ut usum atque uti- 
litatem illius cum proximo partiatur 2 . 

Bonis autem fortunse qui careant, ii ab Eccle- 
sia perdocentur , non probro haberi , Deo judice, 
paupertatem , nec eo pudendum, quod victus la- 
bore quseratur. Idque confirmavit re et facto Chri- 
stus Dominus, qui pro salute hominum egenus 
factus est, cum esset dives 3 : cumque esset filius 
Dei ac Deus ipsemet , videri tamen ac putari fa- 
bri filius voluit: quin etiam magmam vitae partem 
in opere fabrili consumere non recusavit. Nonne 
hic est faber, filius Maria? 4 ? Hujus divinitatem 
exempli intuentibus, ea facilius intelliguntur: ve- 
ram hominis dig-nitatem atque excellentiam in 
moribus esse, hoc est in virtute, positam : virtu- 
tem vero commune mortalibus patrimonium, imis 
et summis, divitibus et proletariis aeque parabile: 
nec aliud quippiam quam virtutes et merita, in 
quocumque reperiantur , mercedern beatitudinis 
seternse sequuturam. Immo vero in calamitosorum 
genus propensior Dei ipsius videtur voluntas : 
beatos enim Jesus Christus nuncupat pauperes 5 : 
invitat peramanter ad se, solatii caussa, quicum- 



1 Matth. xxv, 40. 

2 S. Greg. Magn. in Evang. Hom. ix, n. 7. 

3 II Oorinth. viii, 9. 

4 Marc. vi, 3. 

5 Matth. v, 3: Beati pauperes spiritu. 



— 332 — 

que in labore sint ac luctu * : infirmos et injuria 
vexatos complectitur caritate praecipua. Quarum 
cognitione rerum facile in fortunatis deprimitur 
tumens animus, in aerumnosis demissus extollitur: 
alteri ad facilitatem, alteri ad modestiam flectun- 
tur. Sic cupitum superbise intervallum efficitur 
brevius, nec difficulter impetrabitur ut ordinis u- 
triusque, junctis amice dextris, copulentur volun- 
tates. 

Quos tamen, si christianis prseceptis paruerint, 
parum est amicitia, amor etiam fraternus inter se 
conjugabit. Sentient enim et intelligent, omnes 
plane homines a communi parente Deo procrea- 
tos : omnes ad euindem finem bonorum tendere, 
qui Deus est ipse, qui afficere beatitudine perfecta 
atque absoluta et homines et angelos unus potest: 
singulos item pariter esse Jesu Christi beneficio 
redemptos et in dignitatem filiorum Dei vindica- 
tos, ut plane necessitudine fraterna cum inter se 
tum etiam cum Christo Domino , primogenito in 
multis fratribus, contineantur. Item naturae bona, 
munera gratiae divinse pertinere communiter et 
promiscue ad genus hominum universum , nec 
quemquam , nisi indignum , bonorum caelestium 
fieri exheredem. Si autem filii , et heredes : he- 
redes quidem JDei, coheredes autem Christi 2 . 

Talis est forma officiorum ac jurium , quam 
christiana philosophia profitetur. Nonne quieturum 
perbrevi tempore certamen omne videatur, ubi illa 
in civili convictu valeret? 

Denique nec satis habet Ecclesia viam inve- 
niendae curationis ostendere, sed admovet sua 
manu medicinam. Nam tota in eo est ut ad di- 
sciplinam doctrinamque suam excolat homines 
atque instituat : cujus doctrinae saluberrimos ri- 
vos, Episcoporum et Cleri opera, quam latissime 
potest, curat deducendos. Deinde pervadere in a- 

1 Matth. xi, 28: Venite ad me omnes , qui laboratis et 
onerati estis, et ego reficiam vos. 

2 Eom. vui, 17. 



— 333 — 

nimos nititur flectereque voluntates, ut divino- 
rum disciplina praeceptorum regi se gubernarique 
patiantur. Atque in hac parte , quse princeps est 
ac permagni momenti , quia summa utilitatum 
caussaque tota in ipsa consistit, Ecclesia quidem 
una potest maxime. Quibus enim instrumentis ad 
permovendos animos utitur, ea sibi hanc ipsam 
ob caussam tradita a Jesu Christo sunt, virtu- 
temque habent divinitus insitam. Istiusmodi in- 
strumenta sola sunt, quae cordis attingere pene- 
trales sinus apte queant, hominemque adducere 
ut obedientem se prsebeat officio, motus animi 
appetentis regat, Deum et proximos caritate di- 
ligat singulari ac summa, omniaque animose per- 
rumpat, quae virtutis impediunt cursum. 

Satis est in hoc genere exempla veterum paul- 
lisper cogitatione repetere. Res et facta comme- 
moramus, quae dubitationem nullam habent : sci- 
licet civilem hominum communitatem funditus 
esse institutis christianis renovatam: hujusce vir- 
tute renovationis ad meliora promotum genus hu- 
manum, immo revocatum ab interitu ad vitam, 
auctumque perfectione tanta, ut nec extiterit ulla 
antea, nec sit in omnes consequentes aetates fu- 
tura major. Denique Jesum Christum horum esse 
beneficiorum principium eumdem et finem : ut ab 
eo profecta, sic ad eum omnia referenda. Nimi- 
rum accepta Evangelii luce, cum incarnationis 
Verbi hominumque redemptionis grande myste- 
rium orbis terrarum didicisset, vita Jesu Christi 
Dei et hominis pervasit civitates, ejusque fide et 
praeceptis et legibus totas imbuit. Quare sisocie- 
tati generis humani medendum est, revocatio vitae 
institutorumque christianorum sola medebitur. De 
societatibus enim dilabentibus illud rectissime 
praecipitur, revocari ad origines suas , cum resti- 
tui volunt, oportere. Haec enim omnium consocia- 
tionum perfectio est, de eo laborare idque asse- 
qui , cujus gratia institutae sunt : ita ut motus 
actusque sociales eadem caussa pariat, quae pepe- 



— 334 — 

rit societatem. Quamobrem declinare ab instituto, 
corruptio est : ad institutum redire , sanatio. Ve- 
rissimeque id quemadmodum de toto reipublicse 
corpore , eodem modo de illo ordine civium dici- 
mus , qui vitam sustentant opere, quae est long-e 
maxima multitudo. 

Nec tamen putandum, in colendis animis totas 
esse Ecclesise curas ita defixas, ut ea negligat 
quse ad vitam pertinent mortalem ac terrenam. 
— De proletariis nominatim vult et contendit, ut 
emergant e miserrimo statu fortunamque melio- 
rem adipiscantur. Atque in id confert hoc ipso 
operam non mediocrem, quod vocat et instituit 
homines ad virtutem. Mores enim christiani , ubi 
serventur integri , partem aliquam prosperitatis 
sua sponte pariunt rebus externis, quia conciliant 
principium ac fontem omnium bonorum Deum : 
coercent geminas vitse pestes, quse nimium saepe 
hominem efficiunt in ipsa opum abundantia mise- 
rum, rerum appetentiam nimiam et voluptatum 
sitim ^ : contenti denique cultu victuque frugi, 
vectigal parsimonia supplent, procul a vitiis, quse 
non modo exig-uas pecunias, sed maximas etiam 
copias exhauriunt, et lauta patrimonia dissipant. 
Sed prseterea, ut bene habeant proletarii, recta 
providet, instituendis fovendisque rebus, quas ad 
sublevandam eorum inopiam intellig^at conduci- 
biles. Quin in hoc etiam genere beneficiorum ita 
semper excelluit, ut ab ipsis inimicis praedicatione 
efferatur. Ea vis erat apud vetustissimos christia- 
nos caritatis mutuse, ut perssepe sua se re priva- 
rent , opitulandi caussa , divitiores : quamobrem 
neque... quisquam egens erat inter illos 2 . Dia- 
conis, in id nominatim ordine instituto, datum ab 
Apostolis negotium, ut quotidianae beneficentiae 
exercerent munia: ac Paullus Apostolus, etsi sol- 
licitudine districtus omnium Ecclesiarum, nihilo- 
minus dare se in laboriosa itinera non dubitavit, 

1 Radix omnium malorum est cupiditas. I Tim. vi, 10, 

2 Act. iv, 34. 



- 335 — 

quo ad tenuiores christianos stipem praesens affer- 
ret. Cujus generis pecunias, a ehristianis in uno- 
quoque conventu ultro collatas, deposita pietatis 
nuncupat Tertullianus, quod scilicet insumeren- 
tur egenis alendis humandisque, et pueris ac 
puellis re ac parentibus destitutis, inque dome- 
sticis senibus, item naufragis !. 

Hinc sensim illud extitit patrimonium , quod 
religios& cur& tamquam rem familiarem indigen- 
tium Ecclesia custodivit. Immo vero subsidia mi- 
serse plebi , remissa rogandi verecundia , compa- 
ravit. Nam et locupletium et indigentium com- 
munis parens , excitata ubique ad excellentem 
magnitudinem caritate, collegia condidit sodalium 
religiosorum, aliaque utiliter permulta instituit, 
quibus opem ferentibus, genus miseriarum prope 
nullum esset, quod solatio careret. Hodie quidem 
multi, quod eodem modo fecere olim ethnici , ad 
arguendam transgrediuntur Ecclesiam hujus etiam 
tam egregise caritatis: cujus in locum subrogare 
visum est constitutam legibus publicis beneficen- 
tiam. Sed quse christianam caritatem suppleant, 
totam se ad alienas porrigentem utilitates, artes 
humanae nullse reperientur. Ecclesise solius est 
illa virtus, quia nisi a sacratissimo Jesu Christi 
corde ducitur , nulla est uspiam : vagatur autem 
a Christo longius, quicumque ab Ecclesia disces- 
serit. 

At vero non potest esse dubium quin, ad id 
quod est propositum, ea quoque, quse in hominum 
potestate sunt , adjumenta requirantur. Omnino 
omnes, ad quos caussa pertinet, eodem intendant 
idemque laborent pro rata parte necesse est. Quod 
habet quamdam cum moderatrice mundi provi- 
dentia similitudinem : fere enim videmus rerum 
exitus a quibus caussis pendent, ex earum omnium 
conspiratione procedere. 

Jamvero quota pars remedii a republica expe- 

1 Apol. II, xxxix. 



— 336 — 

ctanda sit , prsestat exquirere. — Rempublicam 
hoc loco intelligimus non quali populus utitur 
unus vel alter, sed qualem et vult recta ratio 
naturae congruens, et probant divinse documenta 
sapientise, quae Nos ipsi nominatim in litteris En- 
cyclicis de civitatum constitutione christiana ex- 
plicavimus. Itaque per quos civitas regitur, pri- 
mum conferre operam generatim atque universe 
debent tota ratione leg-um atque institutorum, 
scilicet efficiendo ut ex ipsa conformatione atque 
administratione reipublicae ultro prosperitas tam 
communitatis quam privatorum efflorescat. Id est 
enim civilis prudentiae munus, propriumque eo- 
rum, qui prsesunt, officium. Nunc vero illa ma- 
xime efficiunt prosperas civitates, morum probitas, 
recte atque ordine constitutae familiae, custodia 
religionis ac justitise , onerum publicorum cum 
moderata irrog^atio, tum aequa partitio, incrementa 
artium et mercaturse, fiorens agrorum cultura, et 
si qua sunt alia g"eneris ejusdem, quae quo ma- 
jore studio provehuntur, eo melius sunt victuri 
cives et beatius. — Harum igitur virtute rerum 
in potestate rectorum civitatis est , ut ceteris 
prodesse ordinibus, sic et proletariorum conditio- 
nem juvare plurimum: idque jure suo optimo, ne- 
que ulla cum importunitatis suspicione : debet e- 
nim respublica ex leg^e muneris sui in commune 
consulere. Quo autem commodorum copia prove- 
nerit ex hac g^enerali providentia major, eo mi- 
nus oportebit alias ad opificum salutem expe- 
riri vias. 

Sed illud praeterea considerandum, quod rem 
altius attingit, unam civitatis esse rationem, com- 
munem summorum atque infimorum. Sunt nimi- 
rum proletarii pari jure cum locupletibus natur& 
cives, hoc est partes verse vitamque viventes, unde 
constat, interjectis familiis, corpus reipublicae: ut 
ne illud adjung"atur, in omni urbe eos esse nu- 
mero longe maximo. Cum igitur illud sit perab- 
surdum, parti civium consulere , partem neg*li- 



— 337 — 

gere, consequitur, in salute commodisque ordinis 
proletariorum tuendis curas debitas collocari pu- 
blice oportere ; ni fiat , violatum iri justitiam, 
suum cuique tribuere prsecipientem. Qua de re 
sapienter S. Thomas : Sicut pars et totum quo- 
dammodo sunt idem , ita id , quod est totius, 
quodammodo est partis i. Proinde in offlciis non 
paucis neque levibus populo bene consulentium 
principum, illud in primis eminet, ut unumquem- 
que civium ordinem sequabiliter tueantur, ea ni- 
mirum , quae distributiva appellatur, justitia iu- 
violate servanda. 

Quamvis autem cives universos, nemine exce- 
pto, conferre aliquid in summam bonorum com- 
munium necesse sit, quorum aliqua pars virilis 
sponte recidit in singulos , tamen idem et ex 8e- 
quo conferre nequaquam possunt. Qualescumque 
sint in imperii generibus vicissitudines, perpetua 
futura sunt ea in civium statu discrimina, sine 
quibus nec esse, nec cogitari societas ulla posset. 
Omnino necesse est quosdam reperiri, qui se rei- 
publicse dedant, qui leges condant, qui jus di- 
cant, denique quorum consilio atque auctoritate 
negotia urbana, res bellicse administrentur. Quo- 
rum virorum priores esse partes, eosque habendos 
in omni populo primarios , nemo non videt, pro- 
pterea quod communi bono dant operam proxime 
atque excellenti ratione. Contra vero qui in arte 
aliqua exercentur, non ea, qua illi, ratione nec 
iisdem muneribus prosunt civitati : sed tamen 
plurimum et ipsi, quamquam minus directe, uti- 
litati publicae inserviunt. Sane sociale bonum cum 
debeat esse ejusmodi, ut homines ejus flant ade- 
ptione meliores , est profecto in virtute praecipue 
collocandum. Nihilominus ad bene constitutam 
civitatem suppeditatio quoque pertinet bonorum 
corporis atque externorum , quorum usus est 

1 2 2, qusest. 61, a. 1 ad 2. 

Epitt. Encycl. Leonis PP. XIII 22 



— 338 - - 

necessarius ad actum virtutis i. Jamvero his 
pariendis bonis est proletariorum niaxime efficax 
ac necessarius labor, sive in agris artem atque 
manum, sive in officinis exerceant. Immo eorum 
in hoc genere vis est atque efficientia tanta, ut 
illud verissimum sit, non aliunde quam ex opifi- 
cum labore gigni divitias civitatum. Jubet igitur 
sequitas, curam de proletario publice geri, ut ex 
eo, quod in communem affert utilitatem, perci- 
piat ipse aliquid, ut tectus, ut vestitus, ut salvus 
vitam tolerare minus aegre possit. Unde consequi- 
tur, favendum rebus omnibus esse quae conditioni 
opificum quoquo modo videantur profuturse. Quae 
cura tantum abest ut noceat cuiquam, ut potius 
profutura sit universis, quia non esse omnibus 
modis eos miseros, a quibus tam necessaria bona 
proficiscuntur, prorsus interest reipublicae. 

Non civem, ut diximus, non familiam absorberi 
a republica rectum est: suam utrique facultatem 
agendi cum libertate permittere aequum est, quan- 
tum incolumi bono communi et sine cujusquam 
injuria potest. Nihilominus eis, qui imperant, vi- 
dendum ut communitatem ejusque partes tuean- 
tur. Communitatem quidem, quippe quam summae 
potestati conservandam natura commisit usque 
eo, ut publicse custodia salutis non modo suprema 
lex, sed tota caussa sit ratioque principatus : par- 
tes vero, quia procurationem reipublicae non ad 
utilitatem eorum, quibus commissa est, sed ad 
eorum, qui commissi sunt, natura pertinere, phi- 
losophia pariter et fides christiana consentiunt. 
Cumque imperandi facultas proficiscatur a Deo, 
ejusque sit communicatio qusedam summi princi- 
patus, gerenda ad exemplar est potestatis divinae, 
non minus rebus singulis quam universis cura 
paterna consulentis. Si quid igitur detrimenti al- 
latum sit aut impendeat rebus communibus , aut 
singulorum ordiuum rationibus , quod sanari aut 

1 S. Thorn. De reg. Princip. 1, c. 15. 



- 339 — 

prohiberi alia ratione non possit , obviam iri au- 
ctoritate publica necesse est. — Atqui interest 
salutis cum publicae, tum privatae pacatas esse 
res et compositas: item dirigi ad Dei jussa natu- 
raeque principia omnem convictus domestici disci- 
plinam : observari et coli religionem : florere pri- 
vatim ac publice mores integros: sanctam retineri 
justitiam, nec alteros ab alteris impune violari : 
validos adolescere cives, juvandae tutandaeque, si 
respostulet, civitati idoneos. Quamobrem si quando 
fiat, ut quippiam turfearum impendeat ob seces- 
sionem opificum , aut intermissas ex composito 
operas : ut naturalia familiae nexa apud proleta- 
rios relaxentur : ut religio in opificibus violetur 
non satis impertiendo commodi ad oflicia pietatis: 
si periculum in oflicinis integritati morum in- 
gruat a sexu promiscuo , aliisve perniciosis invi- 
tamentis peccandi : aut opificum ordinem herilis 
ordo iniquis premat oneribus, vel alienis a per- 
sona ac dignitate humana conditionibus affligat : 
si valetudini noceatur opere immodico, nec ad 
sexum aetatemve accommodato , his in caussis 
plane adhibenda, certos intra fines, vis et aucto- 
ritas legum. Quos fines eadem, quae legum poscit 
opem, caussa determinat: videlicet non plura su- 
scipienda legibus, nec ultra progrediendum, quam 
incommodorum sanatio , vel periculi depulsio re- 
quirat. 

Jura quidem, in quocumque sint, sancte ser- 
vanda sunt : atque ut suum singuli teneant, debet 
potestas publica providere, propulsandis atque ul- 
ciscendis injuriis. Nisi quod in ipsis protegendis 
privatorum juribus, praecipue est infirmorum at- 
que inopum habenda ratio. Siquidem natio divi- 
tum, suis septa praesidiis , minus eget tutela pu- 
blica: miserum vulgus, nullis opibus suis tutum, 
in patrocinio reipublicae maxime nititur. Quocirca 
mercenarios, cum in multitudine egena numeren- 
tur, debet cura providentiaque singulari comple- 
cti respublica. 



— 340 — 

Sed qusedam majoris momenti praestat nomina- 
tim perstringere. — Caput autem est, imperio ac 
munimento legum tutari privatas possessiones o- 
portere. Potissimumque, in tanto jam cupidita- 
tum ardore , continenda in officio plebs : nam si 
ad meliora contendere concessum est non repu- 
gnante justitia, at alteri , quod suum est, detra- 
here , ac per speciem absurdse cujusdam aequabi- 
litatis in fortunas alienas involare, justitia vetat, 
nec ipsa communis utilitatis ratio sinit. Utique 
pars opificum longe maxima res meliores honesto 
labore comparare sine cujusquam injuria malunt: 
verumtamen non pauei numerantur pravis imbuti 
opinionibus rerumque novarum cupidi, qui id a- 
gunt omni ratione ut turbas moveant, ac ceteros 
ad vim impellant. Intersit igitur reipublicse au- 
ctoritas, injectoque concitatoribus freno, ab opifi- 
cum moribus corruptrices artes, a legitimis domi- 
nis periculum rapinarum coerceat. 

Longinquior vel operosior labos, atque opinatio 
curtae mercedis caussam non raro dant artificibus 
quamobrem opere se solvant ex composito , otio- 
que dedant voluntario. Cui quidem incommodo 
usitato et gravi medendum publice, quia genus 
istud cessationis non heros dumtaxat , atque opi- 
fices ipsos afficit damno, sed mercaturis obest rei- 
que publicae utilitatibus: cumque haud procul esse 
a vi turbisque soleat, ssepenumero tranquillitatem 
publicam in discrimen adducit. Qua in re illud 
niagis efficax ac salubre, antevertere auctoritate 
legum, malumque ne erumpere possit prohibere, 
amotis mature caussis, unde dominorum atque o- 
perariorum conflictus videatur extiturus. 

Similique modo plura sunt in opifice , prsesidio 
munienda reipublicae: ac primum animi bona. Si- 
quidem vita mortalis quantumvis bona et optabi- 
lis . non ipsa tamen illud est ultimura , ad quod 
nati sumus : sed via tantummodo atque instru- 
meutum ad animi vitam perspicientia veri et a- 
more boni complendam. Animus est , qui expres- 



— 341 — 

sam gerit imaginem similitudinemque divinam, et 
in quo principatus ille residet, per quem domi- 
nari jussus est homo in inferiores naturas, atque 
efficere utilitati suse terras omnes et maria pa- 
rentia. Replete terram et subjicite eam : et do- 
minamini piscibus maris et volatilibus cceli et 
universis animantibus, quce moventur super ter- 
ram i. Sunt omnes homines hac in re pares, nec 
quippiam est quod inter divites atque inopes, in- 
ter dominos et famulos, inter principes privatos- 
que differat: nam idem dominus omnium 2 . Ne- 
mini licet hominis dignitatem , de qua Deus ipse 
disponit cum magna reverentia, impune violare, 
neque ad eam perfectionem impedire cursum, quae 
sit vitae in caelis sempiternae consentanea. Quin 
etiam in hoc genere tractari se non convenienter 
naturse suse, animique servitutem servire velle, 
ne sua quidem sponte homo potest : neque enim 
de juribus agitur, de quibus sit integrum homini, 
verum de officiis adversus Deum, quae necesse est 
sancte servari. — Hinc consequitur requies ope- 
rum et laborum per festos dies necessaria. Id ta- 
men nemo intelligat de majore quadam inertis 
otii usura, multoque minus de cessatione, qualem 
multi expetunt, fautrice vitiorum et ad effusiones 
pecuniarum adjutrice, sed omnino de requiete o- 
perum per religionem consecrata. Conjuncta cum 
religione quies sevocat hominem a laboribus ne- 
gotiisque vitae quotidianae, ut ad cogitanda revo- 
cet bona caelestia, tribuendumque cultum numini 
seterno justum ac debitum. Haec maxime natura at- 
que hsec caussa quietis est in dies festos capiendse: 
quod Deus et in Testamento veteri praecipua lege 
sanxit : Memento ut diem sabbati sanctifices 3 ; 
et facto ipse suo docuit , arcana requiete , statim 
posteaquam fabricatus hominem erat , sumptli : 
requievit die septimo ab universo opere quod 
patrarat 4 . 

1 Gen. i, 28. 2 Kom. x, 12. 

3 Exod. xx, 8. 4 Gen. n, 2. 



— 342 — 

Quod ad tutelam bonorum corporis et externo- 
rum, primum omnium eripere miseros opifices e 
sasvitia oportet hominum cupidorum, personis pro 
rebus ad quaestum intemperanter abutentium. Sci- 
licet tantum exigi operis, ut hebescat animus la- 
bore nimio, unaque corpus defatigationi succum- 
bat, non justitia, non humanitas patitur. In ho- 
mine, sicut omnis natura sua, ita et vis efficiens 
certis est circumscripta finibus, extra quos egredi 
non potest. Acuitur illa quidem exercitatione at- 
que usu , sed hac tamen lege ut agere intermit- 
tat identidem et acquiescat. De quotidiano igitur 
opere videndum ne in plures extrahatur horas, 
quam vires sinant. Intervalla vero quiescendi 
quanta esse oporteat , ex vario genere operis, ex 
adjunctis temporum et locorum, ex ipsa opificum 
valetudine judicandum. Quorum est opus lapidem 
e terra exscindere, aut ferrum, aes, aliaque id ge- 
nus effodere penitus abdita , eorum labor, quia 
multo major est idemque valetudini gravis , cum 
brevitate temporis est compensandus. Anni quo- 
que dispicienda tempora : quia non raro idem o- 
perse genus alio tempore facile est ad toleran- 
dum, alio aut tolerari nulla ratione potest, aut 
sine summa difficultate non potest. — Denique 
quod facere enitique vir adulta aetate beneque va- 
lidus potest, id a femina puerove non est aequum 
postulare. Immo de pueris valde cavendum, ne 
prius officina capiat, quam corpus, ingenium, a- 
nimum satis firmaverit aetas. Erumpentes enim 
in pueritia vires, velut herbescentem viriditatem, 
agitatio praecox elidit: qua ex re omnis est insti- 
tutio puerilis interitura. Sic certa quaedam artifi- 
cia minus apte conveniunt in feminas ad opera 
domestica natas : quse quidem opera et tuentur 
magnopere in muliebri genere decus, et liberorum 
institutioni prosperitatique familiae natur& respon- 
dent. Universe autem statuatur, tantum esse opi- 
ficibus tribuendum otii , quantum cum viribus 
compensetur labore consumptis; quia detritas usu 



— 343 — 

vires debet cessatio restituere. In omni obliga- 
tione, quas dominis atque artificibus invicem con- 
trahatur , hsec semper aut adscripta aut tacita 
conditio inest , utrique g^eneri quiescendi ut cau- 
tum sit; neque enim honestum esset convenire 
secus, quia nec postulare cuiquam fas est nec 
spondere neglectum officiorum , quae vel Deo vel 
sibimetipsi hominem obstringunt. 

Rem hoc loco attingimus sat magni momenti : 
quae recte intelligatur necesse est , in alterutram 
partem ne peccetur. Videlicet salarii definitur li- 
bero consensu modus : itaque dominus rei, pacta 
mercede persoluta, liberavisse fidem, nec ultra de- 
bere quidquam videatur. Tunc solum fieri injuste, 
si vel pretium dominus solidum, vel obligatas ar- 
tifex operas reddere totas recusaret : his caussis 
rectum esse potestatem politicam intercedere , ut 
suum cuique jus incolume sit, sed praeterea nul- 
lis. — Cui argumentationi aequus rerum judex 
non facile, neque in totum assentiatur, quia non 
est absoluta omnibus partibus: momentum quod- 
dam rationis abest maximi ponderis. Hoc est e- 
nim operari , exercere se rerum comparandarum 
caussa, quse sint ad varios vitae usus, potissimum- 
que ad tuitionern sui necessarise. In sudore vul- 
tus tui vesceris pane ^. Itaque duas velut notas 
habet in homine labor natura insitas, nimirum ut 
personalis sit , quia vis agens adhaeret personae, 
atque ejus omnino est propria, a quo exercetur, 
et cujus est utilitati nata: deinde ut sit necessa- 
rius, ob hanc caussam, quod fructus laborum est 
homini opus ad vitam tuendam : vitam autem 
tueri ipsa rerum, cui maxime parendum , natura 
jubet. Jamvero si ex ea dumtaxat parte spectetur 
quod personalis est, non est dubium quin inte- 
grum opifici sit pactag mercedis angustius finire 
modum: quemadmodum enim operas dat ille vo- 
luntate, sic et operarum mercede vel tenui vel 

1 Gen. in, 19. 



— 344 - 

plane nulla contentus esse voluntate potest. Sed 
longe aliter judicandum si cum ratione persona- 
litatis ratio conjungitur necessitatis, cog"itatione 
quidem non re ab illa separabilis. Reapse manere 
in vita , commune singnlis officium est , cui sce- 
lus est deesse. Hinc jus reperiendarum rerum, qui- 
bus vita sustentatur, necessario nascitur: quarum 
rerum facultatem infimo cuique non nisi qusesita 
labore merces suppeditat. Esto igitur, ut opifex 
atque herus libere in idem placitum, ac nomina- 
tim in salani modum consentiant : subest tamen 
semper aliquid ex justitia naturali, idque libera 
paciscentium voluntate majus et antiquius, scili- 
cet alendo opifici , frugi quidem et bene morato, 
haud imparem esse mercedem oportere. Quod si 
necessitate opifex coactus , aut mali pejoris metu 
permotus duriorem conditionem accipiat , quse, 
etiamsi nolit , accipienda sit , quod a domino vel 
a redemptore operum imponitur, istud quidem est 
subire vim, cui justitia reclamat. — Verumtamen 
in his similibusque caussis , quales illse sunt in 
unoquoque g*enere artificii, quota sit elaborandum 
hora, quibus prsesidiis valetudini maxime in offi- 
cinis cavendum, ne mag-istratus inferat sese im- 
portunius , prsesertim cum adjuncta tam varia 
sint rerum, temporum, locorum ; satius erit eas 
res judicio reservare collegiorum, de quibus infra 
dicturi sumus, aut aliam inire viam, qua rationes 
mercenariorum, uti par est, salvae sint, accedente, 
si res postulaverit, tutela prsesidioque reipublicae. 

Mercedem si ferat opifex satis amplam ut ea se 
uxoremque et liberos tueri commodum queat, fa- 
cile studebit parsimonise, si sapit, efficietque, quod 
ipsa videtur natura monere, ut detractis sumpti- 
bus, aliquid etiam redundet , quo sibi liceat ad 
modicum censum pervenire. Neque enim efficaci 
ratione dirimi caussam , de qua agitur, posse vi- 
dimus, nisi hoc sumpto et constituto, jus priva- 
torum bonorum sanctum esse oportere. Quamob- 
rem favere huic juri leges debent, et, quoad po- 



— 345 — 

test , providere ut quamplurimi ex multitudine 
rem habere malint. Quo facto, praeclarse utilitates 
consecuturae sunt : ac primum certe aequior par- 
titio bonoruni. Vis enim commutationum civilium 
in duas civium classes divisit urbes, immenso in- 
ter utramque discrimine interjecto. Ex una parte 
factio prsepotens, quia prsedives : quse cum ope- 
rum et mercaturae universum genus sola potiatur, 
facultatem omnem copiarum effectricem acl sua 
commoda ac rationes trahit, atque in ipsa admi- 
nistratione reipublicse non parum potest. Ex al- 
tera inops atque infirma multitudo , exulcerato 
animo et ad turbas semper parato. Jamvero si 
plebis excitetur industria in spem adipiscendi quip- 
piam, quod solo contineatur, sensim fiet ut alter 
ordo evadat finitimus alteri, sublato inter sum- 
mas divitias summamque egestatem discrimine. 
— Prseterea rerum, quas terra gignit, major est 
abundantia futura. Homines enim, cum se elabo- 
rare sciunt in suo, alacritatem adhibent studium- 
que longe majus : immo prorsus adamare terram 
instituunt sua manu percultam , unde non ali* 
menta tantum, sed etiam quamdam copiam et 
sibi et suis expectant. Ista voluntatis alacritas, 
nemo non videt quam valde conferat ad uberta- 
tem fructuum, augendasque divitias civitatis. — 
Ex quo illud tertio loco manabit commodi, ut qua 
in civitate homines editi susceptique in lucem 
sint , ad eam facile retineantur : neque enim pa- 
triam cum externa reglone commutarent, si vitae 
degendse tolerabilem daret patria facultatem. Non 
tamen ad hsec commoda perveniri nisi ea condi- 
tione potest, ut privatus census ne exhauriatur 
immanitate tributorum et vectigalium. Jus enim 
possidendi privatim bona cum non sit lege homi- 
num sed natura datum , non ipsum abolere , sed 
tantummodo ipsius usum temperare et cum com- 
muni bono componere auctoritas publica potest. Fa- 
ciat igitur injuste atque inhumane. si de bonispriva- 
torum plus sequo, tributorum nomine, detraxerit. 



— 346 — 

Postremo domini ipsique opifices multum hac 
in caussa possunt, iis videlicet institutis, quorum 
ope et opportune subveniatur indigentibus, et ordo 
alter propius accedat ad alterum. Numeranda in 
hoc genere sodalitia ad suppetias mutuo feren- 
das: res varias, privatorum providentia constitu- 
tas, ad cavendum opifici, itemque orbitati uxoris 
et liberorum , si quid subitum ingruat, si debili- 
tas aniixerit, si quid humanitus accidat: instituti 
patronatus pueris, puellis, adolescentibus natuque 
majoribus tutandis. Sed principem locum obtinent 
sodalitia artificum, quorum complexu fere cetera 
continentur. Fabrum corporatorum apud majores 
nostros diu bene facta constitere. Revera non 
modo utilitates prseclaras artificibus, sed artibus 
ipsis, quod perplura monumenta testantur, decus 
atque incrementum peperere. Eruditiore nunc ae- 
tate, moribus novis, auctis etiam rebus quas vita 
quotidiana desiderat, profecto sodalitia opificum 
flecti ad praesentem usum ne^esse est. Vulgo coiri 
ejus generis societates, sive totas ex opificibus 
conflatas, sive ex utroque ordine mixtas, gratum 
est: optandum vero ut numero et actuosa virtute 
crescant. Etsi vero de iis non semel verba feci- 
mus, placet tamen hoc loco ostendere, eas esse 
valde opportunas , et jure suo coalescere : item 
qua illas disciplina uti, et quid ag-ere oporteat. 

Virium suarum explorata exiguitas impellit ho- 
minem atque hortatur, ut opem sibi alienam velit 
adjungere. Sacrarum litterarum est illa sententia: 
Melius est duos esse simul, quam unum: habent 
enim emolumentum societatis suce. Si unus ce- 
ciderit, ab altero fulcietur. Vce soli : quia cum 
ceciderit, non habet sublevantem se *. Atque illa 
quoque : Frater, qui adjuvatur a fratre, quasi 
civitas firma 2 . Hac homo propensione naturali 
sicut ad conjunctionem ducitur congregationem- 
que civilem, sic et alias cum civibus inire socie- 

1 Eccl. iv, 9-12. 2 Prov. xviii, 19. 



— 347 — 

tates expetit, exiguas illas quidem nec perfectas, 
sed societates tamen. Inter has et magnam illam 
societatem ob differentes caussas proximas interest 
plurimum. Finis enim societati civili propositus 
pertinet ad universos, quoniam communi conti- 
netur bono: cujus omnes et singulos pro portione 
compotes esse jus est. Quare appellatur publica, 
quia per eam homines sibi invicem communi- 
cant in una republica constituenda *. Contra 
vero, quse in ejus velut sinu junguntur societa- 
tes, privatae habentur et sunt , quia videlicet il- 
lud, quo proxime spectant, privata utilitas est, 
ad solos pertinens consociatos. Privata autem 
societas est, quce ad aliquod negotium privatum 
exercendum conjungitur , sicut quod duo vel 
tres societatem ineunt, ut simul negotientur 2 . 
Nunc vero quamquam societates privatse existunt 
in civitate, ejusque sunt velut partes totidem, ta- 
men universe ac per se non est in potestate rei- 
publicse ne existant prohibere. Privatas enim so- 
cietates inire concessum est homini jure naturse: 
est autem ad prsesidium juris naturalis instituta 
civitas, non ad interitum: eaque si civium coetus 
sociari vetuerit , plane secum pugnantia agat, 
propterea quod tam ipsa quam coetus privati uno 
hoc e principio nascuntur, quod homines sunt na- 
tura congregabiles. — Incidunt aliquando tem- 
pora cum ei generi communitatum rectum sit 
leges obsistere : scilicet si quidquam ex instituto 
persequantur, quod cum probitate , cum justitia, 
cum reipublicee salute aperte dissideat. Quibus 
in caussis jure quidem potestas publica, quo mi- 
nus illse coalescant, impediet: jure etiam dissol- 
vet coalitas; summam tamen adhibeat cautionem 
necesse est, ne jura civium migrare videatur, neu 
quidquam per speciem utilitatis publicse statuat, 
quod ratio non probet. Eatenus enim obtempe- 

1 S. Thom. Contra impugnantes Dei cultum et religio- 
nem, cap. 2. 

2 Ibid. 



— 348 — 

randum legibus, quoad cum recta ratione adeoque 
cum lege Dei sempiterna consentiant \ 

Sodalitates varias hic reputamus animo et col- 
legia et ordines relig-iosos, quos Ecclesiae auctori- 
tas et pia christianorum voluntas g-enuerant : 
quanta vero cum salute gentis humanse, usque 
ad nostram memoriam historia loquitur. Socie- 
tates ejusmodi, si ratio sola dijudicet, cum initae 
honesta caussa sint , jure naturali initas apparet 
fuisse. Qua vero parte religionem attingrmt , 
sola est Ecclesia cui juste pareant. Non igitur in 
eas quicquam sibi arrogare juris, nec earum ad 
se traducere administrationem recte possunt qui 
prsesint civitati: eas potius offlcium est reipublicse 
vereri, conservare, et, ubi res postulaverint, inju- 
ri& prohibere. Quod tamen long-e aliter fieri hoc 
prsesertim tempore vidimus. Multis locis commu- 
nitates hujus generis respublica violavit, ac mul- 
tiplici quidem injuria : cum et civilium legnm 
nexo devinxerit, et legitimo jure personse moralis 
exuerit, et fortunis suis de-poliarit. Quibus in for- 
tunis suum habebat Ecclesia jus , suum singuli 
sodales, item qui eas certae cuidam caussse addixe- 
rant, et quorum essent commodo ac solatio addi- 
ctae. Quamobrem temperare animo non possumus 
quin spoliationes ejusmodi tam injustas ac perni- 
ciosas conqueramur, eo vel magis quod societati- 
bus catholicorum virorum, pacatis iis quidem et 
in omnes partes utilibus. iter praecludi videmus, 
quo tempore edicitur, utique coire in societatem 
per leges licere: eaque facultas larg-e revera homi- 
nibus permittitur consilia agitantibus relig-ioni si- 
mul ac reipublicse perniciosa. 

Profecto consociationum diversissimarum, ma- 

1 Lex humana in tantum habet rationem legis, in quan- 
tum est secundum rationem rectam, et secundum hoc ma- 
nifestum est quod a lege seterna derivatur. In quantum 
vero a ratione recedit, sic dicitur lex iniqua, et sic non 
habet rationem legis, sed magis violentise cujusdam (S. 
Thom. Summ. Theol. 1-2, Queest. 13, a. 3). 



— 349 — 

xime ex opificibus, longe nunc major, quam alias 
frequentia. Plures unde ortum ducant, quid ve- 
lint, qua grassentur via, non est hujus loci quse- 
rere. Opinio tamen est , multis confirmata rebus, 
prseesse ut plurimum occultiores auctores, eosdem- 
que disciplinam adhibere non christiano nomini, 
non saluti civitatum consentaneam : occupataque 
efficiendorum operum universitate, id agere ut 
qui secum consociari recusarint , luere poenas e- 
gestate cogantur. — Hoc rerum statu, alterutrum 
malint artifices christiani oportet, aut nomen col- 
legiis dare, unde periculum religioni extimescen- 
dum: aut sua inter se sodalitia condere, viresque 
hoc pacto conjungere, quo se animose queant ab 
illa injusta ac non ferenda oppressione redimere. 
Omnino optari hoc alterum necesse esse, quam 
potest dubitationem apud eos habere, qui nolint 
summum hominis bonum in prsesentissimum di- 
scrimen conjicere? 

Valde quidem laudandi complures ex nostris, 
qui probe perspecto quid a se tempora postulent, 
experiuntur ac tentant qua ratione proletarios ad 
meliora adducere honestis artibus possint. Quo- 
rum patrocinio suscepto , prosperitatem augere 
cum domesticam tum singulorum student : item 
moderari cum sequitate vincula , quibus invicem 
artifices et domini continentur : alere et confir- 
mare in utrisque memoriam oflicii atque evange- 
licorumcustodiampraeceptorum; quae quidem prse- 
cepta, hominem ab intemperantia revocando, ex- 
cedere modum vetant, personarumque et rerum 
dissimillimo statu harmoniam in civitate tuentur. 
Hac de caussa unum in locum saepe convenire 
videmus viros egregios, quo communicent consilia 
invicem, viresque jungant, et quid maxime expe- 
dire videatur, consultent. Alii varium genus ar- 
tificum opportuna copulare societate student; con- 
silio ac re juvant, opus ne desit honestum ac fru- 
ctuosum, provident. Alacritatem addunt ac patro- 
cinium impertiunt Episcopi : quorum auctoritate 



— 350 — 

auspiciisque plures ex utroque ordine Cleri , quss 
ad excolendum animum pertinent, in consociatis 
sedulo curant. Denique catholici non desunt co- 
piosis divitiis, sed mercenariorum velut consortes 
voluntarii, qui constituere lateque fundere grandi 
pecunia consociationes adnitantur : quibus adju- 
vantibus facile opifici liceat non modo commoda 
prsesentia, sed etiam honestae quietis futurse fidu- 
ciam sibi labore quserere. Tam multiplex tamque 
alacris industria quantum attulerit rebus commu- 
nibus boni plus est cognitum, quam ut attineat 
dicere. Hinc jam bene de reliquo tempore spe- 
randi auspicia sumimus, modo societates istius- 
modi constanter incrementa capiant, ac prudenti 
temperatione constituantur. Tutetur hos respu- 
blica civium coetus jure sociatos: ne trudat tamen 
sese in eorum intimam rationem ordinemque vitse: 
vitalis enim motus cietur ab interiore principio, 
ac facillime sane pulsu eliditur externo. 

Est profecto temperatio ac disciplina prudens 
ad eam rem necessaria ut consensus in agendo 
fiat conspiratioque voluntatum. Proinde si libera 
civibus coeundi facultas est, ut profecto est, jus 
quoque esse oportet eam libere optare disciplinam 
easque leges, quse maxime conducere ad id, quod 
propositum est, judicentur. Eam, quae memorata 
est temperationem disciplinamque collegiorum qua- 
lem esse in partibus suis singulis oporteat, de- 
cerni certis definitisque regulis non censemus 
posse, cum id potius statuendum sit ex ingenio 
cujusque gentis, ex periclitatione et usu, ex ge- 
nere atque efficientia operum , ex amplitudine 
commerciorum , aliisque rerum ac temporum ad- 
junctis, quae sunt prudenter ponderanda. Ad sum- 
mam rem quod spectat, haee tamquam lex gene- 
ralis ac perpetua sanciatur, ita constitui itaque 
gubernari opificum collegia oportere, ut instru- 
menta suppeditent aptissima maximeque expedita 
ad id, quod est propositum, quodque in eo consi- 
stit ut singuli e societate incrementum bonorum 



— 351 — 

corporis, animi, rei familiaris, quoad potest, asse- 
quantur. 

Perspicuum vero est, ad perfectionem pietatis et 
morum tamquam ad caussam prsecipuam spectari 
oportere : eaque potissimum caussa disciplinam 
socialem penitus dirigendam. Secus enim dege- 
nerarent in aliam formam, eique generi colleg-io- 
rum, in quibus nulla ratio religionis haberi solet, 
haud sane multum praestarent. Ceterum quid pro- 
sit opifici rerum copiam societate qusesisse, si ob 
inopiam cibi sui de salute periclitetur anima ? 
Quid prodest homini, si mundum universum lu- 
cretur, animce vero suce detrimentum patiatur i? 
Hanc quidem docet Christus Dominus velut notam 
habendam, qua ab ethnico distinguatur homo chri- 
stianus: Hcec omnia gentes inquirunt... qucerite 
primum regnum Dei, et justitiam ejus, et hcec 
omnia adjicientur vobis 2 . Sumptis igitur a Deo 
principiis, plurimum eruditioni religiosae tribuatur 
loci, ut sua singuli adversus Deum officia cogno- 
scant : quid credere oporteat, quid sperare atque 
agere salutis sempiternse caussa, probe sciant : 
curaque praecipua adversus opinionum errores va- 
riasque corruptelas muniantur. Ad Dei cultum 
studiumque pietatis excitetur opifex, nominatim 
ad religionem dierum festorum colendam. Vereri 
dilig"ereque communem omnium parentem Eccle- 
siam condiscat : itemque ejus et obtemperare pra3- 
ceptis et sacramenta frequentare, quse sunt ad 
expiandas animi labes sanctitatemque comparan- 
dam instrumenta divina. 

Socialium legum posito in religione fundamento, 
pronum est iter ad stabiliendas sociorum rationes 
mutuas, ut convictus quietus ac res florentes con- 
sequantur. Munia sodalitatum dispartienda sunt 
ad communes rationes accommodate, atque ita 
quidem ut consensum ne minuat dissimilitudo. 
Officia partiri intelligenter, perspicueque definiri, 

1 Matth. xti, 26. 2 Matth. vi, 32-33. 



— 352 — 

plurimum ob hanc caussam interest, ne cui fiat 
injuria. Commune administretur integre, ut ex in- 
dig-entia singulorum praefiniatur opitulandi mo- 
dus: jura officiaque dominorum cum juribus offi- 
ciisque opificum apte conveniant. Si qui ex al- 
terutro ordine violatum se ulla re putarit, nihil 
optandum magis, quam adesse ejusdem corporis 
viros prudentes atque integros, quorum arbitrio 
litem dirimi legfes ipsae sociales jubeant. Illud 
quoque magnopere providendum ut copia operis 
nullo tempore deficiat opificem , utque vectig-al 
suppeditet, unde necessitati singulorum subvenia- 
tur nec solum in subitis ac fortuitis industrise ca- 
sibus, sed etiam cum valetudo, aut senectus, aut 
infortunium quemquam oppressit. — His legibus, 
si modo voluntate accipiantur, satis erit tenuio- 
rum commodis ac saluti consultum: consociatio- 
nes autem catholieorum non minimum ad prospe- 
ritatem momenti in civitate sunt habiturse. Ex 
eventis prseteritis non temere providemus futura. 
Truditur enim aetas aetate, sed rerum gestarum 
mirae sunt similitudines, quia regfuntur providen- 
tia Dei , qui continuationem seriemque rerum ad 
eam caussam moderatur ac flectit, quam sibi in 
procreatione generis humani prsestituit. — Chri- 
stianis in prisca Ecclesise adolescentis setate pro- 
bro datum accepimus , quod maxima pars stipe 
precaria aut opere faciendo victitarent. Sed desti- 
tuti ab opibus potentiaque, pervicere tamen ut 
gratiam sibi locupletium , ac patrocinium poten- 
tium adjung^erent. Cernere licebat impigros, labo- 
riosos, pacificos, justitia3 maximeque caritatis in 
exemplum retinentes. Ad ejusmodi vitae morumque 
spectaculum, evanuit omnis praejudicata opinio, 
obtrectatio obmutuit malevolorum , atque invete- 
ratae superstitionis commenta veritati christianse 
paullatim cessere. — De statu opificum certatur 
in prsesens: quse certatio ratione dirimatur an se- 
cus, plurimum interest reipublicse in utramque 
partem. Ratione autem facile dirimetur ab artifi- 



— 353 — 

cibus christianis, si societate conjuncti ac pruden- 
tibus auctoribus usi, viam inierint eamdem, quam 
patres ac majores singulari cum salute et sua et 
publica tenuerunt. Etenim quantumvis magna in 
homine vis opinionum prsejudicatarum cupidita- 
tumque sit, tamen nisi sensum honesti pra^a vo- 
luntas obstupefecerit , futura est benevolentia ci- 
vium in eos sponte propensior, quos industrios 
ac modestos cognoverint , quos asquitatem lucro, 
religionem officii rebus omnibus constiterit ante- 
ponere. Ex quo illud etiam consequetur commodi, 
quod spes et facultas sanitatis non minima sup- 
peditabitur opificibus iis, qui vel omnino despecta 
fide christiana, vel alienis a professione moribus 
vivant. Isti quidem se plerumque intelligunt falsa 
spe simulataque rerum specie deceptos. Sentiunt 
enim, sese apud cupidos dominos valde inhumane 
tractari, nec fieri fere pluris quam quantum pa- 
riant operando lucri : quibus autem sodalitatibus 
implicati sunt, in iis pro caritate atque amore in- 
testinas discordias existere, petulantis atque incre- 
dulse paupertatis perpetuas comites. Fracto animo, 
extenuato corpore, quam valde se multi vellent e 
servitute tam humili vindicare : nec tamen au- 
dent, seu quod hominum pudor, seu metus inopiae 
prohibeat. Jamvero his omnibus mirum quantum 
prodesse ad salutem collegia catholicorum pos- 
sunt, si haesitantes ad sinum suum, expediendis 
difficultatibus, invitarint, si resipiscentes in fidem 
tutelamque suam acceperint. 

Habetis, Venerabiles Fratres, quos et qua ra- 
tione elaborare in caussa perdifficili necesse sit. 
— Accingendum ad suas cuique partes, et matur- 
rime quidem, ne tantse jam molis incommodum 
fiat insanabilius cunctatione medicinse. Adhibeant 
legum institutorumque providentiam, qui gerunt 
respublicas : sua meminerint officia locupletes et 
domini : enitantur ratione , quorum res agitur, 
proletarii : cumque religio, ut initio diximus, ma- 

Epist. JEneycl. Leonis PP. XIII 23 



— 354 — 

lum pellere funditus sola possit, illud reputent 
universi, in primis instaurari mores christianos 
oportere, sine quibus ea ipsa arma prudentiae, quae 
maxime putantur idonea, parum sunt ad salutem 
valitura. — Ad Ecclesiam quod spectat, deside- 
rari operam suam nullo tempore nulloque modo 
sinet, tanto plus allatura adjumenti, quanto sibi 
major in agendo libertas contigerit: idque nomi- 
natim intelligant, quorum munus est saluti pu- 
blica* consulere. Intendant omnes animi indu- 
striseque vires ministri sacrorum: vobisque, Vene- 
rabiles Fratres, auctoritate praeeuntibus et exemplo, 
sumpta ex Evangelio documenta vita3 hominibus 
ex omni ordine inculcare ne desinant : omni qua 
possunt ope pro salute populorum contendant, 
potissimumque studeant et tueri in se, et excitare 
in aliis, summis juxta atque infimis, omnium do- 
minam ac reginam virtutum, caritatem. Optata 
quippe salus expectanda prsecipue est ex magna 
effusione caritatis : christianae caritatis intelligi- 
mus, quse totius Evangelii compendiaria lex est, 
quseque semetipsam pro aliorum commodis sem- 
per devovere parata, contra sseculi insolentiam 
atque immoderatum amorem sui certissima est 
homini antidotus : cujus virtutis partes ac linea- 
menta divina Paullus Apostolus iis verbis expres- 
sit: Caritas patiens est, ttenigna est : non quce- 
rit quos sua sunt : omnia suffert : omnia su- 
stinet i. 

Divinorum munerum auspicem ac benevolentise 
NostrsB testem vobis singulis, Venerabiles Fratres, 
et Clero populoque vestro Apostolicam benedictio- 
nem peramanter in Domino impertimus. 

Datum Romse apud S. Petrum , die xv Maji 
anno mdcccxci, Pontificatus Nostri decimoquarto. 

1 I Corinth. xiii, 4-7. 

LEO PP. XIII. 



EPISTOLA ENCYCLICA 

DE MARLE VIRGINIS ROSARIO 



LEO PP. XIII. 

VENERABILES FRATRES 

SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDIOTIONEM 

Octobri mense adventante , qui sacer Virgini 
beatissimse a Rosario dicatusque habetur , gratis- 
sima Nobis recordatione succurrit, quantopere hoc 
vobis, Venerabiles Fratres, superioribus annis com- 
mendaverimus, ut fidelium ubique greges, aucto- 
ritate sollertiaque vestra excitati, pietatem nten- 
derent et augerent suam erga magnam Dei Ma- 
trem, potentem christiani populi adjutricem, ad 
eam toto ipso mense adirent suppliciter , eamque 
invocarent sanctissimo Rosarii ritu , quem Eccle- 
sia, in dubiis prsesertim rebus difflcillimisque tem- 
poribus, adhibere et celebrare, optato semper exitu, 
consuevit. — Eamdem voluntatem Nostram, hoc 
rursus anno , curae est patefacere , easdemque ad 
vos mittere atque etiam duplicare hortationes ; id 
quod suadet urgetque Ecclesiae caritas, cujus la- 
bores , potius quam levamentum acceperint , et 
numero in dies et acerbitate ingravescunt. Mala 
omnibus cognita deploramus: quae custodit Eccle- 
sia et tradit dogmata sacrosancta, oppugnata, con- 
fixa ; integritas quam tuetur christianae virtutis, 
derisui habita ; in sacrorum antistitum ordinem, 
maxime autem in romanum Pontificem, multis 



- 356 — 

modis obtrectatio instructa, invidia conflata ; in 
ipsumque Christum Deum, per impudentissimam 
audaciam et nefarium scelus, impetus factus, quasi 
conantium redemptionis ejus divinum opus, quod 
numquam vis ulla tollat et deleat, tollere funditus 
et delere. — Ista quidem haud nova accidunt mi- 
litanti Ecclesiae: quae, prgemonente apostolos Jesu, 
ut homines veritatem edoceat atque ad salutem 
provehat sempiternam, in aciem quotidie dimica- 
tionemque venire debet; quseque reapse per saecu- 
lorum tractus animosa ad martyrium depugnat, 
nulla re lsetata et gloriata mag-is, quam quod 
suum possit cum Auctoris sui sanguine conse- 
crare, in quo sibi promissse victoriae spes explo- 
ratissima continetur. — Neque tamen diffitendum, 
quam gravi tristitia optimum quemque afficiat 
hsec assidua dimicandi contentio. Magnse nimirum 
tristitise caussa, tam esse multos, quos pravitates 
errorum et in Deum protervia long^e abducant a- 
g*antque praecipites ; tam multos, qui ad quamli- 
bet religionis formam se aeque habentes, divinam 
jamjam exuere fidem videantur; neque ita paucos 
esse homines catholicos, qui religionem nomine 
tenus retineant, non re debitisque colant officiis. 
Id praeterea multo gravius ang-it et vexat ani- 
mum, reputare, tam luctuosam malorum perni- 
ciem inde potissimum ortam, quod in tempera- 
tione civitatum vel nullo jam ioco Ecclesia cen- 
setur, vel saluberrimse virtuti ejus dedita opera 
repugnatur; qua in re apparet magma quidem et 
justa vindicis Dei animadversio, qui recedentes a 
se nationes miserrima mentium caecitate sinat 
hebescere. 

Quapropter res ipsa clamat, vehementius clamat 
in dies, necesse omnino catholicos homines preci- 
bus ad Deum et obsecrationibus uti alacres perse- 
verantes, sine intermissione ^ : idque non apud 
se quisque tantum , sed eo magis publice faciant 

1 I Thess. v, 17. 



— 357 — 

oportet, sacris in sedibus congregati, enixe flagi- 
tantes, ut Ecclesiam providentissimus Deus ab 
importunis ei malis hominibus * liberet, pertur- 
batasque gentes ad sanitatem et mentem luce et 
caritate Christi reducat. — Res enimvero supra 
hominum fidem mirabilis! Viam suam laboris ple- 
nam saeculum quidem insistit, fretum opibus, vi, 
armis, ingenio : securo Ecclesia plenoque gradu 
setates decurrit, confisa unice Deo, ad quem diurna 
et nocturna prece oculos et manus attollit. Ipsa 
enim, quamquam cetera, qusecumque ex Dei cura 
tempus affert humana praesidia, prudens non ne- 
gligit, non in iis tamen sed potius in orando, 
comprecando, obsecrandoque Deo, prsecipuam sui 
spem reponit. Inde habet quo vitalem spiritum 
alat et roboret, quia sibi assiduitate precandi con- 
tingit feliciter, ut, ab humanarum rerum vicissi- 
tudine intacta et in perpetua divini Numinis con- 
junctione, vitam ipsam Christi Domini hauriat ac 
tranquille placideque traducat; fere ad Christi ipsius 
similitudinem, cui cruciatuum diritas, quos in 
commune est bonum perpessus, nihil admodum 
de proprio sibi beatissimo lumine et gaudio neque 
minuit neque ademit. 

Quse quidem magna christianse sapientise do- 
cumenta tenuere semper religioseque coluerunt 
quotquot christianum nomen digua sunt virtute 
professi : quorum ad Deum preces majores cre- 
brioresque esse solebant, siqua Ecclesise sanctae 
vel summo ejus rectori calamitas ab nequissimo- 
rum hominum fraudibus et violentia incidisset. ■ — 
Extat hujus rei exemplum insigne in fidelibus 
exorientis Ecclesise, dignum plane quod omnibus 
deinceps futuris ad imitandum proponeretur. Pe- 
trus , Vicarius Christi Domini , summus Ecclesiae 
antistes , in vincula , Herodis scelesti jussu, tra- 
ditus erat certeeque destinatus morti; illinc ut e- 
vaderet nihil in quoquam erat opis, nihil auxilii. 

1 II Thess. iii, 2. 



— 358 — 

At illud vero auxilii non deerat quod precatio 
sancta a Deo conciiiat: scilicet Ecclesia, quod di- 
vina refert historia, impensissimas pro illo preces 
fundebat: Oratio autem fiebat sine intermissione 
ab Ecclesia ad Deum pro eo * : agebatque omnes 
eo ardentius precandi studium, quo acrior seru- 
mnae tantae sollicitudo mordebat. Ut vero oranti- 
bus vota successerint , comperta res est : Petrum 
mirifice liberatum christianus populus memori 
semper lsetitia concelebrat. — Insig*nius autem 
exemplum divinumque edidit Christus, quo Ec- 
clesiam suam, non solum praeceptis, verum etiam 
de se ipse ad omnem erudiret et formaret sancti- 
tatem. Qui namque in omni vita tam frequentem 
et effusam precando operam dederat, ipsemet sub 
horas extremas, quum in Gethsemani horto, per- 
fuso immeasa amaritie animo , oblaugueret ad 
mortem, tum vero Patrem, non orabat modo, sed 
prolixius orabat 2 . Neque sibi profecto id fecit, 
nihil timenti nihil egenti, Deo ; sed fecit nobis, 
fecit Ecclesise suae; cujus futuras preces et lacri- 
mas jam tum libens volensque in se recipiens fe- 
cundas gratiae efficiebat. 

Ubi vero per mysterium Crucis generis nostri 
salus peracta , atque ejusdem administra salutis, 
Ecclesia, triumphante Christo , condita in terris 
riteque constituta est, novus ex eo tempore in 
populum novum ordo providentis Dei incepit va- 
luitque. — Divina consilia addecet magna cum 
religione intueri. Filius Dei seternus , quum, ad 
hominis redemptionem et decus, hominis naturam 
vellet suscipere, eaque re mysticum quoddam cum 
universo humano g"enere initurus esset connubium, 
non id ante perfecit quam liberrima consensio ac- 
cessisset designatae Matris, quse ipsius generis hu- 
mani personam quodammodo ag^ebat, ad eam il- 
lustrem verissimamque Aquinatis sententiam: Per 
annuntiationem expectabatur consensus VirgU 

1 Act. xii, 5. 2 Luc. xxii, 43. 



— 359 — 

nis, loco totius humance naturce *. Ex quo non 
minus vere proprieque afiirmare licet, nihil pror- 
sus de permagno illo omnis gratiae thesauro, 
quem attulit Dominus , siquidem gratia et veri- 
tas per Jesum Christum facta est 2 , nihil nobis, 
nisi per Mariam, Deo sic volente , impertiri : ut, 
quo modo ad summum Patrem, nisi per Filium, 
nemo potest accedere, ita fere, nisi per Matrem, 
accedere nemo possit ad Christum. — Quantum in 
hoc Dei consilio et sapientiae et misericordise elu- 
cet! quanta ad imbecillitatem fragilitatemque ho- 
minis convenientia! Cujus namque bonitatem cre- 
dimus laudamusque infinitam , ejusdem infinitam 
credimus et veremur justitiam; et quem amantis- 
simum Servatorem , sanguinis animaeque prodi- 
gum, redamamus, eumdem non exorabilemjudi- 
cem pertimescimus : quare factorum conscientia 
trepidis opus omnino deprecatore ac patrono, qui 
et mag-na ad Deum polleat gratia, et benignitate 
sit animi tanta, nullius ut recuset desperatissimi 
patrocinium, afilictosque jacentesque in spem eri- 
gat clementia^ divinae. Ipsa prseclarissime Maria; 
potens ea quidem , Dei parens omnipotentis, sed, 
quod sapit dulcius, facilis, perbenig-na, indulg-en- 
tissima. Talem nobis praestitit Deus, cui, hoc ipso 
quod Unigenae sui matrem elegit, maternos plane 
indidit sensus , aliud nihil spirantes nisi amorem 
et veniam; talem facto suo Jesus Christus osten- 
dit, quum Marise subesse et obtemperare ut matri 
filius sponte voluit : talem de cruce ppsedicavit, 
quum universitatem humani g-eneris, in Joanne 
discipulo, curandam ei fovendamque commisit ; 
talem denique se dedit ipsa , quae eam immensi 
laboris hereditatem, a moriente Filio relictam , 
mag-no complexa animo, materna in omnes ofiicia 
confestim coepit impendere. — Tam carae miseri- 
cordia^ consilium in Maria divinitus institutum et 
Christi testamento ratum, inde ab initio sancti a- 

1 3, q. 30, a. 1. 2 Joan. i, 17. 



— 360 — 

postoli priscique fideles summa cum laetitia sen- 
serunt ; senserunt item et docuerunt venerabiles 
Ecclesiae Patres, omnesque in omni setate chri- 
stianse gentes unanimae consensere: idque ipsum, 
vel memoria omni litterisque silentibus, vox quse- 
dam e cujusque christiani hominis pectore erum- 
pens, loquitur disertissima. Non aliunde est sane 
quam ex divina fide , quod praepotenti quo- 
dam impulsu agimur blandissimeque rapimur ad 
Mariam ; quod nihil est antiquius vel optatius, 
quam ut nos in ejus tutelam fidemque recipia- 
mus, cui consilia et opera, integritatem et poeni- 
tentiam, angores et gaudia, preces et vota, no- 
stra omnia plene credamus; quod omnes jucunda 
spes et fiducia tenet, fore ut, quse Deo mirms 
grata a nobis exhiberentur indignis, ea, Matri 
sanctissimse commendata, sint grata quam ma- 
xime et accepta. Quarum veritate et suavitate re- 
rum, quantam animus capit consolationem, tanta 
eos segritudine dolet qui, divina fide carentes, 
Mariam neque salutant neque habent matrem : 
eorumque amplius dolet miseriam qui , fidei san- 
ctse quum sint participes , bonos tamen nimii in 
Mariam profusique cultus audent arguere: qua re 
pietatem, quse liberorum est, magnopere laedunt. 

Per hanc igitur, qua Ecclesia asperrime coufli- 
ctatur, malorum procellam, omnes filii ejus pii 
facile vident quam sancto officio adstringantur 
supplicandi vehementius Deo, et qua praecipue ra- 
tione niti debeant, ut esedem supplicationes maxi- 
mam efficacitatem sint habiturae. Religiosissimorum 
patrum et majorum persecuti exempla, ad Mariam 
sanctam Dominam nostram perfugiamus ; Mariam 
Matrem Christi et nostram appellemus concordes- 
que obtestemur : Monstra te esse Matrem, sumat 
per te preces , qui %.ro nobis natus , tulit esse 
tuus i. — Jamvero, de variis divinse Matris co- 
lendse formulis et rationibus, quum eae sint prse- 

1 Ex sacr. liturg. 



— 361 — 

optandse quas et per se ipsas potiores et illi gra- 
tiores esse noverimus, Rosarium idcirco nomina- 
tim indicare placet impenseque inculcare. Huic 
precandi ritui nomen coronce communi sermone 
adhaesit, hac etiam causa quod magna Jesu et 
Matris mysteria, gaudia, dolores, triumphos, feli- 
cibus reddat sertis connexa. Quse fideles mysteria 
augusta si pia commentatione ex ordine recolant 
et contemplentur, mirum quantum adjumenti tra- 
here sibi possunt tum ad fidem alendam et ab 
ignorantia aut errorum peste tutandam, tum etiam 
ad virtutem animi relevandam et sustinendam. 
Hoc etenim modo orantis cogitatio et memoria, 
fidei lumine prselucente, ad ea mysteria jucundis- 
simo studio feruntur, in eisque et defixae et dis- 
currentes, satis admirari non queunt restitutse 
humanae salutis inenarrabile opus, tam largo pre- 
tio rerumque tantarum serie confectum: tum vero 
animus super his caritatis divinse argumentis a- 
more et gratia exardescit, spem confirmat et au- 
get, cupidus arrectusque ad cselestia prsemia , iis 
a Christo parata qui se ad ipsum imitatione exem- 
pli et communione dolorum adjunxerint. Haec in- 
ter funditur verbis precatio, ab ipso Domino, a 
Gabriele Archangelo, ab Ecclesia tradita : quee, 
plena laudum et salutariuin votorum, certo va- 
rioque ordine iterata continuata, novos usque ha- 
bet dulcesque fructus pietatis. 

Magnam autem hujusmodi precationi caelestis 
ipsa Regina adjecisse virtutem ideo credenda est, 
quod suo numine et instinctu ab inclito patre Do- 
minico invecta sit et propagata , per aetatem ca- 
tholico nomini adversissimam, eamdemque huic 
nostrae parum dissimilem , quasi bellicum instru- 
mentum ad hostes fidei debellandos prasvalidum. 
Secta enim Albigensium haereticorum , qua clan- 
destina, qua manifesta, in regiones invaserat mul- 
tas ; teterrima Manichaeorum progenies , quorum 
immanes excitabat errores, simulationesque et cse- 
des et capitale in Ecclesiam odium nimis multum 



— 362 - 

referebat. Hominum praesidiis contra perniciosis- 
simam turbam et insolentem vix jam erat fiden- 
dum, quum prsesens a Deo venit, Rosarii marialis 
ope, subsidium. Sic, favente Virgine, gloriosa hse- 
resum omnium victrice, vires impiorum labefa- 
ctatse et perfractae, salva quam plurimis et inco- 
lumis fides. Similia multa apud quasque g-entes 
vel depulsa pericula vel beneficia impetrata, satis 
pervagata sunt, quse vetus seque recensque histo- 
ria luculentissimis testimoniis commemorat. — Id 
quoque illustre argumentum accedit, quemadmo- 
dum, statim ab instituta Rosarii prece, ejus pas- 
sim apud omnes civium ordines usurpata sit et 
frequentata consuetudo. Enimvero divinse Matri, 
quse tot tantisque laudibus una omnium prsecel- 
lentissima nitet, religio christiani populi titulis 
quidem insignibus modisque multis habet hono- 
rem : hunc tamen Rosarii titulum, hunc modum 
orandi, in quo tamquam fidei tessera et summa 
debiti ei cultus inesse videtur, semper adamavit 
singulariter, eoque privatim et publice, in domo 
et familia, sodalitatibus constitutis, altaribus de- 
dicatis , circumductis pompis , usa praecipue est, 
rata, nullo se posse meliore pacto ipsius vel sa- 
cra sollemnia ornare vel patrocinium et gratias 
demereri. 

Neque illud silentio prsetermittendum, quod sin- 
gularem quamdam Dominse nostrae providentiam 
in hac re illustrat. Nempe, quum, diuturnitate 
temporis , studium pietatis in quapiam g"ente de- 
ferbuisse visum est et nonnihil de hac ipsa pre- 
candi consuetudine esse remissum , quam mire 
postea, sive re publica in formidolosum discrimen 
adducta, sive qua necessitate premente, Rosarii 
institutum, prae ceteris religionis auxiliis, com- 
munibus votis revocatum atque in suum honoris 
locum restitutum est lateque rursus vignit salu- 
tare. Ejus rei exempla nihil opus a praeterita aetate 
petisse, prseclarum hac nostra in promptu habenti- 
bus. Hac namque setate, quae, uti principio monui- 



— 363 — 

mus, acerba adeo Ecclesise est, Nobis autem, ad 
gubernacula ejus divino consilio sedentibus, acerbis- 
sima, spectare et admirari licet quam erectis incen- 
sisque studiis, in omni loco et gente catholici nomi- 
nis, mariale Rosarium colatur et celebretur: quod 
facti quum Deo verius, moderanti agentique homi- 
nes, quam ulli hominum prudentise et navitati re- 
cte sit tribuendum, animum Nostrum admodum so- 
latur et reficit. mag*naque complet fiducia de reno- 
vandis Ecclesiae amplificandisque , auspice Maria, 
triumphis. 

Sunt autem qui hsec ipsa a Nobis commemo- 
rata probe ii quidem sentiant, sed quia nihil ad- 
huc de speratis rebus, de pace in primis et tran- 
quillitate Ecclesiae, impetratum, immo fortasse 
tempora deterius misceri vident, eam idcirco dili- 
gentiam et affectionem precandi velut defatigati 
et dinisi intermittant. Homines istiusmodi videant 
ipsi ante et laborent, ut, quas Deo adhibeant pre- 
ces , aptis virtutibus, ex Christi Domini praece- 
ptione, ornentur: quse si tales fuerint, considerent 
porro, indignum esse et nefas, velle se tempus 
subveniendi modumque constituere Deo , nobis 
nihil quidquam debenti, ita ut quum audit oran- 
tes et coronat merita nostra, nihil aliud coro- 
net quam munera sua *, et quum minus senten- 
tise nostrae obsecundat, providenter agat cum fi- 
liis pater bonus , eorum miserans insipientiam, 
consulens utilitati. — Quas vero preces, ut pro- 
pitiemus Ecclesiae Deum, cum suffragiis conjun- 
ctas Cselitum sanctorum, supplices deferimus, eas 
ipse numquam non benignissime admittit et ex- 
plet Deus , tum quae bona Ecclesiae attingunt 
maxima et immortalia, tum quse attingunt mi- 
nora et hujus temporis, opportuna tamen ad illa. 
Quippe istis precibus pondus et gratiam, sane 
plurimam, precibus addit meritisque suis Chri- 
stus Dominus, qui dilexit Ecclesiam, et seipsum 

1 S. August. Ep. 194, al. 105, ad Sixtum, c. 5, n. 19. 



— 364 — 

tradidU pro ea, ut illam sanctificaret... ut ex- 
hiberet ipse siM gloriosam Ecclesiam i, idem sum- 
mus ejusdem Pontifex, sanctus, innocens, semper 
vivens ad interpellandum pro nobis, cujus de- 
precationem supplicationemque semper evenire di- 
vina fide tenemus. — Quod enim spectat ad bona 
Ecclesiae externa et hujus vitse, palam est, rem 
ipsi ssepius esse cum adversariis malevolentia et 
potentia acerrimis ; ab eis nimium sibi dolendum 
facultates direptas, libertatem deminutam et op- 
pressam, lacessitam et despectam auctoritatem, 
damna postremo et hostilia omne genus multa. 
Quorum improbitas si quseritur cur non eo usque 
injurise, quo deliberatum habent et connituntur, 
re tandem plena procedat; Ecclesia contra, tot in- 
ter rerum casus, eadem illa sua amplitudine et 
gloria, vario quamquam modo, emineat semper 
atque adeo increscat; utriusque rei prsecipuam 
caussam rectum est a virtute arcessere compre- 
cantis Deum Ecclesise ; nec enim satis assequitur 
humana ratio quomodo restrictis ita finibus im- 
periosa nequitia consistat , Ecclesia vero , in an- 
gustum compulsa , nihilominus tam magnifice 
vincat. Idem eo rectius existit in eo bonorum ge- 
nere, quibus Ecclesia homines ad ultimi boni ade- 
ptionem proxime adducit. Ad hoc enim munus 
quum nata sit, precibus suis posse multum de- 
bet, ut divinse in illos providentise misericordiseque 
ordo exitum habeat et perfectionem: atque ita ho- 
mines cum Ecclesia et per Ecclesiam orantes, ea 
demum impetrant atque obtinent quse Deus omni- 
potens ante scecula disposuit donare 2 - Ad alta 
providentis Dei consilia mentis humanae acies in 
praesentia deficit : sed aliquando erit, quum caus- 
sas consecutionesque rerum Deo ipso apertas pro 
benignitate sua monstrante, dilucidum patebit, o- 
randi munus quantam in hoc rerum genere vim 

1 Ephes. v, 25-27. 

3 S. Th., 2 2, q. 83, a. 2, ex 8. Greg. M. ■ 



— 365 — 

habuerit utilitatemque impetrandi. Inde effectum 
patebit , quod sese multi , in tanta depravati sse- 
culi corruptela, integros prsestiterint atque invio- 
latos ab omni inquinamento carnis et spiritus, 
perficientes sanctificationem in tlmore Dei * ; 
quod alii, in eo dum essent ut flagitio mdulge- 
rent, illico sibi temperaverint, ex ipsoque periculo 
et tentamine bonos ceperint auctus virtutis; quod 
prolapsis aliis impulsio qusedam permoverit ani- 
mos, ut erigerent se et in complexum Dei mise- 
rentis occurrerent. — Haec igitur omnes apud se 
perpendentes , fallaciis antiqui hostis etiam atque 
etiam obsecramus ne cedant, neve ulla omnino 
caussa a studio cessent orandi; verum in eo per- 
severanter consistant , sine intermissione consi- 
stant. Prima sit illis cura de summo bono, ae- 
terna omnium salute, deque incolumitate Ecclesise 
exposcenda; tum licet cetera bona ad usum com- 
moditatemque vitse petant a Deo, modo volunta- 
tis ejus sequissimse acquiescant, eidem pariter, 
optata vel concesserit vel abnuerit, ag-entes gra- 
tias, beneficentissimo patri : ea denique religione 
et pietate cum Deo versentur, qua decet maxima 
et oportet, qua viri sancti consueverunt et ipse egit 
sanctissimus Redemptor et Magister noster , cum 
clamore valido et lacrimis 2 . 

Hic officium et paterna caritas postulat , ut in 
universos Ecclesise filios non precum modo, sed 
etiam poenitentiae sanctae a largitore bonorum Deo 
spiritum imploremus: quod dum toto animo faci- 
mus, omnes et singulos ad hanc ipsam virtutem, 
cum altera conjunctissimam, pari studio adhorta- 
mur. Scilicet facit precatio ut animus sustentetur, 
instruatur ad fortia , ad divina conscendat : facit 
poenitentia ut nobismetipsis imperemus, corpori 
maxime, gravissimo, ex veteri noxa, rationis le- 
g^isque evangelicse inimico. Quae virtutes, perspi- 
cuum est, aptissime inter se cohaerent, inter se 

1 II Corinth. vn, 1. 2 Hebr. v, 7. 



— 366 — 

adjuvant, eodemque una conspirant, ut hominem, 
caelo natum, a rebus caducis abstrahant evehant- 
que propemodum ad caelestem cum Deo consue- 
tudinem : fit contra , ut cujus animus cupiditati- 
bus aestuet illecebrisque sit emollitus, jejunus ille 
fastidiat suavitates rerum cselestium, neque alia 
sit precatio ejus nisi frigida vox et langnida, in- 
digna sane quam Deus excipiat. — Sunt ante o- 
culos exempla poenitentise hominum sanctorum, 
quorum preees et obsecrationes, ea ipsa caussa, 
magnopere Deo placuisse atque etiam ad prodigia 
valuisse sacris fastis docemur. Mentem illi et a- 
nimum libidinesque assidue regebant domabant : 
doctrinse Christi Ecclesiseque ejus documentis ac 
praeceptis summa solebant consensione et demis- 
sione adhaerescere ; velle nolle nihil, nisi Dei nu- 
mine explorato, nihil quidquam agendo spectare, 
nisi ejus g-lorise incrementa : cupiditates acriter 
coercere et frangere, corpus dure inclementerque 
habere, jucundis rebus neque iis noxiis virtutis 
gratia abstinere. Quare merito poterant , quod 
Paullus Apostolus de se, idem ipsi usurpare: No- 
stra auiem conversatio in ccelis est i; eamdem- 
que ob caussam tantum inerat in eorum obsecra- 
tionibus ad propitiandum exorandumque Deum 
efficacitatis. — Non omnes omnino posse adeo nec 
debere apparet: attamen ut consentanea sibi affli- 
ctatione vitam moresque suos unusquisque casti- 
get, rationes id exig-unt justitiae divinse, cui satis 
de commissis faciendum restricte est; praestat au- 
tem voluntariis, dum vita sit, id fecisse poenis, 
unde virtutis praemium accedat. — Ad hsec, quando 
in mystico Christi corpore, quse est Ecclesia, o- 
mnes tamquam membra coalescimus et vigemus, 
hoc, Paullo auctore, consequitur, ut, quemadmo- 
dum lgetanti qua de re membro membra cetera 
collaetantur, ita pariter dolenti condoleant, hoc 
est christianis fratribus, vel animo aBgris vel cor- 

1 Philip. in, 20. 



— 367 - 

pore , fratres ultro subveniant, et , quantum in 
ipsis est, curationem adhibeant: Pro invicem sol- 
licita sint membra. Et si quid patitur unum 
membrum , compatiuntur omnia membra ; sive 
gloriatur unum membrum, congaudent omnia 
membra. Vos autem estis corpus Christi et mem- 
bra de membro *. In hoc autem caritatis speci- 
mine, ut quis Christi exemplo insistens, qui vi- 
tam ad omnium nostrum redimenda peccata im- 
menso amore profudit, luenda sibi aliorum ad- 
missa suscipiat, in hoc demum illud continetur 
magnum vinculum perfectionis , quo fideles inter 
sese et cum cselestibus civibus arctissimeque cum 
Deo junguntur. — Ad summam, sanctse poeniten- 
tise actio tam varia atque industria est tamque 
iate pertinet, ut eam quisque, pia modo et alacri 
voluntate, perfrequenti possit nec laboriosa facul- 
tate exercere. 

Restat, Venerabiles Fratres, ut, quse vestra est 
singularis et eximia quum in Sanctissimam Dei 
Matrem pietas tum in christianum gregem caritas 
et sollertia, commonitionis hortationisque Nostrae 
exitum, opera vestra, perquam optimum , Nobis 
polliceamur; gestitque animus fructus eos, quos 
pluries splendide declarata catholicorum in Ma- 
riam relligio tulit, jam nunc laetissimos uberrimos- 
que prsecipere. Vobis igitur et vocantibus et ex- 
citantibus et praeeuntibus, fideles, hoc prsesertim 
proximo mense, ad aras sollemnes augustae Re- 
ginse et benignissimse Matris conveniant concur- 
rant, atque mystica ei serta, acceptissimo Rosarii 
ritu, filiorum more contexant et prsebeant: inte- 
gris per Nos atque ratis, quse antehac in hac re 
a Nobismetipsis prsescripta edita et dona indul- 
gentise sacra? concessa 2 , — Quam praeclarum et 

i I Corinth. xii, 25-27. 

2 Cfr Ep. Encycl. Supremi Apostolatus , die 1 Sept. an. 
1883: Ep. Encycl. Superiore anno, die 30 Aug. an. 1884: Decr. 
S. E. C. Inter plurimos , die 20 Aug. an. 1885: Ep. Encycl. 
Quamquam pluries, die 15 Aug. an. 1889. 



— 368 — 

quanti erit, in urbibus, in pagis, in villis, terra 
marique, quacumque patet catholicus orbis, multa 
piorum centena millia, sociatis laudibus foedera- 
tisque precibus, una mente et voce singulis horis 
Mariam consalutare, Mariam implorare , per Ma- 
riam sperare omnia! Ab ipsa omnes fidentes con- 
tendant ut, exorato Filio, aberrantes nationes ad 
christiana redeant instituta et praecepta, in qui- 
bus salutis publicae firmamentum consistit, unde 
et expetitse pacis et verse beatitatis copia efflore- 
scit. Ab ipsa eo impensius contendant, quod bonis 
omnibus exoptatissimum esse debet, ut Ecclesia 
Mater libertate potiatur tranquilleque fruatur sua; 
quam non alio illa refert nisi ad summas homi- 
num procurandas rationes, a qua sing-uli et civi- 
tates nulla usquam damna, plurima omni tempore 
et maxima beneficia senserunt. 

Jam vobis, Venerabiles Fratres, adprecante sa- 
cratissimi Rosarii Regina, largiatur Deus munera 
bonorum caelestium, unde ad partes pastoralis of- 
ficii sancte obeundas auxilia et vires suppetant in 
dies ampliora: cujus rei esto auspicium et pignus 
Apostolica Benedictio, quam vobis ipsis et clero 
et populis cujusque vestrum curse concreditis per- 
amanter impertimus. 

Datum Romse apud S. Petrum die xxn Septem- 
bris an. mdcccxci , Pontificatus Nostri decimo- 
quarto. 

LEO PP. XIII. 



EPISTOLA 

DE PRAVA DUELLORUM CONSUETUDINE 



DILBCTO FILIO NOSTRO FRANCISCO DE PAULA 

S. R. E. CARDINALI SCHONBORN ARCHIEPISCOPO PRAGENSI 

VENERABILI FRATRI PHILIPPO ARCHIEPISCOPO COLONIENSI 

CETERISQUE VENERABILIBUS FRATRIBUS 

ARCHIEPISCQPIS ET EPISCOPIS ALUSQUE LOCORUM ORDINARIIS 

IN IMPERIO GERMANICO ET AUSTRO-UNGARICO 



LEO PP. XIII. 

DILEGTE FILI NOSTER 

VENERABILES FRATRES 
SALDTEM et apostolicam benedictionem 

Pastoralis officii conscientia et proximorum ca- 
ritate permoti, datis ad Nos superiore anno lifcte- 
ris, referendum censuistis de singularium certami- 
num, quae duella vocant, in populo vestro fre- 
quentia. Genus istud dimicandi, velut jus moribus 
constitutum, non sine dolore significabatis etiam 
inter catholicos versari : rogabatis pariter, ut de- 
terrere homines ab istiusmodi errore vox quoque 
Nostra conaretur. — Est profecto error iste ad- 
modum perniciosus, nec sane finibus circumscri- 
bitur civitatum vestrarum, sed excurrit multo la- 
tius, ita ut hujus expers contagione mali vix ulla 
gens reperiatur. Quamobrem collaudamus studium 

Epist. Encycl. Leonis PP. XIII 24 



— 370 — 

vestrum, et quamvis cognitum perspectumque sit 
quid hac in re philosophia christiana, utique con- 
sentiente ratione naturali, prsescribat, tamen, cum 
prava duellorum consuetudo christianorum prae- 
ceptorum oblivione maxime alatur, expediet atque 
utile erit id ipsum per Nos paucis revocari. 

Scilicet utraque divina lex, tum ea quae natu- 
ralis rationis lumine, tum quae litteris divino af- 
flatu perscriptis promulgata est, districte vetant 
ne quis extra causam publicam hominem inte- 
rimat aut vulneret, nisi salutis suse defendendae 
causa, necessitate coactus. At qui ad privatum 
certamen provocant, vel oblatum suscipiunt, hoc 
agunt, huc animum viresque intendunt , nulla 
necessitate adstricti, ut vitam eripiant aut saltem 
vulnus inferant adversario. Utraque porro divina 
lex interdicit ne quis temere vitam projiciat suam, 
gravi et manifesto objiciens discrimini, quum id 
nulla officii aut caritatis magnanimae ratio sua- 
deat; haec autem cseca temeritas, vitse contem- 
ptrix, plane inest in natura duelli. Quare obscu- 
rum nemini aut dubium esse potest, in eos, qui 
privatim praelium conserunt singulare, utrumque 
cadere et scelus aliense cladis, et vitae propriae dis- 
crimen voluntarium. Demum vix ulla pestis est, 
quse a civilis vitse disciplina magis abhorreat et 
justum civitatis ordinem pervertat, quam permissa 
civibus licentia ut sui quisque adsertor juris pri- 
vata vi manuque , et honoris, quem violatum 
putet, ultor existat. 

Ob eas res Ecclesia Dei, quse custos et vindex 
est cum veritatis, tum justitiae et honestatis, qua- 
rum complexu publica pax et ordo continetur, 
numquam non improbavit vehementer, et gravio- 
ribus quibus potuit poenis reos privati certaminis 
coercendos curavit. Constitutiones Alexandri III 
decessoris Nostri libris insertge canonici juris pri- 
vatas hasce concertationes damnant et execran- 
tur. In omnes qui illas ineunt, aut quomodo modo 
participant , sing-uiari poenarum severitate ani- 



— 371 — 

madvertit Tridentina Synodus, quippe quae praeter 
alia, etiam ig-nominiae notam iis inussit, ejectos- 
que Ecclesise gremio, honore indig-nos censuit, si 
in certamine occumberent, ecclesiasticse sepulturse. 
Tridentinas sanctiones ampliavit explicavitque de- 
cessor Noster Benedictus XIV in Constitutione 
data die x Novembris anno mdcclii , cujus ini- 
tium Detestabilem. Novissimo autem tempore f. r. 
Pius IX in litteris apostolicis, quarum est initium 
Apostolicce Sedis, per quas censurae latae senten- 
tiae limitantur, aperte declaravit, ecclesiasticas 
pcenas committere non modo qui duello confligant, 
sed eos etiam quos patrinos vocant, itemque et 
testes et conscios. — Quarum leg"um sapientia eo 
luculentius emicat, quo ineptiora ea esse liquet 
quse ad immanem duelli morem tuendum vel excu- 
sandum solent proferri. Nam quod in vulg-us se- 
ritur, certamina id genus natura sua comparata 
esse ad maculas eluendas, quas civium honori al- 
terius calumnia aut convicium induxerit, id est 
ejusmodi ut neminem possit nisi vecordem fal- 
lere. Quamvis enim e certamine victor decedat qui, 
injuria accepta, illud indixit, omnium cordatorum 
hominum hoc erit judieium, tali certaminis exitu 
viribus quidem ad luctandum, aut tractandis ar- 
mis meliorem lacessentem probari. non ideo tamen 
honestate potiorem. Quod si idem ipse ceciderit, 
cui rursus non inconsulta, non plane absona haec 
honoris tuendi ratio videatur? Equidem paucos 
esse remur, qui hoc obeant facinus, opinionis er- 
rore decepti. Omnino cupiditas ultionis est, quae 
viros superbos et acres ad poenam petendam im- 
pellit: qui si elatum animum moderari. Deoque 
obtemperare velint qui homines jubet diligere inter 
se amore fraterno, et quemquam violari vetat, 
qui ulciscendi libidinem in privatis hominibus gra- 
vissime damnat, ac poenarum repetendarum sibi 
unice reservat potestatem, ab immani consuetu- 
dine duellorum facile discederent. 
Neque illis qui oblatum certamen suscipiunt 



— 372 — 

justa suppetit excusatio metus, quod timeant se 
vulgo segnes haberi, si pugnam detrectent. Nam 
si otficia hominum ex falsis vulgi opinionibus 
dimetienda essent, non ex seterna recti justique 
norma, nullum esset naturale ac verum inter ho- 
nestas actiones et flagitiose facta discrimen. Ipsi 
sapientes ethnici et norunt et tradiderunt, fallacia 
vulgi judicia spernenda esse a forti et constanti 
viro. Justus potius et sanctus timor est, qui avertit 
hominem ab iniqua caede, eumque facit de propria 
et fratrum salute sollicitum. Immo qui inania 
vulgi aspernatur judicia, qui contumeliarum ver- 
bera subire mavult, quam ulla in re officium de- 
serere, hunc longe majore atque excelsiore animo 
esse perspicitur, quam qui ad arraa procurrit, 
lacessitus injuria. Quin etiarn, si recte dijudicari 
velit, ille est unus, in quo solida fortitudo elu- 
ceat, illa, inquam, fortitudo, quae virtus vere no- 
minatur, et cui gioria comes est non fucata, non 
fallax. Virtus enim in bono consistit rationi con- 
sentaneo, et nisi quae in judicio nitatur appro- 
bantis Dei, stulta omnis est gioria. 

Denique tam perspicua duelli turpitudo est, ut 
illud nostrse etiam aetatis legurnlatores, tametsi 
multorum suffragio patrocinioque fultum, aucto- 
ritate publica poenisque propositis coercendum 
duxerint Illud hac in re pra?posterum maximeque 
perniciosum, quod scriptse leges re factisque fere 
eludantur: idque non raro scientibus et silentibus 
iis, quorum est puniri soutes, et, ut legibus pa- 
reatur, providere. Ita fit ut passim ad singularia 
certamina descendere, spreta majestate legum, im- 
pune lieeat. 

Inepta etiam atque indig-na sapienti viro eorum 
est opinio, qui utut togatos cives ab hoc genere 
certaminum arcendos putent, ea tamen permit- 
tenda censent militibus, quod tali exercitatione 
acui dicant militarem virtutem. Primum quidem 
honesta et turpia natura differunt, nec in contra- 
ria mutari ob diversum personaruin statum ullo 



— 373 — 

pacto possunt. Omnino homines, in quacumque 
conditione vitge, divina ac naturali leg-e omnes 
pari modo tenentur. Praeterea ratio hujusce in- 
dulg-entise erg-a milites ab utilitate publica petenda 
foret, quse numquam tanta esse potest, ut ejus 
obtentu naturalis divinique juris vox conticescat. 
Quid 7 quod ipsa utilitatis ratio manifesto deficit? 
Nam militaris virtutis incitamenta eo spectant ut 
civitas sit adversus hostes instructior. Idne vero 
effici poterit ope iilias consuetudinis, qua3 suapte 
natura eo spectat ut suborto inter milites dissidio, 
cujus causae haud rarae sunt, e sing-ulis partibus 
defensorum patrias ne.etur alteruter? 

Postremo recens setas, que se jactat humaniore 
cultu morumque elegantia longe superioribus sa3- 
culis antecellere, parvi pendere vetustiora insti- 
tuta consuevit ac nimium ssepe respuere quidquid 
cum colore discrepet recentioris urbanitatis. Quid 
est ig"itur quod has tantummodo rudioris aevi ac 
peregrin» barbarise ignobiles reliquias, duelli mo- 
rem intelligimus, in tanto humanitatis studio non 
repudiat ? 

Vestrum erit, Venerabiles Fratres, haec, quae 
breviter attigimus, inculcare dilig^enter populorum 
vestrorum animis, ne falsas hac de re opiniones 
temere excipiant, neu ferri se leviorum hominum 
judicio patiantur. Date operam nominatim ut ju- 
venes mature assuescant id de duello seutire et 
judicare quod, consentiente naturali philosophia, 
judicat ac sentit Eoclesia ; ab eoque judicio nor- 
mam agfendi constanter sumant. Immo quo modo 
alicubi receptum consuetudine est ut catholici 
pra3sertim florentis astatis sibi sponte perpetuoque 
interdicant nomen dare societatibus non honestis, 
pari modo opportunum ducimus ac valde salutare, 
eosdem velut foedus inter se facere, data fide nullo 
se tempore nullaque de caussa duello dimicaturos. 

Supplices a Deo petimus ut communia conata 
nostra virtute caalesti corroboret, quodque pro sa- 
lute publica, pro integritate morum vita^que chri- 



— 374 — 

stianae volumus, id benigne largiatur. Divinorum 
vero munerum auspicem itemque benevolentiae 
Nostrae testem vobis, Venerabiles Fratres, Apo- 
stolicam benedictionem peramanter in Domino im- 
pertimus. 

Datum Romae apud S. Petrum die xn Septem- 
bris an. mdcccxci , Pontificatus Nostri decimo- 
quarto. 

LEO PP. XIII. 



i zrsr :d :e :x: 



Epistola Encyclica: Adversus Socialistarum sectas p. 1 
EpistolaEncyclica: De Philosophiachristiana ad men- 

tem S. Thcmae Aquinatis Doctoris angelici in scholis 

catholicis instauranda ...... 13 

Epistola Encyclica: De secta Massonum . » 37 

Epistola Encyclica: De Civitatum constitutione chri- 

stiana ......... 68 

Epistola Encyclica: De Matrimonio christiano » 94 

Efistola Encyclica: De politico Principatu . »118 
Epistola Encyclica : De institutis a propagatione Fidei, 

a sacra Jesu Christi infantia et a scholis Orientis 

provehendis ........ 133 

Epistola Encyclica, qua cultus SS. Cyrilli et Metho- 

dii ad universam Ecclesiam extenditur . » 141 

Epistola Encyclica : De sancto Francisco Assisiensi 

et de tertio Franciscalium Ordine propagando » 152 
Epistola Encyclica, qua peculiares preces in beatis- 

simam Virginem a Rosario indicuntur . » 164 

Epistola Encyclica : De perseverantia in ea precandi 

ratione etformula, quse Rosarium Mariale dicitur » 172 
LiTTERiE Apostolic^e, quibus indicitur Jubilseum Uni- 

versale ad implorandum divinum auxilium . » 176 
LiTTERiE Apostolic^e, quibus extraordinarium Jubi- 

lseum indicitur ....... 183 

Litter^e Encyclio<e, quibus extraordinarium Jubilaeum 

iterum indicitur . . . . . . »190 

Epistola Encyclica in Pontificatus exordiis edita » 198 



- 376 — 

Epistola Encyclica, qua de raalis in Italica regione 
ingravescentibus conqueritur, atque opportuna re- 
media adhibenda proponit .... pag. 210 

Epistola Venerabilibus Fratribus Archiepiscopis et E- 
piscopis provinciarum ecclesiasticarum Mediolanen- 
sis, Taurinensis et Vercellensis ...» 222 
Epistola Venerabilibus Fratribus et Dilectis Filiis Ar- 
ehiepiscopis, Episcopis aliisque locorum Ordinariis 
in regione Sicula » 226 

De pr*conio Regina Ss. Rosariim Litaniis Lauretanis » 231 
Epistola Encyclica occasione qua ad finem propera- 

ret annus quinquagesimi sui natalis Sacerdotii » 235 
Epistola Encyclica: De libertate humana . » 251 
Epistola Encyclica: De patrocinic sancti Josephi una 
cum Virginis Deiparsj pro temporum difficultate 
implorando ........ 279 

Littbr^e Encyclic^s: De prgecipuis civium cbristiano- 
rum officiis ........ 286 

Epistola Encyclica: De servitutis abolitione . »311 
Litter^e Encyclioe : De conditione opificum . » 317 
Epistola Encyclica: De Marise Virginis Rosario » 355 
Epistola: De prava duellorum consuetudine . » 369 



V. Imprimantur; concordant ortii.? ci: .c- a/uthenticis 
exemplaribus. 

Taurini pridie Calend. Decembris 189;. 

T. Gonella Rev. Eccl.